1] Quid de votis monachorum apud nos doceatur, melius intelliget,
si quis meminerit, qualis status fuerit monasteriorum, quam multa
contra canones in ipsis monasteriis quotidie fiebant.
2] Augustini tempore erant libera collegia; postea, corrupta
disciplina, ubique addita sunt vota, ut tamquam excogitato carcere
disciplina restitueretur.
3] Additae sunt paulatim supra vota aliae multae observationes.
4] Et haec vincula multis ante iustam aetatem contra canones
iniecta sunt.
5] Multi inciderunt errore in hoc vitae genus, quibus, etiamsi non
dessent anni, tamen iudicium de suis viribus defuit.
6] Qui sic irretiti erant, cogebantur manere, etiamsi quidam
beneficio canonum liberari possent.
7] Et hoc accidit magis etiam in monasteriis virginum quam
monachorum, quum sexui imbecilliori magis parcendum esset.
8] Hic rigor displicuit multis bonis viris ante haec tempora, qui
videbant puellas et adolescentes in monasteria detrudi propter
victum. Videbant, quam infeliciter succederet hoc consiliu, quae
scandala pareret, quos laqueos conscientiis iniiceret.
9] Dolebant auctoritatem canonum in re periculosissima omnino
negligi et contemni.
10] Ad haec mala accedebat talis persuasio de votis, quam constat
etiam olim displicuisse ipsis monachis, si qui paulo cordatiores
fuerunt.
11] Docebant vota paria esse baptismo; docebant se hoc vitae genere
mereri remissionem peccatorum et iustificationem coram Deo.
12] Imo addebant vitam monasticam non tantum iustitiam mereri coram
Deo, sed amplius etiam, quia servaret non modo praecepta, sed etiam
consilia evangelica.
13] Ita persuadebant monasticam professionem longe meliorem esse
baptismo, vitam monasticam plus mereri quam vitam magistratuum,
vitam pastorum et similium, qui in mandatis Dei sine factitiis
religionibus suae vocationi serviunt.
14] Nihil horum negari potest; extant enim in libris eorum.
15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum
disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde
pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare
nota.
16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse
vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant,
esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae
generibus, a Deo ordinatis.
17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius
intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.
18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos,
quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere
matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei
tollere.
19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem
habeat unusquisque uxorem suam.
20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit
hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti,
iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.
21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et
ordinationi Dei.
22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem
voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat
mandatum Dei.
23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo
minus haec vota conta mandata Dei valent.
24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari
possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet
homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.
25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac
obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse
leguntur.
26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et
exstant exempla nostri temporis.
27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum
voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in
re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto
conceptum?
28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est
ignotum.
29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et
adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum,
interdum etiam coguntur.
30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum
omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod
inconsulto, admittitur.
31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum
contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii,
ut de perpetua vita constitui possit.
32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos
aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.
33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur
monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non
videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda
sint.
35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap.,
Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea
aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia
voventium non sunt dissolvenda"]
36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque
liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis,
quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato
Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et
gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra
colunt me mandatis hominum.
37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris
observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed
contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo
propter Christum.
38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones
satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid
hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac
negare iustitiam fidei?
39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare
sunt irrita.
40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque
enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.
41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege
iustificamini; a graita excidistis.
42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo
et a gratia excidunt.
43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt
propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.
44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota
et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum;
imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.
45] Haec si quis velit odiose exaggerare, quam multa possit
colligere, quorum iam ipsos monachos pudet!
46] Adhaec persuaserunt hominbus factitias religiones esse statum
Christianae perfectionis.
47] An non est hoc iustificationem tribuere operibus?
48] Non est leve scandalum in ecclesia, populo proponere certum
cultum ab hominibus excogitatum sine mando Dei, et docere, quod
talis cultus iustificet homines. Quia iustitia fidei, quam maxime
oportet tradi in ecclesia, obscurature, quum illae mirificae
religiones angelorum, simulatio paupertatis et humilitatis et
coelibatus offunduntur oculis hominum.
49] Praeterea obsurantur praecepta Dei et versus cultus Dei, quum
audiunt homines solos monachos esse in statu perfectionis, quia
perfectio Christiana est serio timere Deum et rursus concipere
magnam fidem et confidere propter Christum, quod habeamus Deum
placatum, petere a Deo et certo exspectare auxilium in omnibus
rebus gerendis iuxta vocationem; interim foris diligenter facere
bona opera et servire vocationi.
50] In his rebus est vera perfectio et verus cultus Dei; non est in
coelibatu aut mendicitate, aut veste cordida.
51] Verum populus concipit multas perniciosas opiniones ex illis falsis
praeconiis vitae monasticae.
52] Audit sine modo laudari coelibatum: ideo cum offensione
conscientiae versatur in coniugio.
53] Audit solos mendicos esse perfectos: ideo cum offensione
conscientiae retinet possessiones, negotiatur.
54] Audit consilium evangelicum esse de non vindicando: ideo alii
in privata vita non verentur ulcisci; audiunt enim consilium esse,
non praeceptum.
55] Alii omnes magistratus et civilia officia iudicant indigna esse
Christianis.
56] Leguntur exempla hominum, qui deserto coniugio, deserta
republicae adminstraione abdiderunt se in monasteria.
57] Id vocabant fugere ex mundo et quaerere vitae genus, quod Deo
magis placeret; nec videbant Deo serviendum esse in illis mandatis,
quae ipse tradidit, non in mandatis, quae sunt excogitata ab
hominibus.
58] Bonum et perfectu vitae genus est, quod habet mandatum Dei.
59] De his rebus necesse est admonere homines.
60] Et ante haec tempora reprehendit Gerson errorem monachorum de
perfectione et testatur, suis temporibus novam vocem fuisse, quod
vita monastica sit status perfectionis.
61] Tam multae impiae opiniones haerent in votis: quod iustificent,
quod sint perfectio Christiana, quod servent consilia et praecepta,
quod habeant opera supererogationis.
62] Haec omnia quum sint falsa et inanaia, faciunt vota irrita.