sensit ; hastâ correptâ è monte decurrit. Et continuò egressus
silvâ, terribili voce exclamat : « Siste gradum ! » At ille,
adspectu Robinsonis pellibus horridi, obstupuit ; ratus esse
aliquem supra humanam conditionem, incertusque utrum se ad pedes
ejus projiceret, an verò fugam persequeretur. Robinson ei manu
significat adesse se defensorem, et subitò conversus it obviam
hostibus. Priorem, cùm jam propius esset, hastâ percussum vi
magnâ dejicit. Alter, qui centum circiter passus aberat,
attonitus stupet ; tum arcum sagittâ instruit, quam in
Robinsonem jam proximè accedentem intorquet. Illa pectus ejus
ferit ; sed adeò leviter pellem, quâ indutus erat, strinxit, ut
corpus ferro esset intactum. Tum Robinson priori victoriâ ferox,
vehementi impetu elatus, barbarum prostravit. Deinde hominem
respicit, cujus vitam servaverat : hic autem timorem inter et
spem dubius eodem in loco hærebat, incertus utrum hæc omnia suæ
salutis causâ agerentur, an sibi ignotâ victoris manu foret
quoque pereundum. Ille autem barbarum ad se vocat, significatque
ut propiùs accedat. Hic paruit, mox autem præ metu constitit ;
et nunc pedem profert, nunc retrahit ; demùmque lentè
progreditur, non sine magnâ significatione terroris,
supplicisque habitu.
Cùm Robinson amicitiam suam omni modo demonstrâsset, tandem ille
formam ignotam adire ausus est ; sed decimo quoque passu supplex
in genua procidit, quasi gratias ageret simul et honorem
præstaret.
Tum Robinson sublatâ larvâ vultum humanum et benignum ostendit.
Quo viso, barbarus confidentiùs servatorem suum adit, totoque
corpore se projiciens terram osculatur. Noster autem, qui amicum
habere mallet quàm servum, blandè hominem manu allevans, ei
quâcumque potuit ratione persuadere studet se velle cum ipso
amicitiam jungere. Multa verò facienda supererant.
Barbarus qui prior fuerat prostratus, vulnus lethale non
acceperat : itaque cùm animum sensim recepisset, herbis evulsis
ad sedandum sanguinem vulnus obturare cœpit. Robinson barbaro
suo hoc demonstrat. Tum Indus nunc securim lapideam Robinsoni
ostendit, nunc se ipsum, significans se illius ope vitam hosti
erepturum. Robinson autem, qui ab humano sanguine effundendo
abhorrebat, tunc necesse ratus ut hostis de medio tolleretur,
securim porrigit, avertens oculos. Indus in hostem vulneratum
irruit, illum uno ictu obtruncat : tum ovans revertitur ; et
securim, cæsique hominis cruentum caput, victoriæ pignora, ad
pedes Robinsonis deponit.
Tum Robinson ei signis quibusdam dedit intelligendum, ut,
collectis cæsorum arcubus et sagittis, se prosequeretur ;
barbarus autem innuit Robinsoni, priùs quam recederent, corpora
defunctorum esse humi condenda, ne socii ulla aliquando eorum
vestigia reperirent.
Cùm Robinson indicâsset se hoc probare, Indus solis manibus
magnâ cum celeritate brevì utrumque cadaver arenâ obruit. Tum
ambo ad habitaculum Robinsonis se conferunt.
————
Caput decimum sextum.
Robinson paratus ad obsidionem ferendam. — Vendredi describitur.
— Quare sic appellatus.
Incerta adhuc ancepsque erat fortuna Robinsonis. Nonne
verisimile erat barbaros, epulis inhumanis satiatos, vestigia
sociorum secuturos esse, ut eos, et captivum qui evaserat,
quærerent. Tunc verò dubium non erat quin illi, detecto semel
Robinsonis habitaculo, expugnatoque, eum simul et novum comitem
occiderent. Quæ cogitatio Robinsonis animum agitabat, dum è
summo colle post arborem latens fœdam epulationem chorosque
barbarorum intuetur. Tunc deliberat, quid sibi in hoc rerum
articulo faciendum sit, utrum fugiat, an in arce suâ inclusum se
teneat. Cùm verò mentem suam ad potentissimum illud numen
innocentiæ præsidium erexisset, sese adeò confirmatum animo
sensit, ut posterius facere constituerit. Itaque inter dumeta
usque ad domicilium prorepit, socio significans ut idem agat ;
sicque ambo ad speluncam perveniunt.
Tunc barbarus, domicilium liberatoris commodè dispositum
intuens, obstupuit ; quippe qui nihil unquam vidisset sic
ordinatum.
Robinson barbaro significat, quid sit ab hostium multitudine
metuendum ; se autem paratum esse ad vitam strenuè defendendam.
Quo quidem ille intellecto truci vultu securim vibrat, gestuque
terribili versùs eum locum se convertit, ubi hostes erant, quasi
illos provocaret, patronoque declararet se ad acerrimam
defensionem paratissimum. Robinson, hâc ejus fortitudine
probatâ, hastam, arcum et sagittas ei tradit, eumque ad foramen
munimenti arborei velut in excubiis collocat, unde prospiceret,
quid in spatio inter parietem et nemus à se consitum interjecto
ageretur. Sic cum forti socio usque ad vesperam armatus stetit.
Cùm verò post aliquot horas nihil usquàm hostile cernerent,
existimaverunt barbaros, postquam frustra investigaverant, in
scaphis domum reversos esse. Igitur armis depositis, Robinson
cœnam instruit.
Cùm autem hæc dies in vitâ Robinsonis maximè memoranda, dies
esset Veneris, gallicè Vendredi, memoriam ejus consecrare
voluit ; itaque barbarum, quem servaverat, eo nomine appellavit.
Nondum huc usque Robinsoni vacaverat eum attentiùs considerare.
Juvenis erat egregiæ formæ, viginti circiter annorum ; colore
fusco, cute nitidâ ; crinibus nigris, non autem laneis, sicut
Æthiopum, sed rectis ; naso brevi, nec eo depresso ; labiis
parvis ; dentibus ita albis, ut ebur æquarent. Aures ejus variis
conchis et pennis ornatæ erant, quibus ille non mediocriter
superbire videbatur : nudus cæterùm à capite ad pedes.
Itaque Robinson amiculo consutis è pellibus confecto socium
induit. Tùm ei significavit, ut lateri assideret ad cœnandum.
Vendredi magnâ cum reverentiæ atque grati animi significatione
ad Robinsonem accessit ; tum in genua se prostravit, capite in
terram demisso.
Robinson, autem socio atque amico diù exoptato mirificè lætatus,
blanditiis potiùs illum sibi devincire cupiebat ; nimirum
existimabat duplicem non esse generis humani originem, nec
fictos meliore luto hos qui vocantur albi, cùm eodem patre atque
nigri homines nati sint. Attamen, cùm putaret prudentius esse
hospitem nondum satis sibi cognitum intra obsequii et
venerationis fines continere, honoremque ab eo velut sibi
debitum accipere, aliquandiù regis personam erga hominem gerere
constituit.
————
Caput decimum septimum.
Origo regiæ potestatis. — Robinson abundat opibus. — Habet
subditos. — Vendredi novo vivendi genere delectatur.
Itaque Robinson signis gestuque socio intelligendum dedit, se
illum quidem in tutelam suam recepisse, eâ tamen lege ut summam
ipsi obedientiam præstaret, atque omnibus sedulo vacaret
quæcumque dominus et rex novus jussisset. Ideò cacicum se ipse
appellavit, quoniam eo nomine barbarorum in Americâ principes ab
istis vocari meminerat. Quâ voce, meliùs quàm signis adhibitis,
Vendredi id intellexit quod suus ei domibus declarabat ; et ut
pateret se domino in servitutem semetipsum dicare, iterum
iterumque nomen illud clarâ voce pronuntiavit, Robinsonem manu
demonstrans, pedibusque ejus advolutus est. Quin, ut
significaret se satis intelligere quanta esset vis regiæ
potestatis, hastam arreptam domino porrexit, cuspide ad pectus
suum directâ, atque hoc ipso declaravit Robinsonem vitæ necisque
habere potestatem. Tum Robinson, assurgens in regiam majestatem,
dextram subdito porrexit, jussitque secum cœnare. Vendredi dicto
audiens fuit, ita tamen ut ipse ad pedes Robinsonis humi, ille
verò in suggestu graminis sederet.
Haud absimili ratione primi reges apud mortales exstitêre. Viri
nempe fuerunt sapientiâ, fortitudine atque corporis robore
cæteris præstantiores. Itaque infirmiores, ut se ab impetu
ferarum, quibus initio terræ plurimùm infestabantur, aut ab
injuriâ vique hominum se defenderent, confugêre ad potentioris
auxilium. Pro quo præsidio, se ea quæ imperâsset facturos
polliciti sunt, daturosque quotannis certam de fructibus agrorum
partem, ut patroni, quibus non esset quærendum unde ipsi
victitarent, toti essent in salute subditorum propugnandâ.
Quæquidem donaria regi à subditis quotannis tribuenda, tributa
vocata sunt. Hinc regum potestas, et opes ; hinc obsequia
debitaque subditorum.
Jam verè Robinson rex fuit. Quippe insula erat pro regno, lamæ
fructusque pro ærario, Vendredi pro subdito, unico quidem, sed
carissimo, psittacusque pro aulico, sed ferè inutili. Placuit
sæpè regi ad subditum usque descendere, quantùm regia dignitas
pateretur.
Cœnâ confectâ, rex novus de cubiculis ritè disponendis mandata
dedit. Parùm sanè Robinson consideratè egisset, si socio, qui
tam brevì tempore tot munera adeptus erat (quippe qui esset
subditus idem et minister, legatus et miles, præfectus copiarum
et ædium), si, inquam, homini novo, nec satis probato, secum in
eâdem speluncâ recubandi licentiam dedisset. Etenim non satis
tutum habuit vitam suam cæcumque subterraneæ viæ exitum credere
externo et alienigenæ, de cujus fidelitate nondum adhuc spectatâ
non satis constabat. Itaque jubetur Vendredi ut idoneam fœni
copiam in caveam transportet, sibique inde paret cubile : novus
intereà rex, ut securitati suæ consulat, arma omnia in cubiculum
suum confert.
Tum Robinsonem non puduit in conspectu totius populi humili ac
prorsùs agresti ministerio fungi. Qui universæ, quaquà patebat,
insulæ imperitabat, qui in suos omnes subditos vitæ necisque jus
habebat, ille non erubuit, servilem in modum, regiis manibus
lamas ipse mulgere, ut ritè doceret ministrum, cui hanc
provinciam posteà mandare in animo habebat. Hic verò, quamvis
rem attentè consideraret, quò tamen spectaret minimè intellexit.
Quippe nec ille, nec ejus populares, ut hebeti prorsùs erant
ingenio, unquam suspicati fuerant lac animalium salubre æquè ac
nutriendo corpori esse accommodatissimum : nunquàm hoc genus
alimenti labris attigerat. Itaque singularem cepit voluptatem,
cum paululùm lactis â Robinsone oblatum hausit.
Variis autem hujus diei molestiis periculisque fessi ambo somni
quietisque erant appetentissimi. Robinson igitur subdito
mandavit, ut ad lectum se conferret ; tum ipse quoque eò se
contulit. Priùs tamen quàm cubitum iret, noster non oblitus est
gratias Deo agere, quòd uno eodemque die tantis periculis
defunctus fuisset, sibique similem suî, socium et, ut sperabat,
amicum ille misisset.
————
Caput decimum octavum.
Suspicio in lætitiam et admirationem versa. — Casus qui risum
legenti movebit. — Rebus secundis adversæ levantur.
Postero die Robinson cum socio statim ad eum locum se contulit,
ubi hesterno barbaros atrocibus epulis accumbentes viderat.
Inter eundum eò devenerunt, ubi ambo barbari à Robinsone
interfecti arenâ obruti jacebant. Vendredi, locum domino
demonstrans, apertè significavit quantùm gestiret cadavera ista
eruere, ut improbam carnis aviditatem expleret. Quem Robinson
intuens torvo vultu, ei declarat quantùm à tali facinore ipse
abhorreat, hastâque elatâ, infesto gestu, mortem ei denuntiat,
ei unquam ille ejusmodi cibum attingeret. Quo quidem intellecto,
Vendredi statim domino paruit, incertus tamen quam ob causam
sibi epulis interdiceretur, quas à teneris non mediocriter
appetierat.
Tunc ad locum convivii devenerunt. Heu ! qualis adspectus !
terra cruore tincta ! disjecta passim ossa ! Robinson oculos
avertit, sociumque jubet terram statim fodere, tristesque
barbarorum helluonum reliquias condere.
Dum ille mandata exsequitur, Robinson cineres sopitos attentè
suscitabat, sperans se aliquam ignis particulam inventurum. Sed
frustra. Erat ignis omnino exstinctus ; quoquidem Robinson
magnoperè doluit. Ex quo enim divino munere socium sibi
adjunxerat, nihil ipsi ferè optandum supererat præter ignem. Dum
autem ille, capite inclinato, mœstoque vultu exstinctos cineres
adspicit, ecce Vendredi, cùm dominum cogitatione defixum
animadvertisset, nonnulla signa dedit, quæ Robinson non
intellexit ; tum subitò arreptâ securi, citatissimo cursu silvam
petit intimam, Robinsonemque relinquit obstupescentem.
« Quid hoc sibi vult ? ait secum Robinson, dum euntem anxiis
prosequitur oculis. Mene homo deserat, et ablatâ securi
aufugiat ? an ille sit tam perfidus, ut meum habitaculum
occupet, ut me ipsum vi inde arceat, et popularibus suis
inhumanis prodat. Proh scelus ! » Statimque inflammatus irâ
hastam corripit, ut proditorem persequatur, nefariaque consilia
et puniat et prævertat. Dum sic de fide barbari timet, videt
hominem citatissimo cursu redeuntem. Robinson sistit gradum,
miraturque eum, quem proditionem machinari suspicatus fuerat,
sublatum graminis aridi manipulum tenere unde fumus oriebatur.
Jam in flammam erumpit ; et Vendredi, manipulo in terram
projecto, addit diligenter majorem graminis aridi atque
sarmentorum copiam, clarumque et ardentem ignem succendit : quod
quidem non minorem Robinsoni lætitiam quam admirationem movit.
Tum compertâ causâ propter quam Vendredi subitò excurrerat, cùm
ipse tantam lætitiam capere non posset, hic illum amplexus
osculatusque tacitè rogat præconceptæ suspicionis veniam.
Scilicet Vendredi diligenter silvam petierat, ut è trunco arido
duo ligni fragmenta excideret. Qua ille scitè alterum altero
colliserat tantâ celeritate, ut ignem conciperent. Tum citiùs
lignis arido gramine involutis, cum isto manipulo procurrerat,
quâ motûs velocitate exarserat fœnum.
Tantoperè agitatione flammarum Robinson delectatus est, ut
illarum adspectu satiari non posset. Tandem arreptâ tædâ, comite
Vendredi, in habitaculum properat.
Tum igne accenso, nonnullisque solanorum tuberibus circa focum
positis, ad gregem festinat ; lamæ pullum eligit, mactat,
dissecat, quartamque ejus partem veru affigit, quod socio
versandum mandat.
Intereà dum ille hoc munere fungitur, Robinson segmentum
pectoris amputat ; tum nonnulla tubera probè lavat, manipulumque
zeæ duobus saxis adhibitis molit ; hæc omnia ollæ committit, in
quâ, addito sale, idoneam aquæ partem infundit, ac demùm olla
igni apponitur.
Vendredi istum omnem apparatum cernebat, nec intelligebat quò
res spectaret. Noverat quidem usum assandi, sed nunquàm de arte
coquendi audiverat. Quin etiam ignorabat, quænam esset vis ignis
in aquam ollæ infusam. Quæquidem fervere cœpit, cùm Robinson
paululum in speluncam secessisset. Vendredi obstupuit, miratus
quid esset quod sic aquam moveret.
Cùm verò eam vidit exæstuantem et undequàque exundantem, stultè
putavit animal in ollâ esse, quod istum derepente æstum
excitaret : ut autem impediret, ne omnis ab ollâ aqua
effunderetur, manum celeriter immersit, ut animal noxium
caperet. Tum verò clamorem et ululatum edidit, quo tota
personuit spelunca. Hoc audito Robinson valdè exterritus est,
existimans à barbaris supervenientibus socium opprimi. Itaque
timor et insitus in animis propriæ salutis amor suadebant, ut
per subterraneum cuniculum effugeret. Mox autem consilium
abjecit, turpe ratus subditum, aut potiùs amicum, in ancipiti
periculo deserere. Sine morâ igitur è speluncâ prorupit armis
instructus, paratusque vitam ipse suam profundere, ut comitem è
manibus barbarorum iterum eriperet.
Ut verò obstupuit, cùm hominem solum, amentis instar, ululantem
gestuque insolito circum trepidantem vidit ! Diù quoque Robinson
dubius anxiusque hæsit. Re demum explanatâ, intellexit omne
malum ex eo esse, quòd manum sibi Vendredi leviter usserit.
Nunquàm ille neque audiendo, neque experiendo cognoverat aquæ
fervorem addi posse ; nunquàm manu tetigerat aquam fervidam :
itaque non potuit intelligere, quæ causa esset doloris ejus quem
manu in aquam immersâ sensit. Sic igitur magicâ quâdam arte hoc
fieri, dominumque magum esse existimavit, Robinson ægrè animum
socii sedare, eique persuadere potuit, ut denuò carni veru
versandæ assideret. Ille mandato tandem obsecutus, ollam non
sine horroris quodam sensu, dominum verò, quem humanâ conditione
majorem nunc putavit, timidâ cum reverentiâ contemplatus est.
Quamquidem opinionem albus color promissaque barba etiam
confirmabant : hæc enim efficiebant, ut Robinson specie oris
longè differret à socio ejusque popularibus, fuscum colorem et
imberbem vultum præferentibus.
Jam verò prandium paratum erat. Quantoperè Robinson calidis et
pinguibus cibis delectatus sit, facile est intelligere. Nunc
quoque calamitatum præteritarum oblitus sibi in animo fingit jam
non desertâ in insulâ, sed in regione frequentissimâ se versari.
Sic animi vulnera insperato quodam gaudio sanari solent, etsi
illa plerumque insanabilia putamus.
Prandio confecto, Robinson secessit, ut de prosperâ rerum suarum
commutatione secum ipse meditaretur. Nunc omnia ei arridere visa
sunt. Quippe qui jam non esset homo solitarius, socioque
gauderet quîcum nondum quidem colloqui, sed ex cujus
consuetudine multum solatii opisque licebat exspectare.
Et verò cogitanti venit quidem in mentem vitam mollem atque
otiosam agere, dum intereà Vendredi, juvenis robustusque, de quo
prætereà tam benè meritus fuerat, ut eum sibi famulum jure
quodam vindicaret, necessariis muneribus laboribusque
perfungeretur. Sed cùm intùs reputâsset fieri posse ut aliquandò
tam felici ipse conditione excideret ; tunc verò, si otio atque
inertiâ corrumpi se pateretur, molestum sibi fore ad duritiem
paupertatemque prioris vitæ redire ; statuit in labore æquè
gnaviter ac strenuè perseverare : atque, hoc decreto, è strato
exsilit, citatoque gressu in vestibulo domicilii obambulat.
Intereà Vendredi ciborum reliquiis in cellâ sepositis,
Robinsonis jussu, ad lamas mulgendas abit.
————
Caput decimum nonum.
Robinson habitaculum fossâ et palis munit. — Docet socium
Germanicè loqui. — Ambo scapham fabricare statuunt.
Nunquam sanè, ex quo hanc in insulam advenerat, lætior fuerat
Robinsonis conditio. Hoc unum erat illi metuendum, ne barbari
reverterentur ad socios repetendos, unde novis cruentisque
præliis sibi cum iis certandum foret. Quin ille cohorruit, dum
cogitaret in hoc ancipiti discrimine posse se versari, in quo
sibi pereundum esset, aut sanguis hominum profundendus.
Res igitur postulabat ut ad suam ipsius defensionem nihil
intentatum relinqueret. Jam diù habitaculum suum castelli instar
munire optaverat ; huc usque verò, quandiù vixerat solitarius,
hanc spem penitùs abjecerat. Nunc autem, cùm adesset socius
laboris, faciliùs hoc aggredi potuit. Itaque montis cacumen
conscendit, ut meditaretur quomodò se tutiùs firmiùsque
muniret ; atque hoc brevì excogitavit, cùm inde totam regionem
oculis complecteretur. Statuit primum fossâ latâ altâque
domicilium cingere, palis validioribus septâ, ac deinde rivum
non procul ab habitaculo scatentem ita dividere, ut altera pars
in fossâ, altera per medium atrium flueret, ne unquàm obsidione
cinctus aquæ inopiâ laboraret.
Haud facile erat hæc omnia socio signis indicare. Hic verò cùm
rem aliquâ ex parte intellexisset, ad littus procurrit, atque
inde retulit varia instrumenta fodiendo apta, conchas scilicet
magnas, lapidesque planos et acutos. Tum ambo opus inchoant.
Jam intelligere satis in promptu est hoc quoque arduum fuisse.
Fossa enim, ut esset idonea, sex pedum altitudinem, octo verò
latitudinem requirebat. Ejus autem longitudo octoginta vel
centum passus esse videbatur. Adde illos instrumentis ferreis,
ligone, spathâ penitus carere. Palis quoque quadringentis ferè
opus erat, quos unâ securi siliceâ coaptare et præacuere res
erat profectò plena operæ et laboris. Prætereà, ut rivum in
fossam deducerent, canalis erat per tumulum quemdam interpositum
fodiendus.
Neque tamen, licet omnibus his difficultatibus circumventus,
Robinson à proposito deterritus est. Sobriè quoque vivendi
genus, et corpus labore exercendi consuetudo animum ei
addiderat, quo carere ii solent qui, in otio educati, deliciis
atque mollitie diffluunt.
Ambo nimirum socii à summo mane usque ad vesperam non alacri
minùs quàm strenuo animo operi incumbunt. Mirum itaque quantum
vel instrumentis quàm minimè aptis adjuti in diem profecerint.
Nec per duos menses continuos, vento obstante, barbari insulam
invisêre. Itaque licuit sociis continuam operam munimentis dare,
nec illis opus fuit sibi contra repentinam incursionem
præcavere.
Robinson comitem, inter opus faciendum, germanicam linguam
docuit, cujus ope animi cogitata cum socio communicare
ardentissimè cupiebat. Hic autem tam docilem et attentum se
præbuit, ut brevi tempore maximos progressus fecerit. In quo
Robinson eâdem arte usus est, quâ solers magister ut linguam
Latinam Gallicamve discipulos doceat. Quoties nempè fieri
potuit, eâ re, de quâ sermo erat, positâ antè oculos, distinctâ
voce nomen ejus pronuntiabat. Cùm verò de ejusmodi rebus
ageretur, quæ oculis subjici non poterant, vultu gestuque ità
exprimere studuit, ut Vendredi anno dimidio nondum exacto
Robinsonem intelligere, cogitationumque participem eum facere
posset.
Quodquidem multum Robinsonis felicitati adjecit. Huc usque enim
socium quidem, sed mutum eum habuerat ; tum verò amicum sibi
comparavit. Vendredi enim semper honestum, candidum, fidelem
gratumque domino se præstitit. Itaque Robinson cariorem eum in
dies habuit, ac brevi tempore elapso non dubitavit hoc ei
concedere, ut in eâdem speluncâ secum pernoctaret.
Duorum ferè mensium spatio fossa absoluta fuit. Quo facto, ita
muniti erant, ut jam barbarorum impetum non modò non
extimescere, sed eos etiam, si unquàm oppugnarent arcem, possent
repellere. Priùs enim quàm ullus fossam transiret aut palos
superaret, ab obsessis aut sagittis interfici, aut hastis
transfodi impunè poterat. Itaque securitati suæ nunc satis
consuluisse videbantur.
Cùm non ita multo post Robinson sociusque collem littori vicinum
fortè conscendissent, unde maris adspectus longè et latè
patebat, Vendredi oculos in quamdam ejus partem intendit, ubi
insulæ aliquot eminentes conspici è longinquo poterant. Tum ille
subito præ lætitiâ exsultare atque mirum in modum gestire cœpit.
Quâ de re interrogatus à Robinsone lætus ille exclamat ! « En
ego patriam adspicio ! ibi gens mea habitat. » Vultu verò,
oculis gestuque significabat quàm cara sibi esset patria, ac
quantoperè illam revisere optaret. Quod quidem Robinsoni minimè
placuit. Erat sanè affectus ille animi in viro laudabilis, quo
declarabat caram esse patriam, caros amicos, caros parentes.
Nascitur enim nobiscum sensus ille, et, quæcumque illa sit quam
primo quisque cognovit intuitu, vel signavit vestigio, nulla
magis regio arridet. Sed veritus ne popularium amantior ipsum
aliquandò desereret, animum ejus pertentare voluit, et sic
colloquium cum eo iniit, ex quo optima ejus indoles patuit
apertiùs.
Robinson. Num tu ad populares tuos redire et cum iis habitare
malles ?
Vendredi. Libenter equidem eos reviserem.
Rob. Scilicet optares carne humanâ cum iis vesci ?
Vendr. Minimè ! Eos potiùs ad mores humaniores traducerem,
doceremque vesci lacte et carne animalium, et inprimis ab humanâ
abstinere.
Rob. Quid ? si te ipsum devorarent ?
Vendr. Hoc illi non facient.
Rob. Attamen illi vescuntur carne humanâ.
Vendr. Sanè illi quidem ; sed nonnisi carne hostium.
Rob. An tu scapham conficere potes, quâ ad eos transveharis ?
Vendr. Sanè quidem !
Rob. Euge ! confice tibi scapham, atque ad illos revertere.
Quid ! dejicis oculos ! unde sic doles ?
Vendr. Doleo quippe, quod dominus mihi carissimus irascatur.
Rob. Cur verò tibi irascar ?
Vendr. Ita res est ; quippe ille me à se relegatum velit.
Rob. Anteà verò optabas redire in patriam ?
Vendr. Optavi equidem : nisi verò dominus meus ibi mecum
versetur, ibi quoque ego versari nolim.
Rob. Me quidem populares tui hostem existimantes interficient
devorabuntque. Tu igitur solus proficiscere.
Quibus auditis, Vendredi arreptam securim domino reddit porrectâ
cervice.
Rob. Quid vis ego faciam ?
Vendr. Ut me interficias. Malim ego à te interfici quam
relegari.
His dictis, Vendredi vim lacrymarum profundit. Robinson autem
vehementissimè commotus eum amplectitur, exclamans : « Noli
timere, ô bone. Ego quoque opto ut nunquam à te divellar ; ex
animo enim te diligo. Quæ anteà dixi, hæc ad fidem tuam
explorandam dicta sunt, ut intelligerem an tuus meo amori amor
par esset. Quas vides lacrymas, eæ testes sunt caritatis meæ.
Ego te iterum amplectar ; fletum teneamus, nec alter alterum
unquàm deserat. »
Itaque ut animum amici à mœrore averteret, init sermonem de
scaphâ quâdam fabricandâ, pluraque eâ de re sciscitatur. Cùm
Vendredi responsis Robinsoni abundè satisfecisset, hic illum
manu prehensum secum abduxit, ut ostenderet cymbam, cui
fabricandæ ipse permultos jam annos impenderat. Vendredi,
truncum intuens, vix tertiâ parte excavatum, subrisit. Cùm autem
Robinson ex eo quæsiisset, quidnam illi in hoc opere minùs
probaretur, Vendredi respondit minimè opus fuisse tanto isto
labore, ejusmodi truncum intra paucos dies meliùs excavari
posse.
Quibus auditis, Robinson vehementer lætatus est. Jam cymbam
omninò confectam sibi fingebat animo, et navigatione feliciter
peractâ ad continentem terram appellere sibi videbatur. Ô quanta
illi lætitia, cùm spes libertatis recuperandæ arrisit ! Et
subitò constituunt opus proximo mane aggredi.
————
Caput vigesimum.
Pluviarum tempus. — Socii nectunt stragulas, retia. — Cymba
conficitur.
Ipsâ die operi destinatâ, aderat pluviarum tempus : quod bis per
annum ingruere Robinson non unius anni experientiâ didicerat.
Quo tempore per duos menses perpetuos nulli negotio vacare extra
domum licebat ; tantâ vi continuus imber ruebat de cœlo !
Animadverterat quoque Robinson esse valetudini omninò contrarium
illâ tempestate foras exire. Quid igitur faciendum erat ? Dilatâ
navis confectione, tempus in laboribus domesticis consumendum
fuit.
Quantùm profuit Robinsoni per dies illos pluvios, atque horas
vespertinas longas easdem obscurasque igne uti et lumine,
amicumque habere, quîcum tempus inter opera domestica jucundis
confabulationibus traduceret ! Anteà enim tristes istas noctes
solitarius in otio et tenebris degerat. Jam verò cum socio ad
lampadem et focum sedens, in aliquâ re gerendâ occupatus,
confabulatur, neque unquàm gravi desidiæ pondere opprimitur.
Atque ex socio didicit varias artes quibus barbari nonnullas
sibi commoditates comparant ; Robinson quoque multa illum
docuit, quæ barbaris latent. Ita in dies peritiores facti multa
junctâ operâ confecêre, quæ neuter solus suscipere potuisset.
Tum ambo intellexêre quanta ex hominum amicâ conspiratione
oriantur commoda, quibus illi carerent, si bestiarum more
singuli vagarentur. In primis Vendredi artem callebat, quâ
tenues densasque libro stragulas necteret corpori vestiendo
aptissimas. Quod cùm Robinson ex eo didicisset, tum illi
certatim tam multas ejusmodi texuerunt, ut idoneum utrique
vestimentum suppeteret. Ô quàm jucundum Robinsoni fuit abjicere
amiculum istud molestum, è pellibus rigidis nec subactis
confectum, quo huc usque corpus ipsi tegendum fuerat !
Vendredi etiam è fibris nucum cocossæ variisque herbis lini
naturam referentibus fila educendi artem tenebat, quæ funiculos
à Robinsone huc usque confectos longè superabant. È filis retia
piscatoria proprio ac singulari artificio nectebat. Quibus in
operibus fabricandis breviores factæ sunt vesperæ, quæ, omnibus
his deficientibus, multùm ipsis tædii attulissent.
Intereà dum sedent, Robinson amici ingenium rude sensim
excolere, ejusque mentem certâ verâque notitiâ Dei imbuere.
Quantis verò erroribus mens illius hâc in re laboraverit, ex
sequenti confabulatione facile erit intelligere.
Rob. Dic mihi, quæso, ô bone, nostine quis mare, quis terram,
quis animalia, te ipsum denique creaverit ?
Vendr. Profecto ! Toupan ista creavit.
Rob. Quisnam est Toupan ille ?
Vendr. Is qui tonat.
Rob. Quisnam verò ille est qui tonat ?
Vendr. Senex est ætate provectissimus, qui omnibus cæteris rebus
superstes est, quique tonitru efficit. Ætate solem, lunam
stellasque longè superat, omnesque animantes eum adorant, Ô !
dicentes.
Rob. Quemnam in locum post mortem commigrant tui populares ?
Vendr. Ad Toupan revertuntur.
Rob. Ubinam verò ille habitat ?
Vendr. In excelsis montibus.
Rob. Num aliquis eum ibi vidit ?
Vendr. Nemini fas est eum adire, nisi Owokakeis (id est
sacerdotibus). Illi Ô dicentes eum interrogant, ac deinde nobis
referunt ejus responsa.
Rob. Qui autem post mortem ad eum migrant, num felicitate aliquâ
fruuntur ?
Vendr. Sanè illi quidem, si magnam hostium copiam mactaverint
atque comederint.
Quo audito, Robinson cohorruit, statimque illum meliora de Deo
vitâque futurâ docere cœpit ; Deum nempe esse omnipotentem,
sapientissimum benignissimumque ; qui omnia creaverit, omnia
regat, omnibus consulat ; ipsum autem nunquàm originem habuisse,
ubique adesse, illam intelligere quæcumque nos cogitamus, audire
quæcumque loquimur, videre quæcumque agimus, quamvis ipse à
nemine videri queat ; habere proborum atque improborum
rationem ; eamque ob causam cùm in hâc, tum in futurâ vitâ
neminem beatum reddere, nisi illum qui ex animo virtuti
studuerit.
Quæ præclara plenaque solatii præcepta Vendredi magnâ cum
reverentiâ audiit, auditaque altè in animo infixit. Cùm magister
non minori docendi, quàm discipulus discendi studio flagraret,
hic brevì præcipuam de Deo ac religione doctrinam tenuit,
quantùm huic ille explanare poterat. Ex eo tempore Vendredi
felicissimum se existimavit quòd in hanc insulam deferri sibi
contigisset.
Posteà Robinson preces suas semper præsente socio fundere
solebat ; jucundissimumque adspectu fuisset, quanto gaudio,
quantâ pietate hic verba domini ad verbum sequeretur. Tunc verò
tantâ ambo felicitate fruebantur, quantam assequi possunt
homines ab humanâ societate sejuncti. Sic elapsum est pluviarum
tempus ullâ sine molestiâ. Cœlo tandem serena facies redierat ;
cessabant venti, nimbique aufugerant. Robinson cum fido socio
puram tepidamque auram veris spirat. Ambo novis viribus auctos
se sentiunt, atque alacri animo ad arduum opus susceptum se
accingunt.
Vendredi admoto igne truncum excavavit, atque duos intra menses
id absolvit ; quod ægrè multorum annorum spatio Robinson solus
confecisset. Jam præter vela remosque nihil defuit. Hos quidem
Robinson, illa verò Vendredi paraturum se spondet.
Ambo simul opus susceptum absolvêre ; sed instructâ navi, nihil
superfuit nisi ut hæc à littore in mare demitteretur. Quoniam
verò locus, in quo navem fabricaverant, longè à mari distabat,
non satis patebat quâ ratione, ut erat gravissima, ad mare aut
deduceretur, aut deportaretur, aut traheretur, aut denique
provolveretur. Et nunc ex illis difficultatibus quomodo se
expedient ?
Neque verò Robinson oblitus erat utilitatis quam longa pertica
ipsi præstiterat. Quam ob rem nunc quoque illam adhibuit. Sed
navis tam lentè provoluta est, ut facilè intelligerent se
integrum mensem in hâc operâ consumpturos esse.
Tandem opportunè recordatus est alius instrumenti æquè simplicis
parabilisque, quo fabri lignarii aliique in Europâ uti solent ad
magna pondera promovenda, cylindri nimirùm.
Quod quidem vix Robinson expertus magnâ cum lætitiâ vidit quàm
facilè navis promoveretur. Post biduum mari quoque committi
potuit, magnoque cum voluptatis sensu uterque comperit illam ad
navigandum prorsus esse idoneam.
Jam nihil superfuit nisi ut quæ ad proficiscendum essent
necessaria pararentur, scilicet ut navis tot oneraretur
commeatibus quot vehendis sufficeret. Quonam verò illi tendent ?
Vendredi optabat ut in patriam rediret ; Robinson autem, ut ad
continentem Americæ vela darentur, ubi se Hispanos, aliosque ab
Europâ profectos inventurum sperabat. Vendredi verò patria
nonnisi quatuor circiter milliaribus aberat, terra continens
duodecim aut quindecim. Quod si priùs ad insulam tenderent, tunc
à continenti terrâ pluribus adhuc milliaribus recedebant, atque
hoc ipso periculum itineris augebatur.
Vendredi nihil ex iis quæ pertinent ad naturam maris noverat
nisi quod necesse esset ut ad insulam suam perveniret. Ista
autem magis etiam Robinson ignorabat, quoniam in hoc mari
nunquàm navigaverat.
Tandem quâ Robinson ardebat homines humanitate excultos
revisendi cupiditas omnem dubitationem vicit. Quamvis Vendredi
instaret, multaque et varia objiceret, statutum est proximo die
iter parare, et ubi primùm ventus adspiraret, vela dare, Deoque
favente illuc tendere ubi Vendredi sperabat se proximam
continentis oram inventurum.
————
Caput vigesimum primum.
Robinson et Vendredi, insulâ relictâ, mari se committunt. —
Summa pericula in quibus versantur.
Robinson, arce relictâ, in tumulo imminente restitit, secum
paulisper meditaturus, sociumque præire jussit. Tum vitæ
solitariæ hìc actæ vicissitudines mente repetit ; ac recordatus
quanta accepisset à supremo numine beneficia, lacrymas grati
animi indices effundit, manibusque expansis, ex intimo pectore
summâ cum pietate Deo gratias agit.
Tum regionem illam, eò sibi cariorem, quòd eam mox relicturus
erat, oculis perlustravit. Hominis instar qui patriam linquit
nullâ cum spe illius unquàm revisendæ, oculi tristes madentesque
in arbore quâvis cujus umbrâ olim recreatus fuerat, in opere
quolibet quod propriis manibus multoque sudore confecerat,
defixi hærent. Ab amicis disjungi sibi videtur. Cùm verò tandem
lamas ad imum montem pascentes conspexisset, faciem avertit, ne
carissimorum sibi animantium adspectu ipse à proposito consilio
avocaretur.
Tandem vicit caritatem animi constantia. Ad fortitudinem se ipse
exacuit, ulnisque ad regionem totam, veluti eam amplexurus,
expansis, clarâ voce exclamavit : « Valete, ô calamitatum mearum
testes ! valete ! » Atque hoc ultimo vale inter singultus
emisso, in viam quæ ad littus ducebat, se contulit.
Eundo fidissimum sibi psittacum per arbores volitando sequentem
animadvertit. Tum verò victus voluntate ejus secum abducendi,
vocat Pol, Pol. Ille verò celerrimè desilit, atque è domini manu
in humerum provolat. Intereà Vendredi moræ impatiens in littore
exspectabat ; cùmque Robinson ad eum pervenisset, ambo navem
conscendunt.
Tricesimo die novembris, horâ octavâ matutinâ, anno post
Robinsonis in hanc insulam adventum nono, cœlo serenissimo,
ventoque maximè secundo profecti sunt. Vix autem circiter duo
millia passuum progressi, ad continuam scopulorum seriem
pervenêre longè in mare procurrentem. Uterque periculosum
putavit saxa ista superare : itaque velo in aliam partem
directo, circumire nituntur. Cùm autem illi extremam partem
scopulorum vix attigissent, scapham summâ cum velocitate abripi
animadvertunt : exterriti ambo velum colligere, existimantes
quippe repentinum esse venti impetum. Frustra verò. Scapha enim
in præceps prona rapitur, medioque in flumine marino versari se
intelligunt.
Tum ambo viribus conjunctis remis pertinaciùs mare verberare, si
possint scapham eripere. Illa verò fugit, instar sagittæ, tantâ
celeritate, ut brevì ora insulæ oculis subtraheretur. Jam in
discrimen vitæ se pervenisse sentiunt ; nec multò post summa
quoque montium cacumina ex adspectu recessêre. Quòd si tunc
etiam impetus paululum remisisset, actum tamen de illis erat ;
quippe qui, cùm carerent pixide nauticâ, viam invenire non
possent, quâ ad insulam reverterentur. Quid autem tetrius
excogitari potest quàm medio in oceano scaphâ exiguâ fragilique
vectos jactari, et solo aliquot dierum victu instructos !
Quanto autem præsidio sincera pietas integraque animi
conscientia iis sit qui in calamitatibus versantur, nunc
documento est Robinsonis conditio. Quibus si noster tunc
caruisset, quomodò malorum vim denuò urgentem sustinuisset ? In
hâc rerum desperatione manus sibi intulisset violentas, ne morte
omnium sævissimâ, fame scilicet, necaretur.
Socius verò pietate nondum satis confirmatâ, nec diuturnis
calamitatibus spectatâ, de salute prorsùs desperabat. Corporis
enim et animi viribus fractis, remum abjicit ; vecorsque et
amens dominum intuetur interrogans, annon satiùs sit è nave se
præcipites in profundum dare, an morte celerrimâ instantibus
malis se eripiant. Initio Robinson blandis verbis eum erigere
firmareque tentat ; tum castigator desperationis leni voce
exprobrat, quod tam parùm Deo benignissimo confidat, eique
revocat in mentem quæ ipsum de divinâ providentiâ docuerat.
Vendredi, Robinsonis cohortationibus permotus, erubuit ;
remisque receptis ambo flumen subigere, nec brachia remittere,
etsi nulla spes salutis affulgebat. « Debito, inquit Robinson,
officio fungimur. Quandiù spiritus non deficit, nostrum est ad
vitam servandam omnibus quæ supersunt nervis eniti. Tunc, si ad
ultimum moriendum est, morientibus erit solatio, quod Deus sic
voluerit. »
Intereà flumen eâdem cum violentiâ ruit. Scapha æstu abripitur,
omnisque spes salutis recuperandæ evanescit.
Verùm enim verò cùm jam mortales animis deficiunt, cùm sunt ab
omni spe destituti, tunc alma numinis providentia iis præsentius
auxilium atque insperatam salutem afferre solet. Robinson ipse
exhaustus remum agere desierat, cùm subitò animadvertit scapham
cursu ferri non tam rapido, nec tam turbidum mare esse. Mox è
superficie undarum intelligit flumen eo loco dividi haud
æqualiter, maximamque ejus partem ad septentrionem incitatiùs
ferri ; alteram tardiorem, quâ scapha nunc vehitur, reflectere
se et convertere ad meridiem. Jam incredibili lætitiâ perfusus,
socium exanimatum excitat his verbis : « Macte animo, Vendredi ;
vult Deus nos bene sperare. » Atque eum docet unde hanc in spem
adductus sit. Tum ambo remos denuò arripiunt, quos propter
infirmitatem anteà abjecerant. Jam dulci atque inopinatâ salutis
spe recreati, vi summâ et incredibili adversùs flumen nitentes,
læti animadvertunt laborem suum non esse irritum. Robinson, qui
diuturnâ malorum exercitatione didicerat nihil omittere, ventum
quoque nunc secundum esse animadvertit. Extemplò velum
expandit ; brevique tum vento, tum acri remigio impulsa, in mare
tranquillum scapha delata est.
Vendredi præ gaudio exsilit dominum amplexurus. Ille verò eum
rogavit ut nimium lætitiæ impetum cohiberet ; superesse aliquid
agendum, et hoc quidem non mediocre, donec essent ab omni
periculo tuti. Eò usque enim in altum devecti fuerant, ut
insulam, ceu punctum aliquod in extremâ parte remotum, obscurè
conspicerent.
Dum sic ambo ingenti alacritate remigant, vento secundo impulsi
ad eam insulæ partem quæ orientem spectat, brevì montium
cacumina rursus eminentia vident. « Macte, puer, » ait Robinson
socio sedenti in prorâ, vultu ab insulâ averso ; « macte animo ;
adest finis malorum. » Quibus vix etiam dictis, novus subitò et
major pristino terror incutitur. Scapha enim tam vehementer acta
est, ut ambo remiges sedibus in infimam scaphæ partem
deturbarentur : illa repentè hæsit in vado, undisque operta est
superfusis.
————
Caput vigesimum secundum.
Ambo è periculo se expediunt. — Reversi in insulam, hortum
colunt. — Piscantur ; natant ; venantur. — Novum iter
suscipiunt.
Robinson celerrimè remo fundum aquæ scrutatur : quem cùm satis
firmum invenisset, aquam verò duobus tantùm pedibus altam,
illicò è scaphâ se projicit. Vendredi sequitur ; et ambo
aliquantisper confirmati sunt, cùm animadverterunt cymbam in
arenâ, non in saxo hærere. Tum viribus conjunctis illam levare,
eòque impellere ubi major erat aquæ altitudo : quod ex voto
cessit. Navis quippe agi incipit, amboque in eam rursùs
conscenderunt.
Aquâ igitur, quantùm manibus remisque fieri potuit, exhaustâ,
cautiùs agere cœperunt, contractoque velo remis tantùm uti, ut
navem certiùs regerent. Attamen per quatuor horas integras,
multus labor ipsis exsudandus fuit, ut finem arenarum
assequerentur. Tandem mari libero potiti, omnibusque viribus
connisi ad insulam tendunt, quæ jam propè ante oculos erat ; et
quò propiùs spes admovebatur, eò magis crescebat ardor
animorum ; ac denique insulam capiunt, cùm jam umbræ summis de
montibus caderent. Tum in terram descendunt eò majore cum
gaudio, quò propiùs metum res fuerat.
Cùm uterque hoc die cibis planè abstinuisset, in littore statim
consident, sumptisque commeatibus quibus navem instruxerant,
corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum
protrahunt ; cætera verò quæ in nave secum habuerant, domum
reportant.
Proximo die, Robinson socium compellat his verbis : « Heus,
inquit, estne tibi animus novum mecum periculum tentare ? »
Vendredi. Minimè sanè !
Robinson. Statuisti ergò vitam hâc in insulâ mecum traducere ?
Vendr. Modò pater meus hìc etiam nobiscum versetur.
Rob. Ergòne pater tuus etiamnunc vivit ?
Vendr. Dummodò interim non sit mortuus.
His dictis, Vendredi, vehementer commotus, emisso solanorum
tubere, quod manu tenebat, flevit abundè. Nec ipse, suorum
quoque memor, Robinson à lacrymis abstinere potuit ; amboque,
animo pariter affecti, aliquandiù siluêre.
Rob. Bono sis animo, Vendredi ! Pater tuus, etiamnunc profectò
vivit : proximè ad eum proficiscemur, atque hùc illum
transvehemus.
His dictis Vendredi tantâ effertur lætitiâ, ut jam continere se
nequeat ; clamore gestuque significat quibus exsultet gaudiis,
oppressâque crebris singultibus voce genua domini amplectitur.
Cùm sedato paululum animo ad se rediisset, Robinson eum
interrogavit an viæ in patriam insulam ducentis gnarus esset, ne
temerè anceps vitæ discrimen rursùs adirent. Ille verò respondit
iter habere se ita exploratum, ut vel noctu illud suscipere
auderet ; sæpiùs enim se cum popularibus hùc ad celebrandas
victorias venisse.
Rob. Tunc igitur cædis particeps fuisti, cùm homines mactaverunt
quibus epularentur ?
Vendr. Fui equidem, fateor ! tunc autem ignorabam nefas esse.
Rob. Quamnam verò ad partem insulæ navem appellere
consuevistis ?
Vendr. Ad meridionalem oram, quoniam illa nobis proxima,
arboribusque cocossæis abundat.
Ex hoc Robinson magis intellexit se nec sic quidem parùm felicem
fuisse quòd in septentrionali, non in meridionali insulæ orâ
naufragium fecerit ; alioquin se prædam imbellem feris hominibus
futurum fuisse. Ac denuò pollicetur se cum eo proximè ad patrem
arcessendum profecturum esse : sed quanquam animo cupienti nihil
satis festinatur, innuit hoc in præsens fieri non posse ; nunc
enim horti colendi tempus instare.
Illi igitur statim huic præcipuè negotio operam dant. Certamen
erat Robinsonem inter et socium, uter diligentiùs terram
sollicitaret. Cùm autem à labore vacarent, instrumentis
aptioribus conficiendis tempus impendebant.
Robinson, cujus patientiam ingenium æquabat, rastrum quoque
tandem confecit sibi, etsi ad aperienda foramina nihil habebat
adjumento præter acutum silicem. Si quis consideraverit quali
instrumento opifex uteretur, facile intelliget quantùm temporis
in opere consumpserit. Vendredi quoque sensim cultro lapideo è
lignis adeò duris spathas confecit, ut ferrearum propè usum
præstarent.
Jam Robinson rebus ad vitam sustentandam necessariis non
contentus, paulatim domicilio exornando animum adjecit. Hanc
rationem semper secuti homines principio cœpere ea quæ essent ad
victum aut tutelam necessaria anquirere et parare ; tum studuêre
pulchra utilibus, jucunda necessariis adjungere. Hinc variæ
venêre artes architectorum, pictorum, statuariorum, et cæteræ
quæ elegantiores nominantur.
Sic primò Robinson horto colendo exornandoque operam dedit.
Scilicet illum rite in areas justas dividit, quas tramitibus
rectis intersecat ; sepes vivas serit, opaca umbracula, arbores
duplici ordine directas. Hanc floribus, illam oleribus, istam
arboribus frugiferis partem assignat ; his addit citreas
arbores, quascumque in insulâ teneras reperire potuit, magnamque
vim aliûs generis arborum, quibus ramulos arboris paniferæ
insevit.
Solanorum quoque et zeæ copiam satis magnam plantavit. Cùm autem
ager ille ab orbe condito cessâsse videretur, uberrimam ludit
lætissimamque segetem.
Interdum quoque pisces capere tentant, retibus instructi, quæ
Vendredi pluviarum tempore confecerat. Tantam verò jactu
quolibet multitudinem eorum ceperunt, ut plurimos etiam in aquam
rejicerent. « Is enim Dei donis abutitur, ait præclarè Robinson,
qui plus sibi assumit quam quod ad vitam benè beatèque agendam
necessarium est ; sævus autem et immanis, si quis animalia
innocua interficiat quibus ad victum quotidianum sibi non opus
est. »
Deinde corpus abluere solebant. In quo Robinson peritiam socii
admiratus est, nunc super ipsos fluctus dorso eminentis, nunc
alto se immergentis. Illum scilicet juvabat ex arduâ potissimum
crebrisque fluctibus verberatâ rupe se præcipitem dare,
superfusis fluctibus conditum ; moxque, stupente et anxio
Robinsone, subitò emergere, variisque modis corpus agitare.
Nec Robinson satis mirari potuit hominem à naturâ tot et tantas
facultates sortitum esse, ut par sit omnibus exsequendis, quibus
juvenis labore ac exercitatione assuefactus est.
Aliis diebus venando delectari ; nec Vendredi in arcu
sagittisque conficiendis quàm in adhibendis peritior erat. Aves
pullosque lamarum dejiciebant, nunquàm verò plures quàm qui sibi
essent ad vivendum necessarii.
Etsi autem Robinson socium ingenio industriâque vincebat, hic
tamen multas artes callebat, domino anteà ignotas, tunc verò
maximè utiles. Scilicet varia instrumenta ex ossibus, lapidibus,
conchis, aliisque rebus fingebat, quibus lignum ita tractabat,
ut non perfecta minùs atque elaborata opera efficeret, quàm si
ferro excisa essent aut fabricata.
Tandem horto probè exculto, dies, constituta est, quâ ad patrem
Vendredi adducendum profecturi erant. Quò propior autem erat
dies itineri destinata, eò major Robinsonis anxietas. Fieri enim
poterat ut barbari, spretis Vendredi consiliis precibusque,
hospitem malè mulctarent. Itaque diutiùs abstinere non potuit
quin hunc timorem amico declararet. Quiquidem jurejurando
Robinsoni affirmat timorem ejus esse vanum, se popularium suorum
animos satis perspectos habere, illosque neminem unquàm lædere,
nisi hostem. Robinson amico fidem habuit ; omnique metu abjecto,
socii probitate fretus, die proximo vela dare constituit.
Hâc mente scapham, quæ huc usque in sicco remanserat, in aquam
retrahunt, paloque in terram defixo religant. Vespere eodem
tubera solanorum torrent, aliosque cibos parant, ut secum octo
dierum viatica deportent.
————
Caput vigesimum tertium.
Res multæ et magnæ. — Tempestas. — Fragor tonitruum. — Sonitus
ænei tormenti. — Magna navis derelicta. — Vendredi ad illam
adnatat. — Ignota animalia. — Canis. — Capra. — Ratis.
Robinson sociusque vix unam dormierant horam, cùm ille exortâ
subitò tempestate expergefactus est. Procella horrendum furit,
repetitoque tonitruum fragore terra ipsa concussa tremit.
« Audisne, Vendredi ? » ait Robinson. « Heu ! respondit ille, si
hæc tempestas nos in alto deprehendisset ! » Quibus vix dictis,
repentè fragor auditur tormenti explosi sonitum referens.
Vendredi tonitru esse putat ; Robinson autem pro certo habet se
tormenti sonitum audiisse, animusque ejus lætitiâ simul et
timore perturbatur. Extemplò è strato se corripit, tædâque è
foco arreptâ Vendredi jubet subsequi. Hic autem paruit, quanquàm
consilio domini non perspecto.
Tum Robinson in summo monte quàm celerrimè ignem largum
accendit, quo significaret maris sævitiâ conflictatis tutum hìc
esse perfugium. Non dubitavit enim quin esset in propinquo
aliqua navis, quae propter periculum tormentum exploserat. Vix
autem flamma exarserat, cùm effusis imbribus ignis exstinctus
est. Robinson sociusque in speluncam se ipsi recipiunt, ne aquis
abripiantur.
Tempestas, nonnisi die oborto, furere desiit. Jam Robinson
dubius spem inter et metum ad littus procurrit, exploraturus
quemdam sonum auribus accepisset. Primo autem adspectu magnus
Robinsonem dolor, socium verò desperatio incessit. Procella
nimirùm scapham avulsam à littore in altum projecerat. Et certè
si quis hunc miserum vidisset, qui nunc dulcem patris revisendi
spem omninò amiserat, à lacrymis abstinere non potuisset. Ille
expalluit, mutus, aliquandiù oculis in terram defixis ; tunc
subitò in lacrymas erumpere, sibi manus torquere, pectus
percutere, avellere crines.
Robinson, qui propriis malis aliorum misereri didicerat, socii
dolore ipse commotus, amicis lenibusque monitis studet eum ad
tranquillitatem animi reducere.
Ille intereà oceanum immensum oculis perlustrat, si fortè navem
alicubi possit conspicere. Sed frustrà. Ex eo intellexit se
errasse, neque ampliùs dubitavit sonitum illum, quem tormenti
fragorem ratus erat, ipsum tonitru fuisse. Itaque tristis domum
rediit, quòd spe tam lætâ denuò frustratus esset.
Ibi autem requiescere planè non potuit ; quippe imago navis
cujusdam ad insulam appulsæ menti ejus semper obversabatur.
Montem igitur denuò conscendit, unde ora orientalis conspici
posset ; cùmque ad summum pervenisset, acie oculorum orientem
versùs directâ, bone Deus ! quàm ille lætatus simul atque
attonitus fuit ! navem scilicet permagnam conspicit, tamque
perspicuè, etsi satis longè aberat, ut nihil ampliùs superesset
dubitationis. Tum ille anhelans ad arcem recurrere, arcum
arripere, socioque obstupescenti nihil proferre præter hæc
verba : « En adsunt ! » Tum quàm velocissimè se proripit.
Vendredi dominum tantâ animi perturbatione trepidantem, atque
verba quædam abrupta proferentem videns, barbaros adesse
existimavit. Itaque ille quoque armis correptis eâdem celeritate
Robinsonem secutus est.
Jamque illi duorum milliarium viam percurrerant, priusquàm eò
pervenissent unde navis conspici posset. Robinson è longinquo
eam socio ostendit : quam ille magnoperè miratus est. Quanquam
enim navis satis longè distabat, intelligebat tamen eam centies
superare vel maximam navem quam huc usque vidisset. Robinson præ
lætitiâ mirè gestiens, nunc exsultare, nunc jubilare, nunc
socium amplecti, eumque lacrymans obtestari ut et ipse lætetur.
« Jam licet in Europam tendere, jam Hamburgum. Illic tibi
cernere dabitur qualem vitam in hâc urbe vivant, quàm
magnificas, ædes exstruant, quantis vitæ commoditatibus
jucunditatibusque securi fruantur. » Incredibile verborum flumen
fundebat Robinson. Instabat verò quâlibet ratione efficere ut ab
iis qui in navi erant ipse animadverteretur. Quânam verò ratione
non satis constabat.
Primùm altâ voce clamavit, sed frustra ; quanquam ventus inter
procellam mutatus ab insulâ navem versùs spirabat. Itaque socium
quàm celerrimè ignem accendere jubet, quem è navi conspicerent.
Hoc celeriter peracto, flamma brevì altitudinem arborum æquavit.
Interim Robinson oculos in nave defigit, exspectans dum scapha
inde demissa ad se tenderet. Quæ tamen spes eum fefellit.
Tandem postquàm ignis per unam ferè horam arserat, cùm nulla in
conspectu scapha esset, Vendredi ultrò Robinsoni spondet se ad
navem, quamvis longiùs distet, natando perventurum, eosque qui
in eâ vehuntur invitaturum ut ad insulam accedant. Robinson
annuit ; et eum amplexus, orat ne se temerè periculo objectet,
vitæque suæ consulat. Tum Vendredi vestes è stragulis confectas
abjicit, viridemque ramum avulsum dente tenens, quem pro signo
pacis offerat, in mare alacri animo prosilit. Hunc Robinson
oculis votisque ardentissimis prosecutus est.
Vendredi feliciter ad navem accessit : tum postquam non semel
eam circumnatâsset, sustulit clamorem ; sed redditur à nemine.
Tandem cùm scalam animadverteret à navis latere dependentem,
illius ope navem conscendit. Tum stegam oculis perlustrans,
adspectu bestiæ ignotæ exterritus est. Nigra et villosa erat.
Atque ubi primùm illa hominem conspexit, vocem prodidit qualem
ille nunquam audierat. Mox autem tacuit, adeòque mitem se
præbuit blandamque, ut timorem Vendredi deponeret. Supplex
quoque illa adrepit, caudam movens, miserabiliterque ejulans,
quasi auxilium et præsidium imploraret. Itaque cùm usque ad ejus
pedes prorepsisset, eam Vendredi manu mulcere audet ; quoquidem
illa mirificè lætata est.
Tum Vendredi stegam pererravit, altâ voce inde usque clamans ;
nemo autem se obtulit. Cùm omnia stuperet quæ in stegâ oculis
ejus occurrebant, dorso ad locum quo patet in interiorem navis
partem descensus verso, repentè à tergo percussus fuit tanto
ictu, ut pronus caderet. Terrore perculsus, se erexit ; atque
cùm respexisset, attonitus hæsit ad adspectum animalis satis
magni, cornibus curvis, barbâ prolixâ densâque, quod iterùm
minaci vultu in pedes se erigebat, ut in hominem denuò impetum
faceret. Vendredi, clamore edito, in mare prosilit.
Prior scilicet bestia, nigro colore, erat canis villosus, qui
hominem secutus è nave se quoque projecit. Ille verò natantem à
tergo audiens putavit monstrum cornibus armatum urgere ; adeòque
exterritus est, ut vix valeret pronatare. Parùm abfuit quin
fluctibus absorberetur ; nec respicere quidem ausus est. Cùm
tamen paululum animum recepisset, tantâ velocitate tranavit, ut
vix eum canis sequi posset. Tandem littus attingit, vocisque et
animi impos ad pedes Robinsonis procidit. Canis quoque non ita
multò post terram assecutus est.
Robinson nihil intentatum reliquit quo fidum vitæ solitariæ
socium reficeret. Scilicet illum osculatur, concutit, nomine
vocat. Attamen non nisi aliquo temporis spatio elapso Vendredi
oculos aperuit, spiritûsque liberiùs meantis signa dedit. Tandem
vocis usu recepto, narrare incipit quid terribile sibi
acciderit ; navem sibi montis instar lignei visam fuisse, in quâ
stabant tres excelsæ arbores (mali scilicet) ; bestiam illam
nigram sibi adblanditam fuisse, monstrum verò cornutum
barbatumque irruisse, mortem intentans. Addidit se existimare
monstrum illud esse montis lignei natantis dominum, cùm hominem
in eo vidisset omninò nullum.
Robinson narrantem miratus, intellexit animal illud cornutum
nihil aliud nisi capram esse aut hircum. Prætereà existimavit
quoque navem scopulis adhæsisse, homines verò qui in eâ vecti
essent illam reliquisse, ut in scaphas se reciperent ; quò tamen
illi confugissent, intelligere non potuit. Si enim adiissent ad
insulam, eò appellere debuisse videbantur, ubi nunc ipse et
Vendredi erant ; sed nulla eorum poterant conspici vestigia.
Quòd si autem salutem quærentes cum scaphis periissent ; aut
corpora aut scaphæ, aut utraque ad littus debuissent compelli.
Tandem meminit ventum inter tempestatem subitò mutatum fuisse,
conversumque ad orientem, cùm ab occidente spiravisset.
Quoquidem obscuram hanc rem satis explanari putavit.
« Quid autem nunc faciendum est ? Robinson quærit secum. Fac
illos periisse, aut vento tantùm abreptos fuisse ; in utroque
casu, optimum est è nave quàm plurima eripere. Quomodo autem,
cùm scaphâ careamus ? » Et jam non gravis minùs ipsi fuit cymbæ
jactura quàm anteà socio fuerat. Diù meditatus est, aliquid
excogitaturus quo damnum sarciret ; sed nihil menti succurrit.
Confectio novæ cymbæ nimiùm temporis requirebat, nec ipse
audebat pronatare ad navem ; quippe quæ abesset longiùs.
Prætereà hâc ipsa ratione, incerto etiam exitu, pauca admodum
servare poterat.
Subjicit ingenium necessitas. Venit in mentem ratem facere,
lignis aliquot ita colligatis, ut commodè veheretur.
Tum statutum fuit ut alteruter domum curreret, dieique victum
cum omni funium copiâ cæterisque instrumentis necessariis
peterent. Vendredi, ut erat cursu velocior, proficiscitur.
Robinson autem remansit, arbores interim rati conficiendæ
idoneas cæsurus.
Vendredi nonnisi sub vesperam rediit. Intereà Robinson magnopere
delectatus est cane villoso ; quem veluti popularem ex Europâ,
si ita loqui fas est, diligebat. Cùm Vendredi rediisset, ciborum
quos attulerat partem Robinson cani esurienti dedit. Cùm verò
luna opportunè lucem præberet, ambo usque ad mediam noctem sine
ullâ intermissione operi incubuerunt. Tum verò omninò fatigati,
cùm somno diutiùs carere non possent, in gramine recumbunt,
canique custodiam corporum committunt. Hic ad pedes eorum se
projecit. Illi autem dulci somno recreati sunt, donec aurora
rediisset.
————
Caput vigesimum quartum.
Multæ opes repertæ. — Cibi. — Supellex. — Instrumenta. — Vestes.
— Sclopeta[1]. — Robinson repentè dives.
Posterum diem tantâ cum assiduitate operi impenderunt, ut illo
etiam vespere ratem confecerint. Duplicem arborum seriem partim
funibus, partim viminibus tam arctè colligaverant, ut opus, rudi
licet fabricâ compactum, tutissimæ ratis vicem præstaret,
longitudine viginti circiter pedum, latitudine ferè eâdem.
Prudentiùs illam quoque propè littus, atque cylindris impositam
construxerant, quo faciliùs in marè deduceretur.
Atque opportunè, primo diluculo, mare reciprocare cœpit. Itaque
sine morâ ratem detrudunt, ut ab aquâ recedente, velut à fluvio,
ad navem scopulis affixam deferatur. Et mox profecti, horâ
dimidiâ vix elapsâ, ad navem perveniunt.
Quibus tunc gaudiis Robinson exsultavit, dum ille ad navem
ingentem Europæanam accedit ! Parum abfuit quin latus ejus
oscularetur. Adeò caram illam habebat, quòd ex Europâ
advenerat ; quòd ab Europæis ædificata, ab Europæis hùc adducta
fuerat ! Carissimi autem isti Europæi, heu ! evanuerant,
undisque forsan obruti perierant. Quæquidem suspicio acerbissima
Robinsonis animum magnoperè afflixit, qui vel dimidia vitæ suæ
parte vitam eorum redemisset, ut cum ipsis in Europam
reverteretur. Hâc verò omni spe sublatâ nihil supererat, nisi ut
ex navi servaret tantam supellectilem quantam posset, eamque in
proprios usus converteret. Itaque ratis ope navem circumvectus
est, fundum maris tentaturus. Sed mox non sine magno dolore
intellexit minimè esse sperandum ut illa unquam navigaret ;
quippe quæ inter duos scopulos vi tempestatis conjecta ita
hærebat, ut planè moveri non posset.
Quâ spe destitutus Robinson navem conscendere properat, opes
quibus illa onerata erat exploraturus, an essent incolumes.
Vendredi autem, timoris hesterni non immemor, dominum in stegâ
comitari vix audebat. Verumtamen eum secutus est, quanquàm
trepidans ; statim enim monstrum illud cornutum oculis illius se
obtulit. Jam verò illi non tantum erat audaciæ ; quippe
debilitatum jacebat, ut vix surgere posse videretur, quoniam per
triduum pabulo caruerat. Cujus rei causam Robinson intelligens,
ante omnia curavit ut bestiam fame ferè consumptam pabulo
recrearet. Cùm verò varias non ignoraret partes, in quas navis
interior distribui solet, accuratè omnia inquirere cœpit.
Singulis scilicet cubiculis perlustratis, multa passim
conspexit, quæ apud Europæanos neglecta ipsi nunc maximi erant
pretii. Cados nimirùm integros invenit plenos panis nautici,
oryzæ, farinæ, frumenti, vini, pulveris nitrati, globulorumque
plumbeorum majoris minorisve formæ ; tormenta quoque bellica,
sclopeta, gladios, secures, serras, cæla, terebras, radulas,
runcinas, malleos, massas ferri, clavos, cultros, forfices,
acus ; ollas prætereà, patinas, cochlearia, forcipes, folles,
variamque supellectilem culinariam ligneam, ferream, stanneam et
cupream ; plenas tandem cistas vestimentorum, linteorum,
tibialium, calceorum, ocrearum, infinitamque aliarum rerum
copiam quas viles habemus : sed quanti sint pretii tum demum
intelligimus, cùm desiderantur.
Quæquidem omnia Vendredi obstupescens intuebatur ; illa quippe
nunquam anteà viderat, plurimorumque usus ipsum prorsùs
fugiebat. Robinson contrà incredibili voluptate perfusus, præ
gaudio lacrymatur, atque puerilem in modum singula tractat, ac
subito abjicit, arripitque alia, prout visa sunt, aliis
jucundiora. Placuit demum in carinam interiorem descendere. Hanc
verò aquâ repletam invenit, quoniam in eâ navis magnoperè
dehiscebat. Jam agitur diù deliberanti quid primum potissimùm
secum auferret, nunc hæc, nunc illa magis necessaria videntur :
itaque sæpe rejicit quæ modo elegerat, aliaque eligit mox quoque
rejicienda.
Tandem, quæ omnium præstantissima ipsi videbantur, ea seligit :
1º cadum pulveris nitrati plenum, cum arculâ plumbearum
glandium ; 2º duo paria sclopetorum manuariorum, duos gladios
bellicos, duos venaticos ; 3º duplicem vestimentorum apparatum à
capite usque ad calces, unum sibi, alterum socio ; 4º viginti
quatuor indusia ; 5º duas secures, serras, runcinasque pares
numero ; ferri massas, malleos, nonnullaque alia instrumenta ;
6º quosdam libros, chartæ scriptoriæ copiam, cum atramento et
calamis ; 7º pyrothecam cum igniario et silicibus ; 8º cadum
pane nautico repletum ; 9º carbasi mediocrem copiam, et 10º
capram.
In perquirendis, aperiendis, exponendis, admirandis, eligendis
atque rati imponendis omnibus illis opibus tantum temporis
spatium consumpserant, ut à proximo æstus accedentis tempore una
tantùm hora abesset. Atque hoc illis exspectandum erat ;
alioquin enim vix ratem promovissent. Hanc horam Robinson epulas
Europæorum more apparatas prandendo insumpsit. Itaque carnem
bubulam fumo siccatam, panis nautici frustum, butyrum, caseum,
vinique lagenam deprompsit, cunctisque mensæ in cubiculo
præfecti exstructæ impositis, cum socio in sellis consedit. Hìc
verbis exprimi non potest quantam Robinson ex cibis illis
præstantibus, cultro tandem et furcâ instructus, voluptatem
perceperit, ex pane præsertim quem ille tam diù frustrà
desideraverat. Hoc qui cogitatione penitùs complecti velit, eum
Robinsonis instar per novem annos continuos omnibus istis copiis
vitæque præsidiis caruisse oportet.
Cùm jam statâ vice mare redire cœpisset, uterque ad ratem
descendit ; cùmque eam solvissent, leniter aquâ accedente ad
littus delati, opes servatas in terram deportare properant. Tum
Vendredi magnoperè gestit discere quis ex his omnibus usus aut
quæ commoditas percipi posset. Robinson, ut cognoscendi
cupiditatem expleret, post dumetum se recipit, ibique indusium
vestemque præfecti cum calceis et tibialibus induit ; tum gladio
cinctus pileoque ornatus subitò progreditur, atque ante oculos
socii consistit. Ille attonitus, obstupescens, aliquantulùm
recessit, primo certè adspectu incertus dominumne an alium
quemdam homine majorem conspiceret ? Robinson, attonito
subridens, manu blandè porrectâ, eumdem profitetur se verum
Robinsonem, amicum ejus semper esse, etsi veste et fortunâ
mutatis. Tum depromptas remigis vestes eum docet ritè induere,
atque post arbusta latere jubet ut se quoque vestiat.
Paruit Vendredi : attamen multùm temporis in se vestiendo
consumpsit ; quippe qui illa sibi aptandi omninò rudis esset.
Indusium videlicet ita induit, ut pedes manicis immitteret :
eodem modo braccis usus est ; pedes nimirùm in partes inferiores
inserere conatur, tunicamque in dorso connectere. Sensim errorem
intellectum emendavit, donec tandem, sæpiùs frustrà conatus,
omnia ista vestimenta rectè induere didicisset. Illa verò maximè
laudavit, quòd ipsum egregiè contra musquitonum morsus
defenderent. Calceos solos vituperavit, qui parùm commoditatis
habere ipsi videbantur. Jam illi Robinson demonstrat quemadmodum
utendum sit securi cæterisque instrumentis ; et confestim
illorum experimentum fecerunt, malumque rati idoneum aptaverunt,
quem velo in posterum instruerent. Quodquidem opus Robinson se
solum perfecturum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ;
hoc enim per biduum neglexerant.
Absente Vendredi, Robinson sclopetorum alterum complet, ut amico
ostendat quanta sit vis pulveris nitrati, simulque ejus
admirationem excitet. Quo reverso, atque Robinsonis in opere
perficiendo celeritatem admirante, hic falconem marinum
conspicit tunc pisce rapto avolantem. Arrepto statim sclopeto
exclamat : « Attende, Vendredi, istum dejiciam. » Quibus vix
dictis, exploditur sclopetum, alesque ex aere in terram exanimis
decidit. Quo viso auditoque, Vendredi in terram procidit quasi
ipse vulneratus. Repentè enim vetus de Toupane seu Tonante
opinio ejus animum subiit, dominumque in hâc animi perturbatione
Toupanem esse existimavit. Ille quidem se erexit ; sed genibus
minor, manusque supplex ad Robinsonem protendit.
Nunquam Robinson id committebat, ut quæcumque ad religionem
spectarent, vel per jocum ludibrio haberet. Hominem itaque
trepidantem manu allevans amplexusque, rogavit ut timorem
deponeret, addens ita brevì fore ut ipse fulgur fulmenque
ejusmodi posset emittere. Tum ei demonstrat quâ arte sclopetum
conflatum sit, quanta sit vis pulveris nitrati, sclopetumque ei
repletum porrigit explodendum.
Vendredi verò, nimio adhuc terrore perculsus, negat se
explosurum, rogatque ut Robinson ipse iterum tonet. Tum Robinson
scopum centum passus distantem designat, socioque juxta se
collocato, sclopetum explodit. Parum abfuit, quin Vendredi
iterum in terram procideret ; adeò quæ viderat atque audierat
supra humanas vires esse judicabat. Scopum plurima plumbea glans
attigerat, quæ ipsum penetraverat lignum. Robinson socium hoc
jussit animadvertere atque ex eo intelligere quàm tuti in
posterum ab hostibus ipsi forent, fulgure fulmineque sic armati.
Quæquidem cuncta Vendredi animo tantam erga Europæos dominumque
in primis venerationem injecerunt, ut per multos dies cum eo
familiariter pro more versari non auderet. Cùm nox appeteret,
hic fuit lætissimus hujus diei exitus.
—
↑
Fusils
————
Caput vigesimum quintum.
Vendredi servat Robinsonem. — Opes à littore domum advectæ
auxilio canis et lamarum. — Munimenta arci addita. — Robinson,
faber factus et agricola, vivit beatè.
Dulciorem nunquam, ex quo in insulâ habitabat, somnum ceperat
Robinson, quàm hâc nocte ; quippe qui tantâ nunquam usus esset
felicitate.
Sequenti mane surgunt, copias in nemore conditas multis
ramalibus tegunt, ne fortè pluviâ corrumpantur. Tum mari primùm
recedente, ratem aquis committunt, ad navem scopulis illisam
denuò accessuri, et sic per sex dies continuos, ac bis quotidiè,
quidquid è nave abripi poterat, secum ad littus transferunt.
Permulta quæ nos parvi facimus, ut potè eorum penuriam nunquam
experti, ea illi permagni æstimantes abstulerunt, additis
quinque tormentis bellicis omnibusque ferramentis quæ inveniri
aut è nave extrahi poterant.
Quâdam die cùm in insulam rediissent, tenebris obortis, Robinson
lampade accensâ scripta in nave reperta perlegit, ut inde
cognosceret cujus esset illa navis, et quò illa tetendisset.
Invenit autem non sine magno dolore, ista sermone sibi ignoto
scripta esse. Quantoperè nunc, etsi nimis serò, illum pœnituit,
quod varias linguas addiscere in pueritiâ neglexisset !
Hoc itinere jam duodecies confecto, cùm essent in nave
exonerandâ occupati, tempestatem oriri animadvertunt. Igitur
rati prædam imponere properant, et priùs abire quàm sæviret
procella. Vix autem dimidiam viæ partem confecerant, cùm exorta
est tempestas mixta fulguribus, tonitrubus imbribusque ; quæ
tantâ vi fluctus ciebat, ut, undis ratem superantibus, copiæ in
eâ positæ absorberentur. Ipsi aliquandiù firmiter, amplectuntur
malum, ne aquis abriperentur, etsi subinde capitis fastigio
superfusis : tandem crebris fluctibus compage ratis verberatâ
laxatâque trabes abierunt.
Vendredi quidem natando vitam servare conatur : Robinson verò
trabi adhærens, nunc profundo mergitur, nunc summo pendet in
fluctu ; sæpiùs autem aquis obrutus, attonitus planè, atque
sensu oculorum auriumque orbatus jactabatur. Jam vires animusque
luctantem deficiunt. Tandem magno clamore sublato, ingenti
fluctu à trabe avulsus hauritur.
Fidissimus intereà Vendredi dominum non deseruerat, etsi ipse
potuisset multò celeriùs è periculo evadere, si suæ unius saluti
consuluisset. Cùm autem dominum ante oculos suos haustum videt,
confestim se in aquam projicit, illumque manu sinistrâ
arripiens, dextrâ se ipsum elevare nititur. Jam omni vi
connisus, cum Robinsone exanimato ac exspiranti littus
assequitur.
Tum Vendredi jacentis corpori superincumbere, dominum altâ voce
vocare, illum concutere, labiis labia premere, ut animam ei
infundat ; tandem incredibili cum lætitiâ animadvertit spiritum
liberiùs meantem.
Pergit igitur eum reficere ; Robinsonque paulatim redeunte animo
allevans oculos voce debili interrogat : « Ubinam ego sum ? —
Inter amplexus meos, carissime omnium domine, » respondet
Vendredi effusus in lacrymas. Tum erat res spectaculo digna hinc
Robinsonem videre servatori suo gratias agentem, inde Vendredi
gestientem et quasi amentem lætitiâ, quòd dominum ad vitam
revocâsset.
Deinde Robinson somno recreatus est in lectulo quem è nave
abstulerat. Cùm die oborto vires suas recuperavisset, non sine
magno dolore vidit navem penitùs evanuisse. Quippe avulsarum
tabularum fragmenta ad littus delata indicabant illam vi
tempestatis fractam omninò et dissolutam esse. Tum Robinson et
socius omnes navis reliquias in littore diligenter colligunt ;
quippe qui conjectarent tabulam quamque, aut quodvis tigillum
magno sibi usui fore.
Nunc opes omnes servatæ in arcem transportandæ erant. Robinson
statuit ut vicibus quisque alternis bajuli custodisque
ministerio fungeretur. Tormenta bellica complevit pulvere
nitrato, atque in littore collocavit, ore mare versùs directo.
Tum apud tormentum ignis accenditur, quo illud, si res
postulâsset, exploderetur. Primus ipse Robinson cœpit copias
transvehere. Canis villosus, qui nunquam ab ejus latere
recedebat, comes fuit in itinere haud inutilis. Scilicet
Robinson illum vehiculo quod in navi invenerat canem ita
alligavit, ut esset adjutor non mediocris. Dentibus insuper
fasciculum portavit, quodquidem jam anteà edoctus fuerat.
Cunctos deinde lamas mansuetos atque oneribus gestandis jam
assuefactos secum adduxit, ut iis quoque ad opes transferendas
uteretur. Qui cùm essent septem numero, singuli autem oneri
centum et quinquaginta librarum portando pares, facile est
intelligere quantum universi facto agmine advexerint. Congestas
verò copias Robinsonis spelunca et cella capere non potuerunt.
Igitur tentorium amplum in vestibulo arcis exstruere properat.
Robinson, forficibus, acubus, filisque nunc instructus,
celeriter hoc opus promovit, atque octo dierum spatio, suo
quæque loco fuerunt recondita.
Jam erant Robinsoni socioque grata quibus vacarent opera.
Instabat verò maximè ut sibi casam ædificarent, ubi, quas
spelunca capere non poterat, commodiùs tutiùsque copiæ
conderentur. In quoquidem, fabrorum lignariorum ars illis
exercenda fuit, quam neuter didicerat.
Tunc verò nullum erat opus quod Robinsonis industriam
solertiamque difficultate vinceret. Itaque facili negotio
arbores detruncare, trabes conjungere atque erigere, parietes
lateritios conficere : quæ casa foliis cocossæ tecta tuguriis
agricolarum nostrorum haud absimilis erat.
Posteà omnibus, ut par erat, conditis, Robinson arcem munire
constituit. Ac primò, ut erant nunc ferreis spathis instructi,
fossa, quæ cingebat arcem, ita refecta est, ut esset latior
altiorque. Deinde postes eriguntur, ponsque versatilis ita
adstruitur, ut erectus sit pro portâ. Tum tormenta in aggere
collocantur, binis dextrum, binis sinistrum latus totidemque
faciem castelli tuentibus. Nunc licebat ab impetu barbarorum
esse securis, atque insuper patebat ipsis facilis aditus
exitusque.
Interim messis advenerat. Robinson vetere gladio pro falce usus
est ad zeam demetendam, sed, ad effodiendos solanorum bulbos,
ligone inter res servatas reperto. Tum Robinson duo tribula
confecit ; socioque eorum usum edocto, ambo zeam uno die
extundunt ; duos saccos inde replent, sex circiter modiorum
mensurâ. Pane nautico ad victum aliquot mensium instructi erant.
Quo consumpto, Robinson ipse panem coquere constituit.
Nimirùm molam manuariam è nave apportaverat. Nihil igitur ei
defuit nisi cribrum densum ad cribrandam farinam, furnusque ad
coquendum panem. Cribri loco, telæ genus apud Indos confectum
repertumque in nave adhibuit. Furnum verò haud difficile fuit
fabricare.
Cùm autem Robinson agriculturæ tum propter ejus utilitatem, tum
propter jucunditatem inprimis operam dare cuperet, officinam
vomeribus instrumentisque aliis conficiendis idoneam exstruere
constituit. Quippe qui nunc haberet follem, tantamque ferri
copiam, quanta sibi per totam vitam, quàm longa foret, sufficere
videretur. Igitur pluvii temporis partem ferramentis conflandis
et excudendis impendunt ; quodquidem post nonnullos conatus
irritos præclarè illis successit. Posteà et aratrum
excogitaverunt tam leve et aptum, ut lamæ ipsæ sensim arando
assueverint. Tum occâ perfectâ, exacto tempore pluvio, duos
frumenti modios, unum hordei, dimidium pisorum terræ commisit,
quæ herbescentem brevì fudit viriditatem, et intra duos menses
semina sibi commissa incredibili fœnore reddidit.
Interim capra duos pepererat hædulos, ita ut hoc quoque
animalium genus in insulâ propagaretur. Canis custodis munere
noctu fungebatur. Psittacus sive inter cœnandum, sive inter
laborandum eos garriendo recreabat. Lamæ autem nunc summam
utilitatem illis præstiterunt : hæ enim non solum lac, caseos,
butyrumque præbebant ; illi verò in agris colendis magno erant
adjumento. Sic ad vitæ felicitatem perfectam nihil Robinsoni
deerat, præter parentes et patriam. Tunc enim ex omni parte
beatus fuisset.
————
Caput vigesimum sextum.
Adsunt ! adsunt ! — Arma inter socios dividuntur. — Paratur
bellum. — Duo viri adversùs quinquaginta. — Victoris clementia.
Hæc inter sex menses effluxêre, nec Vendredi ullam denuò de
patriâ repetendâ mentionem domino fecerat. Sæpiùs autem,
confecto labore, montem, unde insulam, in quâ natus erat,
prospectaret, conscendere solebat. Ibi meditabundus sedebat,
lugens quòd à patre in perpetuum disjunctus esse videretur. Et
ipse Robinson tacebat de hoc itinere ; quippe qui non posset
amici votis priùs obsecundare, quàm cuncta ad novum vivendi
genus fuissent disposita.
Nunc autem absolutis rebus maximè necessariis, Robinson primus
navis ad socii patrem arcessendum denuò parandæ auctor fuit. Quo
audito, Vendredi tantâ etiamnum quantâ priùs lætitiâ affectus,
gratum erga Robinsonem animum eodem modo declaravit. Proximo
igitur die opus inchoatum est, instructisque idoneis securibus
longè feliciùs res cessit.
Die quâdam, Robinson, in negotio quodam domestico occupatus,
socium ad littus misit, ut testudinem quæreret ; diù enim grato
hoc cibo caruerant. Ille verò brevì magnâ cum festinatione
rediit ; anhelans pavitansque hæc sola proferre potuit :
« Adsunt ! adsunt ! » Territus ipse Robinson interrogat quisnam
adsit. « Ô domine ! una, duæ, tres, sex scaphæ ! » Numero
scilicet inter tres et sex, propter animi agitationem, reminisci
non potuit.
Robinson quàm velocissimè collem conscendit, atque non sine
horrore agnoscit, Vendredi non erravisse ; atque ipse numerat
sex scaphas barbaris repletas, qui appellere littori conabantur.
Tum celeriter descendit, sociique trepidantis animum confirmat,
interrogans an fideliter et strenuè cum ipso stare velit, si cum
barbaris sit decertandum.
« Vita mea tua est, » respondit ille, cùm interim satis firmatus
fortitudinem pristinam in animum revocâsset. « Age verò,
Robinson exclamat, absit ut barbari inhumana exsequantur
consilia ! Quæ constituerim ego, tibi inter eundum exponam ;
nunc non loquendi, sed agendi tempus est. »
Tum unum è tormentis è vallo deducit, rotis suffultum ; sex
sclopeta majora, quatuor minora, repletaque illa, cum duobus
gladiis profert. Uterque duobus sclopetis manuariis gladioque
cingulum instruit, tria sclopeta majora humero imponit,
tormentoque trahendo adjungitur. Abundabant prætereà globis
plumbeis majoribus minoribusque, et pulvere nitrato. Sic cum hoc
militari apparatu fortiter ad bellum progrediuntur.
Ponte versatili trajecto, consistunt. Tum Robinson socio omne
belli consilium exposuit. « Montem circùm, ait, atque per
densissimam sylvam ibimus, ne ab hostibus conspiciamur. Tum in
arbustis densis ad littus ferè procurrentibus ad eos propiùs
accedemus. Cùm erimus intra teli jactum, subitò tormentum
explodatur bellicum, quo barbari, credo equidem, territi,
relictâ prædâ, in scaphas confugient. » Tum commilitoni manum
porrigit ; et uterque se fortissimi militis officio functurum
pollicetur.
Interim tacito gressu usque ad extremam dumetorum partem
perveniunt. Robinson comitis auri insusurrat, ut quàm cautissimè
post magnam quamdam arborem adrepat, redeatque sibi declaraturus
num hostes inde conspici possint. Vendredi, reversus, nuntiat
optimè illos observari posse, ignem circumsidentes, ossaque
alterius captivi jam mactati assata rodentes ; alterum non
procul ab illis vinctum jacere ; hunc ex albo genere hominum
videri, et pari neci destinatum.
Non tenuit iram Robinson, de viro albo inprimis audiens. Tubum
opticum, quem nave servatum secum apportaverat, prætendit post
arborem ipse collocatus, et ea quæ Vendredi retulerat, ipse vera
esse deprehendit. Quinquaginta circiter cannibales apud ignem
consederant ; captivum verò jacentem Europæum esse facilè
agnovit. Tum autem exarsit, sanguis fervet, pectus æstuat. Si
verò primum hunc animi motum sequitur, temerè impetu facto
multùm effundet sanguinis : novit enim rationem cæcâ animi
perturbatione vinci nunquam oportere ; itaque indignationem
cohibet.
Ad eam deinde partem dumetorum, quæ longiùs excurrebant,
progressus, animadvertit hiatum mediocrem è longinquo vix
conspiciendum. Collocatum ibi tormentum ita dirigit, ut globus
super capita barbarorum emissus neminem lædat. Deinde socio
tacitè significat ut accuratè ipsum in omnibus imitetur, quæ
agentem ipsum viderit.
Quo facto, duo sclopeta ponit humi, tertium manu tenet : quod
Vendredi imitatus est. Tum funem incendiarium rimulæ tormenti
admovet. Ignem pulvis concipit ; globus exploditur. Fragore
audito, barbari è cespitibus ad terram procidunt, quasi omnes
unà occisi, Robinson et socius in exitum rei intenti erectique,
ad pugnam, si necesse foret, cætera parant. Mox verò barbari,
terrore, quo primùm perculsi fuerant, parumper sedato, in pedes
se erigunt. Pavidiores ad scaphas profugiunt, fortiores arma
capiunt.
Illi verò, solo tormenti fragore exterriti, neque ignem, neque
globum viderant ; itaque terror eorum Robinsonis exspectatione
minor fuit. Cùm autem nihil circumspiciendo animadverterent quo
rursus terrerentur, animum statim receperunt. Fugientes quoque
revertuntur ; cuncti horrendum clamorem edunt, atque sævissimo
vultu gestuque arma vibrantes chorum bellicum instaurant.
Robinson hæret etiam dubius, donec choro finis fieret. Cùm verò
vidisset barbaros iterum considere, duosque mitti qui Europæum
adducerent mactandum, tum diutiùs iram cohibere non potuit.
Scilicet præcipit socio voce submissâ : « Tu ad dextram, ego ad
sinistram : Deus nos adjuvet ! » His dictis, sclopetum ipse
explodit : idem facit Vendredi, qui meliùs Robinsone
collineaverat. In sinistrâ enim parte quinque, in dextrâ tres
tantùm prociderunt. Ex quibus octo, tres interfecti, quinque
vulnerati modò erant, Mira fuit festinatio quà jam omnes qui
illæsi fuerant, fugam corripuêre. Alii, alia in loca
aufugientes, immanem edunt ejulatum. Robinson nunc prorumpere
gestit, ut fugientes persequatur, miserumque Europæum vinculis
liberet ; sed obstupuit sanè, cùm nonnullos fugientium rursùs
coalescere, et se ad defensionem parare vidisset. Itaque quàm
celerrimè alterum sclopetum arripit. Idem Vendredi, amboque suum
quisque explodunt. Hìc duo tantum occubuerunt barbari. Nonnulli
autem, vulnerati scilicet, clamantes atque ululantes, amentium
instar, discurrunt ; alii cruenti, alii vehementer læsi. Ex
istis non multo post tres etiam semianimes procidunt.
« Agedum, Vendredi, » Robinson exclamat, dum sclopetum abjicit
explosum, ut tertium repletum arripiat ; « prorumpamus. » His
dictis, facto impetu, ambo in campum ruunt, Robinsonque ad
captivum provolat. Dum autem ad illum accedit, nonnullos
barbarorum fugientium animadvertit gradum sistere, atque ad
pugnam se componere. Hoc Robinson socio innuit. Quiquidem, signo
ejus intellecto propiùs accessit, sclopetoque exploso unum ex
illis prostravit.
Interim Robinson cultro vincula secat, quibus captivi manus
pedesque constricti erant. Tum Germanico sermone interrogat,
quisnam sit. Captivus Latinis verbis respondet se Christianum et
Hispanum esse. Tunc illi Robinson sclopetum manuarium gladiumque
porrigit, ut ad pugnam dirimendam ipse auxilio sit. Hispanus vix
sclopetum gladiumque acceperat, cùm furore percitus, bellumque
commune recentiore ira gerens, in barbaros impetum facit, et dum
cæteri ad scaphas se recipiunt, nonnullos cunctantes cædit.
Jamque illi velis remisque aufugêre.
Vendredi Hispanusque unam è scaphis relictis conscendere
statuunt, ut fugientes persequantur. Robinson autem eos à
consilio avertit, his dictis : « Abundè est, amici ! sanguinis
humani satis profudimus, plus fortasse quàm fas erat. Cæteri
vivant, cùm nobis porrò nocere nec velint, nec valeant. »
« Fieri autem potest, excipit Vendredi, ut majore numero
revertantur. — Sit sanè ! » Robinson respondet, ejus humerum
leniter percutiens ; « nonne exercitus quoque noster auctus
est ? » Hispanum ostendens. « Nunc licet nobis vel legionem
integram istorum aggredi cædereque, seu in aperto, seu intra
vallum præliemur. »
Jam vir noster, ut erat humanissimus, campum pugnæ lacrymans
circumivit, si fortè cuiquam barbarorum adhuc spirantium posset
succurrere. Plurimi autem exspiraverant ; cæterique, inter manus
ejus vinum vulneribus instillantis, animam efflant. Unus et
viginti numero barbari desiderati sunt ; nec vulneratus quidem
ullus inter victores fuerat.
————
Caput vigesimum septimum.
Vendredi patrem suum invenit. — Hispanus narrat suos casus.
Robinson, cupidus scaphæ quam barbari reliquerant inspiciendæ,
ad eam accessit, atque non sine magnâ admiratione in illâ
invenit hominem alium, manibus pedibusque miserabiliter vinctum,
mortuo quàm vivo similiorem.
Robinson statim solutis ejus vinculis, eum erigere nititur. Hic
verò neque stare, neque loqui poterat ; flebiliter potiùs
ingemebat, ratus nimirum se nunc ad mortem trahi. Cùm ille gente
barbarus, non autem Europæus esset, Robinson socium vocat
mortuorum corpora congerentem, ut patrio sermone hominem
alloquatur. Vix autem Vendredi captivum conspexit, cùm
spectaculum ejusmodi insecutum est, quod Robinson et Hispanus
non sine lacrymis intueri potuerunt. Scilicet Vendredi, subito
quasi lymphatus, in captivi amplexus provolare, eum osculari,
urgere ; clamare, ridere, exsultare, saltare, flere, manus
torquere, faciem et pectus fœdare, iterùmque exclamare, amentem
denique toto habitu referre. Diù quoque et multum Robinson
socium priùs interrogavit quàm ille hoc unum breviter domino
respondisset : « Pater meus ! »
Jam verò cuncta quibus optimus ille juvenis lætitiam pietatemque
exprimere gestiebat, verbis nemo descripserit. Vicies ille è
scaphâ in terram, è terrâ in scapham prosilit. Robinson vini
aliquantulùm quod in lagenâ reliquum habebat, filio tradit, quo
patris membra tumentia foveat. Tum paululùm secessit, ut
Vendredi liberiùs sese totum daret lætitiæ.
Ac aliquantò post reversus, interrogat an cibum aliquem patri
præbuerit : tum respondenti se minimè adhuc de hoc cogitâsse,
Robinson jentaculum suum ipsi offert, quod hic patri tradidit.
Tum repentè è scaphâ prosiluit, atque ita celeriter procurrit,
ut jam extra conspectum esset priùs quàm Robinson eum posset
interrogare. Mox autem reversus est, manu alterâ urceum aquæ
plenum, alterâ panem caseumque tenens. Illum patri, hunc domino
porrigit, ut jentaculum, quo ille se defraudaverat, compensaret.
Senex aquâ gelidâ subitò recreatus est ; quippe qui siti
excruciatus in eo erat ut prorsùs deficeret.
Jam Robinson ad Hispanum in gramine prostratum languentemque se
convertit ; istum quoque à socio potu ciboque reficiendum
curavit. Tum illum ad scapham deducit, in quam, tormento quoque,
sclopetis spoliisque interfectorum oneratam, Vendredi saltu se
dedit ; tamque velociter, vento quamvis adverso, eam remis
impulit, ut Robinson navigantis cursum in littore pedibus
incedens vix æquaret.
Brevì ad arcem perventum est, in quam omnes nunc ab omni
periculo liberati ingressi sunt. Tum hospites ambo cœnam
salubrem parant. Et certè Robinson subrisit, cùm cogitâsset se
personam regis referre. Toti scilicet nunc insulæ imperitabat ;
omnes ejus subditi vitam illi acceptam referre debebant, ab ejus
nutu pendere, atque, si opus esset, vitam ipsam pro domino
profundere.
Tunc sic socium Robinson alloquitur : « Duplici nomine festus
nobis hic dies habebitur : tum quod duos homines ex faucibus
barbarorum eripuimus ; tum quòd tu ipse, ô amice, patrem tuum
recepisti. Lautissimis igitur dapibus hodie mensam instruamus. »
Inter epulandum narravit Hispanus, quo fato inter manus
barbarorum incidisset. Cùm ille sex ferè menses inter eos
versatus fuisset, eorum linguam ita didicerat, ut cogitata
verbis exprimeret, Vendredique apud dominum munere interpretis
fungebatur. Summa eorum, quæ nunc ille narravit, hæc est :
« Navis nostra ad mercaturam nigrorum hominum faciendam profecta
erat. Ab orâ scilicet Africæ venimus, ubi varias merces ex
Europâ cum granulis aureis, ebore atque hominibus nigris
mutaveramus, odioso quidem et inhumano quæstu : hos centum
numero navi imposueramus in Americam transvehendos. Jam viginti
eorum vitâ excesserant, aliis quippe super alios promiscuè
congestis. Tempestas sæva et diuturna ab itinere deerrantes ad
oram Brasiliæ nos abripuit. Cùm navis fatiscere cœpisset, nec in
altum reverti gubernator auderet, satiùs duxit oram terræ
continentis legere. Exortâ subito novâ tempestate, ventis
reflantibus rejecta est navis à continente, et noctu prope
insulam quamdam in scopulos conjecta. Nonnullâ explosimus
tormenta, et, sicuti fieri solet, significavimus nos in
discrimine versari, et statuimus navem, quoad fieri posset, non
deserere. Hâc mente servorum nigrorum vincula solvimus, ut illi
nos ad aquam undique per compages laxatas abundantem hauriendam
adjuvarent. Qui simul liberos se sentiunt, factâ conspiratione,
scaphas occupant ad libertatem simul vitamque servandam. Tum
inopes consilii hæsimus. Illos enim vi adhibitâ cogendi potestas
nobis non erat ; quippe nos quindecim numero, illi octoginta,
multi quoque eorum nostris armis potiti. Neque tamen minùs
anceps periculum erat derelictis in nave scopulis hærente, sine
scapharum auxilio : ad preces igitur confugimus, eos orantes qui
paulò antè servi erant, ut vel remanerent, vel nos secum
abducerent. Hìc verò non possum quin humanitati illorum laudes
debitas persolvam. Etsi enim illis sævissimè usi fueramus, tamen
misericordiâ commoti hoc nobis concesserunt, ut in scaphas, sed
cuncti inermes, admitteremur.
« Tum in eas desiluimus, tantâ multitudine, ut penè
submergerentur. Interim dum ad insulam proximam tendimus,
mutatus subitò ventus nos, quantumvis remis connisos, in altum
propulit. Tum verò præsentissimum fuit vitæ discrimen. Attamen
scaphæ, quamvis maximè oneratæ, et fluctibus crebris jactatæ,
undarum vim superabant ; ac demùm præter omnem exspectationem,
nemine amisso, ad insulam planè ignotam delatæ sunt, cujus ab
incolis humanissimè excepti sumus. Vitam apud illos hùc usque
degimus, suo quisque modo, misero illo quidem ; barbari quippe,
nullum agrum exercentes, piscibus tantùm fructibusque vescuntur.
Illi nobiscum libenter suam cibariorum paucitatem
communicaverunt, nosque docuerunt quâ arte piscarentur, ut ipsi,
quæ essent ad vivendum necessaria, pararemus. Longè melior sanè
erat nigrorum hominum conditio ; quippe qui et huic vitæ
assueti, et nunc in libertatem vindicati essent.
« Paucis abhinc diebus gens quædam finitima insulae bellum
intulit. Tunc omnes arma capiunt : nos quoque existimamus
nostrum esse officium, sanctum atque solemne, hospitibus tam
humanis auxiliari.
« Ego quidem à latere fortissimi illius senis pugnavi, qui
leonis instar in hostes densissimos irruit. Quem cùm ab hostibus
circumventum vidissem, dum dimicanti opem ferre propero, ipse
infelix cum eo captus sum. Duos inde dies duasque noctes manibus
pedibusque vincti degimus, siti insuper fameque excruciati.
Hodierno autem die vix exorto ad scaphas protrahimur, scilicet
ut, pro fero suo more, prædam illi vorarent. Tum verò divina
providentia, vos, ô viri fortes magnanimique, ad nos servandos
misit, ut vobis ejusmodi beneficium deberemus, quod solvere
nunquam erit in nostrâ potestate. »
Hispanus his dictis conticuit ; effusis autem lacrymis
significavit quàm grato esset animo. Robinson incredibili cum
lætitiâ comperit verissimum esse quod priùs conjecerat,
Vendredique cum eo divinæ providentiæ et sapientiam et
benignitatem admiratus est.
————
Caput vigesimum octavum.
Concio advocata. — Legati missi. — Leges institutæ. — Spelunca.
— Monstrum.
Proximo die, Robinson omnes sibi subditos convocavit, ut rem,
quæ diutiùs differri non poterat, conjunctis viribus
perficerent.
Scilicet verendum erat ne, malignis jacentium in campo pugnæ
cadaverum vaporibus, pestis funesta exoriretur. Itaque cuncti,
suâ quisque instructus securi, conveniunt ; cæsisque lignis,
Romanorum morem imitati, corpora defunctorum comburunt. Interim
Vendredi patrem suum docuerat, quantum gentes benè moratæ ab
humanâ carne abhorrerent. Quodquidem mirum seni primò visum
est : filius autem, expositis omnibus quæ ipse à domino
acceperat, brevì patrem eò adduxit ut morem istum inhumanum
aversaretur. Senem illum Dominicum Robinson proptereà
appellavit, quòd die dominicâ eum servaverat.
Jam ille universos in concionem vocat, in quâ Vendredi iterum
interpretis munere, cùm erga Hispanum, tùm apud senem Dominicum,
functus est. Robinson verò, ut apud ipsum summa imperii erat,
his verbis incipit : « Ô amici, quos Dei providentia socios mihi
adjunxit, omnia nunc possidemus quae ad benè beatèque vivendum
requiruntur : absit verò ut ego his bonis tranquillo animo et
quieto fruar, quandiù intellexero esse alios homines qui, cùm à
naturâ jus æquum illis fruendi acceperint, inopiâ tamen et
miseriâ opprimantur ! Hìc loquor de popularibus tuis, ô amice,
quem mihi communis ab Europâ origo propiùs jungit, de Hispanis
scilicet qui barbarorum sunt adhuc in potestate. Itaque hoc à
vobis peto ut suam quisque sententiam dicat, declaretque quâ
potissimùm ratione eos in societatem hujus nostræ conditionis
adsciscamus. »
Hæc fatus, unumquemque sententiam proferre jubet. Hispanus se
vel unum eos, in scaphâ de hostibus captâ, adducturum
pollicetur. Dominicus profitetur se idem facere paratum.
Vendredi autem censet satiùs esse patrem suum senem manere,
optatque ut sibi liceat Hispano sese addere. Tum nobile patrem
inter et filium fuit certamen, utri potissimùm contingeret vitæ
periculum adire. Itaque Robinson coactus est, ad rem dirimendam,
sententiam ipse suam dicere, cui omnes læti obtemperaverunt. Hæc
erat, ut Hispanus cum Dominico proficisceretur, Vendredi autem
apud se remaneret.
Addidit verò, priusquàm ambo illi in viam se conferrent, necesse
esse ut, arato agri decies majore spatio, semina sererentur ;
aucto enim colonorum numero, victum quoque necessarium augendum
esse. Igitur per aliquot hebdomades continuas, agricola quisque
factus est : operariorumque diligentiâ, feliciter omnia et citò
confecta sunt ; cunctisque intra quindecim dies absolutis,
constitutum iter paratur. Sed priùs quàm proficisceretur,
Hispanus probi gratique in Robinsonem animi documentum edidit,
quod et prudentiam ejus declaravit. Scilicet confessus est
populares suos, ipsius instar, esse remiges de plebe, rude genus
et incultum ; neque sibi eorum mentem adeò perspectam esse, ut
sponsor fiat de ipsorum fide ac voluntate ; itaque se optimum
censere, à Robinsone, ut potè domino, leges certas constitui,
neminemque in insulam adducendum esse, nisi priùs legibus illis
sese obstrinxerit. Robinson, lætus hospitis fide, ejus consilio
obsecutus est. His autem verbis leges scriptæ erant.
« Quicumque in insulâ vivere, atque in partem commoditatum, quas
illa præbet, admitti cupit, eum oportet :
« 1º. Voluntati domini illius insulæ legitimi in omnibus
obedire ; cunctisque institutis, quæ ille ad salutem communem
civium promovendam præceperit, obtemperare.
« 2º. Vitam agere in labore, temperantiâ et honestate : nemo
enim in hâc insulâ tolerabitur, qui ignaviæ, qui luxuriæ aut
ulli turpitudinis generi se dederit.
« 3º. Abstinere ab omni rixâ : siquis autem injuriam acceperit,
ne sit in propriâ causâ judex, sed querelam ad insulæ dominum
deferat, aut ad eum qui judex ab illo constitutus fuerit.
« 4º. Omnes labores ad communem utilitatem necessarios libenter
suscipere, ac, si res postulabit, domino, vel cum vitæ
discrimine, opem ferre.
« 5º. Si quis ullam ex his legibus æquissimis violare ausus
fuerit, cæterorum officium est adversùs eum coalescere, ut
pareat, aut ex insulâ in perpetuum ejiciatur.
« Neminem verò non hortamur ut has conditiones seriò perpendat,
nomenque jurisjurandi loco non subscribat, nisi priùs statuerit
illis quàm religiosissimè obtemperare.
« Robinson. »
Has leges scriptas Hispanus in vernaculum sermonem vertit. Quo
facto, ille et calamis et atramento instruitur, ut populares
ejus nomen legibus propositis priùs subscribant, quàm
proficiscantur. Tum viaticis scaphæ impositis, magnâ cum pietate
valedicunt Robinsoni socioque, et vela faciunt.
His peractis, Robinson, comite Vendredi, domum venando redit.
Sed non longè processerat, cùm canis stetit latrans ad imam
rupem arbustis consitam. Accedunt ambo propiùs, hiatumque in
rupe deprehendunt adeò arctum, ut irrepere, non verò ingredi,
possent. Robinson socium tentare jussit num per hiatum istum
posset se immittere. Qui caput cùm vix admovisset, horrendo
clamore retraxit, nihilque Robinsonis admonitionem curans,
amentis instar aufugit. Tandem Robinson, eum assecutus, causam
fugæ rogat : « Heu ! heu ! respondet Vendredi, fugiamus !
monstrum horrendum vidi, ingens, ardentibus oculis, faucibus
tantis ut nos ambo simul absorbere possit.
« — Ehem ! Robinson excipit, fauces satis amplas dicis : attamen
ipse rem explorabo. — Ô domine, exclamat Vendredi, ad pedes ejus
provolutus, per Deum te obsecro ; absit ut hoc facias : te
monstrum illud deglutiet ; tum miser Vendredi domino orbatus
erit. » Robinson subridens interrogat, an ipse ab illo devoratus
fuerit. Cùm Vendredi obmutesceret, illum Robinson domum jussit
festinare, ut lampadem accensam quæreret. Ipse interim ad
speluncam reversus sclopeto armatus, ad ostium se collocat.
Mox Vendredi cum lampade redit, dominumque iteratis precibus
orat, ne morti certæ ultrò se objiciat. Robinson autem, qui re
deliberatâ timoris expers erat, hortatur socium ut animo
confidat. Tum lampadem sinistrâ, sclopetum dextrâ tenens,
monstro fortiter obvius fertur. Capite vix immisso, ad dubiam
lampadis lucem ipse quoque aliquid conspicatus est quod sibi
horrorem incussit. Neque adeò tamen aufugere voluit ; sed admotâ
propiùs lampade, perspexit nihil planè illud esse nisi lamam
ætate fractum, et senio mox interiturum. Scilicet cùm iis
animalibus, quæ sic degunt uti natura se habet, vires non jam
suppetunt ut anquirant et parent quæ sunt sibi ad victum
necessaria, tum sese in latibula recipiunt, ubi languore aut
inediâ consumuntur.
Cùm igitur Robinson circumspiciendo nihil deprehendisset præter
animal illud minimè timendum, penitùs in speluncam irrepsit,
vocato ad se Vendredi. Hic etsi vehementer trepidabat, non
potuit quin dominum ducem sequeretur, atque non sine admiratione
vidit quantoperè magnitudinem monstri timor exaggeravisset.
Cùm jam lama in eo esset ut ageret animam, Robinson illum ex
antro propellit, quem, cùm exspiraverit, terrâ obruat. Quo
facto, curiosiùs locum explorantes, inveniunt antrum satis
amplum et jucundum, ex quo magnam in posterum utilitatem se
capturos sperabant : scilicet illud quasi de industriâ excavatum
erat. Hoc statim Robinson elegit, ubi, fervidissimo solis æstu,
frigus captaret. Itaque missus est Vendredi ut instrumenta
afferret, quorum ope cœperunt ostium antri amplificare ; atque
in hoc opere, dùm abessent duo legati, tempus non sine
jucunditate consumpserunt.
————
Caput vigesimum nonum.
Navis anglica appulsa ad insulam. — Quo casu. — Magna Robinsonis
in præfectum merita. — Spes liberationis.
Octo jam elapsis diebus nondum legati redierant. Vendredi
sæpissimè nunc ad montem procurrebat ; nec tamen, quamvis
intentis intueretur oculis, quidquam conspiciebat. Tandem die
quâdam, cùm Robinson domi occupatus esset, ecce subitò redit
ille exsultans, ac procul : « Adveniunt ! adveniunt ! » Hoc
nuntio lætus Robinson, telescopio arrepto, ad collem properat.
Inde è longinquo prospicit scapham ad insulam tendentem. Sed,
quassans caput, « Incertum, ait ille socio, an hoc verè sit quod
exspectamus. » Vendredi expalluit : Robinson iterum speculatur ;
nunc jam res est non dubia. Scilicet Europæana erat navicula,
albique homines in eâ armati. Extemplò socii alium collem
conscendunt, certiora visuri. Quantus verò fuit stupor
cernentium navem ingentem Anglicam, in anchoris stantem !
Tum Robinsonis animus admiratione, metu, lætitiâ invicem
afficitur. Hinc enim gaudet spe liberationis ; inde verò stupet
metuitque, quòd non liquet quo consilio navis ista hoc
appulisset. Itaque veritus ne piratæ essent, in colle arboribus
virgultisque consito se sociumque collocat in speculis. Inde
cernunt scapham undecim hominibus oneratam ad littus appellere,
ex quibus octo armati, tres reliqui inermes vinctique. Hi quidem
vix in littore expositi vinculis soluti sunt. Unus ex illis
misericordiam armatorum implorabat. Reliqui duo manibus sublatis
à Deo auxilium et salutem petere videbantur. Quibus conspectis,
Robinson perturbatus et anceps consilii stetit. At brevì non
sine horrore videt nonnullos nautarum strictis gladiis necem
captivo intentantes, ac deindè tribus captivis relictis proximum
petentes nemus. Illi intereà sedebant mœsto dejectoque vultu, ad
cogitationes quid deinde futurum esset dolore converso. Tum
Robinson, cujus in mentem alienis malis propria revocabantur,
miseris istis hominibus vel ipsius vitæ periculo opem ferre
statuit. Igitur Vendredi jubetur sclopeta, gladios apparatumque
tormentarium quàm celerrimè afferre : ipse remanere satiùs
duxit, speculaturus quæ sequerentur. Cunctis igitur ad pugnandum
paratis, magnâ cum voluptate nostri animadvertunt nautas
vagantes in umbrâ passim recubare, ut somno, diei fervidissimo
tempore, indulgerent. Tum Robinson, cùm paululùm exspectâsset,
confidenti animo ad miseros illos accedit. Qui cùm facie à
Robinsone aversâ sederent, attoniti stupuerunt, auditâ voce
subito clamantis : « Quinam viri estis ? » At illi exsilire,
fugamque parare. Robinson verò Germanico sermone hortatur, ne
timeant ; se servatorem adesse, et de patriâ, de malis, et quid
opis ipse ferre posset, interrogat. « Angli sumus, » respondet
unus, qui Germanicam linguam apprimè intelligebat. « Ego sum
præfectus navis : nautæ mei, conjuratione factâ, navi meâ potiti
sunt. Primo statuerant me cum viris istis bonis interficere ;
tandem vitam deprecantibus concesserunt. Vita autem in hâc
insulâ desertâ, inopiâ et miseriâ perituris, est ipsâ morte
acerbior. — Ego vos, inquit Robinson, ex omni difficultate
expediam, vel ipsius capitis mei periculo, sed duplici lege,
scilicet ut mihi tu, quandiù in insulâ, cum tuis pareas ; deinde
ut, si navem tuam tibi restituere mihi contigerit, me meosque in
Angliam revehas. » Quæ cùm præfectus affirmando promisisset, tum
Robinson sclopeto quemque gladioque armavit, eâ tamen
conditione, ut iis nemo ante uteretur quàm ipse jussisset.
« Scelestos homines, addit ille, somnò nunc sopitos, et passim
jacentes occupemus ; sed incruenta sit victoria. »
Tum illi toti ab luctu versi in iram, ducem secuti sunt ;
Vendredi laqueos, quibus illi ligati fuerant, secum ferente. Jam
ad proximum accedunt, in faciem prostratum, et somno tam alto
oppressum, ut, manibus pedibusque vinctis, os ei priùs
obstruxerint quam penitùs experrectus esset. Manibus à tergo
revinctis, in eodem statu immotus manere jubetur ; qui, si vel
minimam vocem ediderit, jugulabitur.
Quo facto, ad secundum properant, quem ligatum pariter supinum
collocant, eadem, nisi sileat, intentantes. Et jam, favente
supremo illo scelerum vindice, sex in vinculis erant, cùm
postremi duo, subitò experrecti surgentesque, arma corripiunt.
« Ô vos scelesti, exclamat Robinson, cernite socios, arma
abjicite ; pereat qui cunctabitur. » Hæc cùm intonuisset, illi,
gladiis abjectis, in genua se prosternere, supplicesque delicti
veniam à præfecto petere. Atque his etiam manus nodis
implicantur. Tum Robinson jubet universos in speluncam
contrudi ; ostioque validis arborum ramis obstructo, mandat
custodi ut interficiatur si quis claustrum tentat perrumpere.
Deinde socii facto agmine ad scapham se conferunt, quam vectibus
admotis in siccum protrahunt ; carinâ deinde perforatâ.
Sub horam post meridiem tertiam, tormentum è navi exploditur, ad
revocandos ex insulâ nautas. Quo signo ter repetito cùm nemo
rediisset, alia scapha è navi profecta est ad insulam. Tunc
Robinson cum sociis in collem se recipit. Scaphâ appulsâ, nautæ
ad priorem currunt, quam vident in sicco, et perforatam. Jam
circumspicere, sociosque nomine vocare. Nemo autem fuit qui
responderet. Illi decem numero erant, armati omnes. Robinson,
qui ex præfecto acceperat inter captivos tres esse qui non nisi
metu coacti venerant in sceleris societatem, Vendredi
gubernatoremque ad eos mittit ; cùmque illi veniam orâssent
impetrâssentque, tum armis redditis eos, quæ ipse præceperit,
sedulò exsequi jubet.
Interim qui posteriori scaphâ advecti fuerant, sustulêre
clamorem. Redditur et major à Robinsonis commilitonibus ; hoc
enim ille jusserat, ut advenæ in nemora allicerentur. Illi
scilicet, voce respondentium vix auditâ, sparsi hinc inde per
silvas vagantur. Sed nemine reperto, cùm jam advesperasceret,
noctem veriti, ad scapham redeunt, cursu et vano errore fessi.
Atque, ut quisque occurrit, excipitur ab insidiantibus, quorum
in manus sex ita inciderunt. Cùm quatuor alii reverterentur,
mittitur ad hos unus nautarum in gratiam receptorum,
interrogaturus, an sponte armis abjectis se submittere velint ;
nî faciant, insulae procuratorem, triginta abhinc passibus,
quinquaginta milites ex arce eduxisse, qui ipsos cæderent. Tum
Robinson armorum strepitum unà omnes edere jussit, ad verba
legati confirmanda. Priùsque illi terrore quàm bello vincuntur.
« An verò delicti veniam impetraturi sumus ? » quidam ex iis
tandem rogat. Cui præfectus in virgultis latens sic acclamavit :
« Vocem meam agnoscis, Thoma Smith ! Si illicò arma è manibus
ceciderint, vitam habebitis, Atkins excepto. » Scilicet ille
seditionis concitor fuerat. Tum universi statim arma abjicere.
Atkins autem exclamans, præfectum obtestatur ut sibi parcat
ignoscatque commune esse omnium scelus. Præfectus respondet, se,
quod unum posset, procuratoris eum clementiæ commendaturum ;
quod illi placuerit, exspectet.
Quo facto, Vendredi cum tribus nautis ad illos vinciendos
mittitur. Jam Robinson, qui procuratoris personam agebat,
accessit cum præfecto. Hic autem de captivis eos elegit, quibus
eam naturæ bonitatem noverat ut ipsos sceleris commissi verè
pœniteret : hi ad arcem, cæteri ad speluncam ducuntur. Ex iis
qui in antrum anteà conjecti erant, duos etiam adduci jussit, de
quibus benè quoque sperabat. Quomodo autem cum illis egerit, et
quæ posteà acciderint, restat ut narretur.
————
Caput trigesimum.
Fundata colonia. — Robinson relinquit insulam. — Quod accidit in
patriam redeunti. — Quomodo vitam deinde honestam et beatam
degit.
Quibus culpa remissa fuerat, hi, ante arcem collecti, decem
numero erant. Robinson, procuratoris nomine, qualem eum esse
ducebant, declarat, eâ lege ipsos seditionis veniam impetraturos
ut præfectum legitimum in recuperandâ nave adjuvent. Quæ
sententia etiam captivis denuntiatur. Tum utrisque captivis
simul et liberis unà conversandi copia data est, ut sese mutuò
in fide servandâ confirmarent, cùm hæc sola sontibus pateret
salutis via.
Interim fabro lignario mandatur ut alterius scaphæ perforatæ
carinam reficiat. Tum altera præfecto, altera gubernatori
traditur, nautis inter utrumque divisis, cunctique apparato
bellico instructi vela faciunt.
Robinson, cujus fortuna ex eventu hujus incœpti pendebat, tantâ
animi perturbatione sollicitudineque agitabatur, ut stare loco
nesciret : nunc in speluncâ sedere, nunc in collem adscendere ;
et quia noctu oculorum cessabat usus, auribus captare si fortè
aliquid è nave audiret. Augebatur sollicitudo exspectatione
signi de quo inter eos convenerat. Triplex scilicet explosio
nondum audita erat, etsi mediâ nocte ingruente.
Et jam spes omnis abierat, cùm subito fit sonitus è longinquo.
Robinson, quasi è somno repentè excitatus, aures erigit.
Sequitur altera explosio, et deinde tertia. Nunc constat navem
esse expugnatam ; nunc certò in Europam profecturus est. Tum
amens lætitiâ devolare, socium in gramine recubantem excitare,
amplecti, deinde ad arcem currere, sarcinasque raptim colligere.
Die nondum exorto, ad collem rursus properat ; eòque ubi navis
in anchoris stabat, oculos intendit, lucem diei plenam
exspectans : ac brevì conspicit præfectum navis, collem,
nonnullis ipsum comitantibus, conscendentem. Robinson uno impetu
ejus in amplexus provolat. Tum præfectus narrat se nave
feliciter admodum potitum esse, nemine occiso, nec vulnerato
quidem ; scilicet obscurâ nocte ita evenisse, ut nec
agnosceretur ipse, nec comites à nave prohiberentur.
Turbulentissimos seditionis auctores sibi quidem obstitisse,
captos verò in vincula fuisse conjectos. His dictis, cibos
quosdam delicatiores è nave afferri jubet, lætique omnes
lautissimo convivio recreati sunt.
Deinde præfectus Robinsonem rogavit, quidnam nunc sibi faciendum
mandaret, quo ipsi gratiam persolveret. Huic Robinson : « Præter
hesterna promissa, hæc tria te rogabo : primùm quidem ut hìc
commoreris, donec pater socii mei redierit ; tum ut me meosque
in nave excipias ; denique ut seditionis auctoribus veniam
condones. Hæc sola delicti pœna sit in hâc insulâ deseri. »
Præfectus, hæc pacta conventaque quàm religiosissimè servaturum
se pollicitus, captivos adduci jubet, pessimisque eorum
designatis pœnam irrogatam denuntiat ; neque illi sine lætitiâ
hoc audierunt, conscii quippe capitalis admissi facinoris.
Robinson eos benignè docuit quomodo victum quærerent, illisque
res suas omnes relicturum se promisit.
Dum noster hæc loquitur, Vendredi magno cursu anhelans nuntiat
patrem cum Hispanis advenisse. Cuncti igitur illis obviam
properant. Vendredi, cæteros prævertens, in amplexus patris
præcurrerat. Robinson non sine admiratione duas mulieres inter
advenas conspexit ; Dominicusque interrogatus docet uxores esse
duorum Hispanorum, quas illi in ipsâ regione susceperant. Hi
verò ubi audierunt Robinsonem mox profecturum, nonnullosque
remiges in insulâ relicturum esse, rogaverunt ut sibi quoque
liceret in eâ remanere ; se enim, omnibus auditis quæ alii
memoraverant, jucundiorem illâ sibi sedem non optare. Quibus
precibus Robinson annuit libentissimè ; gaudebat inprimis duos
hìc spectatâ probitate viros relinquere. Sperabat enim fore ut
eorum operâ et exemplo cæteri ad meliorem frugem reducerentur.
Hâc mente alios omnes eorum auctoritati subjicere constituit.
Itaque universos arcessi jubet : sex Angli erant, et duo Hispani
cum uxoribus. Quibus convocatis, suam Robinson declaravit
voluntatem, his verbis : « Neminem fore spero, qui mihi jus
deneget de rebus meis, id est, hâc insulâ, cum omnibus quæ in eâ
sunt, arbitrio meo statuendi. Opto autem ut omnium cujusque
vestrûm, qui hìc remansuri estis, conditio sit beatissima ;
atque ad id assequendum, certas leges non habentibus meum est
instituere, vestrum autem sequi.
« Hæc igitur accipite.
« Hos ambo Hispanos ego meos in insula vicarios constituo. Hi
præcipient ; vos parebitis. His committo apparatum omnem
bellicum, variaque instrumenta, eâ tamen lege ut illi vobis
necessaria præbeant ; vos autem cum iis honeste in pace vivatis.
« Ac principio Deum colite ; nulla enim civitas firma, nisi
fundamentum sit pietas.
« Proxima pietati sit justitia. Jus suum cuique tribuatur, ac ne
cui quis noceat.
« De cæteris ambo Hispani viderint. Illi fines agris
assignabunt, juraque, prout res postulabit, privata publicaque
statuent.
« Forsan et olim dabitur de vobis audire, aut me aliquandò
juvabit extremum in hâc insulâ mihi carissimâ vitæ, tempus
agere. Væ illi qui intereà instituta mea transgressus fuerit !
Ego hominem in cymbâ impositum fluctibus sævissima tempestate
agitatis tradam hauriendum. »
His auditis, assensêre omnes, obedientiamque polliciti sunt.
Tum noster ea notavit quæ secum aveheret : scilicet 1º. vestem è
pellibus à se ipso confectam, cum umbellâ ; 2º. hastam propriâ
quoque arte perfectam, arcum, securimque siliceam ; 3º.
psittacum, canem villosum, lamasque duos ; 4º. varia
instrumenta, quæ, cùm esset solitarius, fabricaverat. His
cunctis in navem transportatis, secundoque spirante vento,
proximo die proficisci constituunt. Jamque tempus adest. Tum
Robinson lacrymans eos qui remansuri erant ad concordiam
pietatemque sequendam denuò hortatus, ultimum vale acclamat, et
comitibus Vendredi Dominicoque navem conscendit. Hic inter
transeundum morbo assumptus est.
Felicissimus ad Portsmuthiam cursus fuit. Cùm navem Robinson
opportunè hìc invenisset Hamburgum tendentem, ab Anglicæ navis
præfecto discessit, atque alteram conscendere properavit : hæc
brevì solvit anchoras.
Dulcissima jam Robinsonis patria è longinquo cernitur ; jam in
ostium Albis advenêre, cùm subitò sæva tempestas exoritur,
navemque vi magna in oram conjicit. Tum quidquid valet
diligentia, quidquid peritia, adhibetur ; sed frustrà : venti
vehementia, omni conatu major, navem abreptam in arenas agit
tantâ vi, ut carina disrumperetur. Irruit extemplo in eam ingens
aquæ vis, adeò ut de eâ conservandâ omnes desperarent.
Navigantibus vix datur copia in scaphas desiliendi, ut morti, si
fieri possit, se eripiant.
Sic igitur Robinson cùm denuò naufragium fecisset, miser in
portum proximum advenit, neque quidquam servavit præter canem,
qui vectum in scaphâ dominum natando secutus est, et psittacum
in humero ejus sedentem. Multis post diebus, accepit inter
varias res servatas umbellam vestemque pelliceam fuisse
repertas.
Portus ad quem scapha appulerat, octo millia passuum ab Hamburgo
aberat. Audiit patrem suum senem bonâ valetudine gaudere, matrem
verò optimam vixisse ; quodquidem gravissimo eum dolore affecit.
Jam navi Hamburgum profectus, quatuor horarum spatio eò advenit.
Cùm sequente cane et psittaco humero insidente in terram
descendisset, per circumfusam spectantium turbam in hospitium
proximum se contulit. Inde nuntio ad patrem misso, curavit ut
bonus senex ad filium revisendum cautè præpararetur, quòd pater
tantæ non capax lætitiæ occubuisset.
Jam filius ipse per plateas satis sibi cognitas ad patrios
penates provolat, domumque assecutus in patris gaudio
trepidantis amplexus ruit. « Ô pater ! — Ô fili ! » Hæc tantùm
ambo eloqui potuerunt. Muti, trepidi, spirituque intercluso,
alter alterius è collo pendent, donec vis benigna lacrymarum
animum utriusque oppressum levavit.
Intereà Vendredi miratur frequentem tectis urbem, stupetque
inhians innumera rerum miracula, quæ nunc undique oculis
obversantur. Quorum adspectu satiari non potuit. Ac primo die
nullam rem ab aliâ distinguebat, tantâ animi perturbatione, ut
esset quasi hebes oculis et animo.
Pater Robinsonis institor erat. Proptereà optavit ut filius in
mercaturâ exerceretur, seque præstaret eum qui sibi defuncto
succederet. Robinson verò, labori consuetudine induratus, patrem
rogavit, ut sibi liceret scriniariorum artem discere. Itaque cum
socio scriniarii cujusdam disciplinæ se tradidit, atque, intra
unius anni curriculum, uterque in eâ arte tantùm profecerat, ut
ipsi magistrorum dignitatem assequerentur. Quo facto, officinâ
communi institutâ, amicitiam inter se, summo studiorum
voluntatumque consensu, ad extremum vitæ diem coluerunt.
Et sic perpetuâ tranquillitate, sanitate industriâque fortunati
ambo vixêre ad summam senectutem ; posterique libenter
retinebunt duorum memoriam hominum, qui cæteris documento erunt,
quomodo suæ quisque felicitatis artifex esse possit.
Finis.