Rōbinson Crūsōeus

Latīnē scrīpsit F. J. Goffaux, hūmāniōrum litterārum ōlim

professor

Puerīs dant crustula blandī

Doctōrēs, elementa velint ut discere prīma.

Hor. Sat. 1, v. 25.

————

Lēctōrī.

Saepe animadversum est adulēscentulīs prīmum Latīnārum

litterārum līmen ingressīs nōnnihil, fastīdiī rērum gravitāte

afferrī. Itaque exīstimāvī, nōn parum aetātī tenerae esse

prōfutūrum, sī quis susciperet aliquod ejusmodī opusculum, quod

et docēret simul et oblectāret. Atque is mihi vīsus est, quī

fīnem hunc assequerētur, scrīptus apud Anglōs dē Rōbinsōnis

cāsibus liber, dē quō Russoeus noster : Hunc prīmum leget

Aemilius.

Cum autem Rōbinsōnis Anglicī fābulāris historia multa

dīgressiōne luxuriet, atque in omnibus, quae ad puerōs

pertinent, satietātī fastīdiōque sit occurrendum, placuit

potissimum sēligere optima ex similī dē eōdem Rōbinsōne fābulā,

quam Germānicē scrīpsit Henrīcus Campe. Hunc igitur auctōrem eō

libentius secūtus fuī, quod ejus nārrātiō aspersa sit sententiīs

quibus juvenum animī ad pietātem, cōnstantiam et sōbrietātem

īnfōrmentur.

Habēs itaque, Lēctor benevole, libellum nūllā sānē aliā laude

commendandum, nisi meō dē juventūte bene merendī studiō. Quō

impulsus, in id praecipuē incubuī, ut, aptātō māteriae stylō,

grammaticās, quantum fierī poterat, rēgulās inculcārem ; nōn

splendidā gravīque (rēs enim nōn ferēbat), sed simplicī et ad

captum legentium accommodātā ōrātiōne. Quātenus scopum

attigerim, jūdicābunt, quī exiguum hoc opus legere nōn

dēdignābuntur ; sed ōrō meminerint mē tīrōnum grātiā scrīpsisse.

————

Robinson Crusoëus · 第 5 / 9 题