Caletum & Dovarium rete piscatorio captus decimo sexto die
Junii, anno 1569. quem ego Londini vidi 22. die ejusdem
mensis & anni. Magnitudinis Delphini erat, corpore tereti ut
Delphino per omnem longitudinem, sed cauda ex toto lata, &
quibusdam impressionibus exornata, colore universo obscurè
murino, nisi quòd in imo ventre candicabat. Britanni &
Hispani Cherke appellant, a caudæ (reor) longitudine &
miraculo. Nam κέρκος Græcis, cauda est Latinis. Idcirco
latinè Cercus recte dici potest. Verum quemadmodum Delphinis
lævis cutis, sic Cercis aspera est, ut est hominis mentum
rasum: Corium undique diceres, ut est Delphinis. Pinnæ
quoque fuscæ & coriaceæ, duræque ut Delphinis, & eæ ex (26b)
utroque latere binæ: in dorso duæ, anterior major: posterior
multo minor: & in extremo ventre paulo ante caudam una
parva. Costas nullas habet; spinam tantum (sed non osseam)
universum corpus perreptantem. Intestina pro magnitudine
exigua, & ferè jejuna, hepar grande. Anteriores dentes habet
duplices; maxillares utrinque alternatim duplices atque
triplices, ex quibus intimus recurvatur in adversum
tenacitatis causa. Longitudo corporis a nare (quæ ultra os
se profert obtusius) ad caudam, pedes Romani septem sunt;
longitudo caudæ, septem cum semisse. Ambitus corporis, qua
majus est, pedum quatuor, & palmorum trium. Caudam falcem
esse diceres; cujus falcatæ pars inferior tenuis est ut
acies; superior crassior, ut falcis spina seu dorsum. Tota
lata est ut falx. Ubi corpori committitur, lata pinna est.
Inde cauda incipit, & falcis similitudinem accipit. Est enim
velut falcis calcaneus. Hinc cauda in processu ad extremum
sui coacta in angustius est. Recurvatur ad inferna non
superna. Corpori caro est, qualis Salmoni, & vesca, sed non
usquequaque grata palato. Parit animal.
_De Chrysophry._
Chrysophrys etsi rarus est in aliis Angliæ partibus, in
aliis tamen circumflui maris nostri rarus non est, maximè
occiduis. Id quo tibi innotescat, quòd Gillius tradat in
mari nostro eos non esse, ex nostris vivam unius imaginem,
graphice depictam, (27) atque ad naturam exornatam misimus,
quem nostri ab aureo colore superciliorum, Dory, quasi
auratam diceres, appellant. Vocant etiam Bramam marinam ob
similitudinem corporis quam habet cum Cyprino lato. Misimus
etiam ejus piscis dentes & maxillas, raras certè & spectatu
dignas. Addidimus & descriptionem ejus, quam mihi ipsi non
asservavi, quòd semper causas tuas præferebam, ut nec multa
alia quæ ad te misi. Tu si habeas adjunge, una cum icone &
dentibus penicillo expressis. [_Lupus marinus._] Lupi quoque
marini caput, quod ad te dedimus, propter dentium ordinem,
figuram atque numerum in summo palato & imo ore, [_Conchæ._]
& conchas striatas nostræ Britanniæ, quas misimus cum
conchis seu margaritis fœtu suo, etiam excudito & publicas
facito, mi Gesnere.
_De Delphino._
Delphinum, Shorhami in Sussexia Britanniæ captum, vidimus
integrum Londini mense Decembri 1569. Curru enim advectus
fuit ad Thomam Norfolciæ ducem, qui divisit, & amicis
distribuit. Longè gratior ejus caro fuit veru assa, quam
furno cocta. Maximè, si ex condimento phocænæ carni
accommodato, ex aceto, micis panis similaginei, atque
saccharo composito, comedatur. Id usu deprehendi. Caro ejus,
phocænæ carni est simillima, nisi quod clarior & gustui
gratior est. Cor habet Porcino simile, ut & hepar &
pulmones, (27b) nisi quòd triplo grandiores sunt. Incurvum
animal non est, uti a multis pingitur, sed rectissimum &
teres, a capite utrinque sensim gracilescens ad extrema.
Niger piscis est, nisi in ventre quo candicat. Cutem corium
esse dixeris lævissimum, & corpus universum contegens, &
pinnas obvelans. Bellonius ejus iconem rectius expressit
penicillo, quàm alius quivis qui piscium historiam scripsit.
Cæterorum figuris ita species inter se conveniunt, ut hyæna
lupo, quæ ut lupo non absimilis, ita nec omnino similis est.
Phocæna non erat, quam nostri Porpose nominant, dicturi
Porcpoise & contracte Porpoise, a porco pisce, ut in libro
nostro de symphonia vocum Britannicarum dicemus. Nam licet
eam Delphino similem scribat Aristoteles, & Delphini esse
speciem, tamen minorem dicit, & colore magis cœruleo, &
ampliori dorso. At hujus Delphini longitudinem decem fuisse
pedum constat, & colore nigro. [_Rubicon._] Alterum ejus
generis in Rubicone Italiæ vidi trajiciens flumen, anno
Domini 1543. Cujus tanta erat natandi sub aqua celeritas, ut
si jam prope esset, mox quàm longissimè abesset. Id quod ex
eo deprehendebamus, quòd respirationis gratia subinde ex
aquis prosilire cogebatur. Ad eum modum eundo ac redeundo
tanquam ludibundum ad naucleri sibilum (nam musica delectari
creduntur) diu contemplati sumus qui trajiciebamur.
_De Cerucho._ (28)
Ceruchus piscis grandis est, Cerci aut Phocænæ ferè
magnitudine, ore pro quantitate corporis, dentium ordine
triplici munito. In ipsis faucibus penitius etiam dentes
sunt acuti & frequentes; & tubera utrinque tria, dura, &
dentata, separata quidem, sed juxta se ordine tamen posita;
oculi pupillam circundat lacteus circulus. Color universo
corpori, qui asino nostro, quem coddum nostri vocant, ut &
caro similis. Utramque maxillam duæ cartilagines faciunt,
quarum utræque alteris, qua coeunt, committuntur, ut
coalescant per symphysim & in ipso mento, & in maxillæ
superioris medio. Ex his inferior barbulis quibusdam foris
per oras undique pendulis duplici ordine per intervalla
ornatur. Superior tuberibus atque spiculis inæqualis
conspicitur. Etenim quæ eam constituunt cartilagines duæ, in
summo labro qua coeunt recurvatæ, duo sustinent tubercula
obtusa, non multum prominentia, digitali ferè crassitudine.
A quibus unciali latitudine cum semisse è genis prosiliunt
spicula utrinque duo, non multum extantia, sed humilia.
Inter hæc e medio capite assurgit corniculum, longitudinis
palmi unius & semissis, crassitudinis pollicis majoris. Post
id non magno intervallo prominent cornua duo majora, dura,
nigra, erecta, & acuminata, sesquipedali quidem longitudine,
sed brachii septennis pueri crassitudine: a quibus nomen
Ceruchi dedimus animali, alioqui (28b) incognito. Ab his
alia cornicula seu spinæ per omnem dorsi longitudinem certis
intervallis disponuntur ad caudam, eo minora, quo longius
absunt a capite: eoque majora, quo propius accedunt. Caudam
habet cutaneam, non absimilem alæ Vespertilionis, sed
crassam: ut & pinnas duas anteriores, quæ e scapulis
pronascentes ut brachia curta, in extremis dilatantur in
membranam crassam, costis quibusdam osseis numero viginti
tribus e brachio enatis & per oras acutis instratam, ut fit
in alis vespertilionum. Statim a capite, utrinque branchias
faciunt exiles costæ quinque ad pinnas ferè productas.
E ventre enatas tibias videbis, & inde pedes duos cutaneos,
crassos, & in digitos quinque divisos, sed unguibus orbatos,
membranisque crassis per intervalla digitorum repletos, per
summa læves, per ima hirtos. Cauda & pinnas expansæ formam
habent ferè semilunarem, in extremis aculeatæ. Ceruchus sevo
& pice nuper uncti Carbasi seu naviculæ delectatus secutus
eam est ad littus Britannicum inter Lestofte & Pakefeld in
Suffolcia, & destitutus recedentis maris unda in sicco
relictus est, & a Lestoftensibus anno Domini 1570. mense
Februario interfectus. Cujus caput aqua madidum, ne in rugas
præ siccitate contrahatur, ad nos allatum est Londinum, una
cum figura piscem referente naturaliter, mense Maio ejusdem
anni. Vidimus & contrectavimus, depingique curavimus, addito
reliquo corpore ex figura ad vivum efformata. Moribus esse
implacidis retulit (29) is qui spectandum proposuit, & sine
intestinis, natura uno contenta stomacho, sineque excrementi
foramine; quod rarum est, si verum est.
Atque hæc quidem de piscibus; jam ad stirpes transibo. Quæ
quia paucæ sunt, longum negotium non facessent. Neque enim
de omnibus, sed de iis quas ad te (mi Gesnere) dedimus,
scribere proposuimus.
_De Scapo granorum paradysi._
[_De stirpibus._] Scapus granorum paradysi instar scapi est
papaveris, nisi quòd in summo conclusus est, quòdque major
eo est, Pyri videlicet mediocris magnitudine, colore
dactyli, apice a cætero corpore circulo quodam diviso. In eo
scapo magna granorum copia est, ut in papavere, aut malo
Granato.
_De Palmite._
Palmites planta est radice lignosa, multo singulari surculo,
& eo lignoso, absectoque in hac figura Palmitis; sed cui
tamen singulo folia virescunt plura, gladiolo non absimilia,
ordine propter se posita. Summa radix, cum se e terra
effert, varia veluti carice, intus pallida, per extremitates
ruffa vestitur, in coni formam. Omnem caricem filamenta
quædam instar retis contexta ambitu suo comprehendunt. Inter
carices cavus quidam ac pallidus gladiolus hinc inde latet.
In eo (29b) Palmitis semen continetur. Id arboris densi
figuram refert, ramis undique milio vestitis. In Hispania
nascitur, Hispanis, tenero adhuc asparago, in cibis utilis.
Venerem excitare creditur, palmitesque nominatur. Apud divum
Paulum Londini hujus Plantæ ramos, seu virgultas siccas, ut
palmas gestant sacerdotes in festo palmarum, palmas
Hierosolymitanas, seu Arabiæ desertæ appellantes.
_De Pisis sponte nascentibus._
Pisa in littore nostro Britannico quod orientem solem
spectat, certo quodam in loco Suffolciæ, inter Alburnum &
Ortfordum oppida, saxis incidentia (mirabile dictu) nulla
terra circumfusa, autumnali tempore anni 1555. sponte sua
nata sunt, adeo magna copia, ut suffecerint vel millibus
hominum.
_De Ilice._
Ilex grandis arbor est & patula, quanta Pyrus, foliis planè
Agrifolii, mari aculeatis, fœminæ sine aculeis. Glandem
fert, ut quercus, fœmina. Utriusque generis unam vidimus in
Britannia, marem in horto Parysino in ripa Transthamesina,
fœminam in horto Regio Westmonasterii. Folium ei pingue est:
Ideo semper viret. Quam ob rem Greine tre verbo Germanico
nomen invenit apud nos, qui alienis quàm nostris magis
delectamur. Alioqui Grene tre diceremus, quòd grene (30)
apud nos idem est quod viride apud Latinos, & greine apud
Germanos. Plantam ad te, Gesnere, misimus, ut inter tua de
stirpibus exprimas.
Sed hæc abunde de animalibus atque stirpibus raris ad
Gesnerum cum suis iconibus, quas omnes ille expressit in
libro suo de iconibus cum descriptionibus nostris nostro
nomine, præterquam Tragelaphi, Buculæ cervinæ, ovis latæ
caudæ, Saguinæ nostræ, Cercopitheci varii, Picæ marinæ,
scapi granorum paradysi, Palmitis & Ilicis, quæ ab ædito
libro de historia animalium, & libro de iconibus seu figuris
misimus. Cercum, Delphinum, & Ceruchum, a morte ejus inter
raros pisces retulimus, quòd non nisi postremis annis in
nostram potestatem inciderint: alia addituri prout se nobis
efferent, una cum figuris. Hæc interim.
_Ioannis Caii de rariorum animalium atque stirpium
historia libelli finis._
CATALOGVS EORVM
QVAE IN HOC LIBEL-
lo continentur.
_Quadrupedum._
Canis Getulus. Fol. 1
Vncia. 2
Lynx seu Leuncia. 5
Zibettum. 6
Strepsiceros. 6
Cervus Palmatus. 7
Tragelaphus, seu Hircocervus. 7
Bucula cervina, seu Moschelaphos. 9
Hippelaphus, seu Equicervus. 10
Dama Plinij. 11
Ovis Arabica Macrocercos. 12
Ovis Arabica Platycercos. 12
Bonasus. 13
Sciurus Getulus. 14
Saguina. 15
Cercopithecus varius. 15
Chamæleon. 15
_Avium._
Haliætos. 17
Anser Brendinus. 18
Anser Bassanus. 18
Anas Indica. 18
Anas Turcica. 19
Pica marina. 19
Gallina Getula. 19
Meleagris. 20
Morinellus. 21
Puphinus. 21. Vbi de Corvorante seu Mergo.
Spermologus. 22
Sacer Psittacus. 22
Corvus albus. 23. Vbi de urso albo
& vulpe nigra leges obiter.
_Piscium._
Xiphias seu Gladius. 23
Maculo. 24
Aspredo. 25
Variata. 25
Trachurus. 25
Acus. 26
Cercus. 26
Chrisophrys. 26. Vbi de Lupo marino,
& concharum fœtu margaritis, quas
alio nomine conchos Latini vocant.
Delphinus. 27. In quo de Phocæna quam
nostri Porpose nominant, & de Rubicone
nobili Italiæ flumine scripsimus. De
Phoca, quam nostri contracte Seele vocant,
explicatè See Vele dicturi, hoc est
Vitulum marinum, in libro nostro
de canibus Britannicis diximus, ubi
de Cane piscatore ægimus. Eam à nostris
etiam Dogge fishe, id est Canem marinum
appellari, eodem in loco scripsimus.
Ceruchus. 28
_Stirpium._
Scapus granorum paradysi. 29
Palmites. 29
Pisum spontaneum. 29
Ilex. 29
_FINIS._
* * * * *
* * * *
Errors and Anomalies noted by transcriber:
_De Hippelapho, seu Equicervo._
Colore sunt & densitate [_“n” in “sunt” invisible_]