1] Magnae disputationes fuerunt de potestate episcoporum, in quibus
nonnulli incommode commiscuerunt potestatem ecclesiasticam et
potestatem gladii.
2] Et ex hac confusione maxima bella, maximi motus exstiterunt, dum
pontifices, freti potestate clavium, non solum novos cultus
instituerunt, reservatione casuum, violentis excommunicationibus
conscientias oneraverunt, sed etiam regna mundi transferre et
imperatoribus ad imere imperium conati sunt.
3] Haec vitia multo ante reprehenderunt in ecclesia homines pii et
eruditi.
4] Itaque nostri ad consolandas conscientias coacti sunt ostendere
discrimen ecclesiasticae potestatis et potestatis gladii, et
docuerunt, utramque propter mandatum Dei religiose venerandem et
honore afficiendam esse tamquam summa Dei beneficia in terris.
5] Sic autem sentiunt, potestatem clavium seu potestatem
episcoporum iuxta evangelium potestatem esse seu mandatum Dei
praedicandi evangelii, remittendi et retinendi peccata et
administrandi sacramenta.
6] Nam cum hoc mandato Christus mittit apostolos Ioh. 20, 21 sqq.:
Sicut misit me Pater, ita et ego mitto vos. Accipite Spiritum
Sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum
retinueritis peccata, retenta sunt.
7] Marc. 16, 15: Ite, praedicate evangelium omni creaturae etc.
8] Haec potestas tantum exercetur docendo seu praedicando Verbum et
porrigendo sacramenta vel multis, vel singulis iuxta vocationem,
quia conceduntur non res corporales, sed res aeternae, iustitia
aeterna, Spiritus Sanctus, vita aeterna.
9] Haec non possunt contingere nisi per ministerium Verbi et
sacramentorum, sicut Paulus dicit Rom. 1, 16: Evangelium est
potentia Dei ad salutem omni credendi.
10] Itaque quum potestas ecclesiastica concedat res aeternas et
tantum exerceatur per ministerium Verbi, non impedit politicam
administrationem, sicut ars canendi nihil impedit politicam
administrationem.
11] Nam politica administratio versatur circa alias res quam
evangelium. Magistratus defendit non mentes, sed corpora et res
corporales adversus manifestas iniurias, et coercet homines gladio
et corporalibus poenis, ut iusitiam civilem et pacem retineat.
12] Non igitur commiscendae sunt potestates ecclesiastica et
civilis. Ecclesiastica suum mandatum habet evangelii docendi et
administrandi sacramenta.
13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi,
non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam,
non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut
contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma
reipublicae;
14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc
mundo.
15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem
super vos?
16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est.
17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed
potentia Deo ad destruendas cogitationes etc.
18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia,
et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum
et beneficium esse.
19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent
episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus
et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec
interim alia functio est quam ministerium evangelii.
20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit
debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione.
21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino
nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his,
quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi
remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab
evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est
impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed
Verbo.
22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare
obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit.
23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc
habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7,
15: Cavete a pseudoprophetis!
24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza-
verit, anathema sit!
25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro
veritate.
26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad
destructionem.
27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap.
Oves.
28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis
episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra
canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt.
29] Si quam habent aliam vel potestatem vel iurisdictionem in
cognoscendis certis causis, videlicet matrimonii aut decimarum etc.,
hanc habent humano iure, ubi cessantibus ordinariis coguntur
principes vel inviti suis subditis ius dicere, ut pax retineatur.
30] Praeter haec disputatur, utrum episcopi seu pastores habeant
ius instituendi ceremonias in ecclesia et leges de cibis, feriis,
gradibus ministrorum seu ordinibus etec., condendi.
31] Hoc ius, qui tribuunt episcopis, allegant testimonium Ioh. 16,
12: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Quum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem
veritatem.
32] Allegant etiam exemplum apostolorum Act. 15, 20, qui
prohibuerunt abstinere a sanguine et suffocato.
33] Allegant sabbatum, mutatum in diem dominicum contra Decalogum,
ut videtur. Nec ullum exemplum magis iactatur quam mutatio sabbati.
Magnam contendunt ecclesiae potestatem esse, quod dispensaverit de
praecepto Decalogi.
34] Sed de hac quaestione nostri sic docent, quod episcopi non
habent potestatem statuendi aliquid contra evangelium, ut supra
ostensum est. Docent idem canones 9. distinct.
35] Porro contra Scripturam est traditiones condere aut exigere, ut
per eam observationem satisfaciamus pro peccatis, aut mereamur
gratiam et iustitiam.
36] Laeditur enim gloria meriti Christi, quum talibus
observationibus conamur merei iustificationem.
37] Constat autem, propter hanc persuasionem in ecclesia paene in
infinitum crevisse traditiones, oppressa interim doctrina de fide
et iustitia fidei, quia subinde plures feriae factae sunt, ieiunia
indicta, ceremoniae novae, novi honores sanctorum instituti sunt,
quia arbitrabantur se auctores talium rerum his operibus mereri
gratiam.
38] Sic olim creverunt canones poenitentiales, quorum adhuc in
satisfactionibus vestigia quaedam videmus.
39] Item auctores traditionum faciunt contra mandatum Dei, quum
collocant peccatum in cibis, in diebus et similibus rebus, et
onerant ecclesiam servitute legis, quasi oporteat apud Christianos
ad pomerendam iustificationem cultum esse similem Levitico, cuius
ordinationem commiserit Deus apostolis et episcopis.
40] Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex
parte exemplo legis mosaicae decepti esse.
41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine
offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum
mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant
conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum
in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas
reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpae,
sed de reservatione poenae ecclesiasticae loquantur.
42] Unde habent ius episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad
illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet Act. 15, 10 imponere
iugum discipulis, quum Paulus dicat 2 Cor. 13, 10, potestatem ipsis
datam esse ad aedificatione, non ad destructionem. Cur igitur
augent peccata per has traditiones?
43] Verum exstant clare testimonia, quae prohibent condere tales
traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad
salutem.
44] Paulus Col. 2, 16. 20: Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte
diei festi, novilunio aut sabbatis.
45] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare
tamquam viventes in mundo decreta facitis: Non attingas, non gustes,
non contrectes? Quae omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinae
hominum, quae habent speciem sapientiae.
46] Item ad Titum 1, 14, aperte prohibet traditiones: Non
attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium
veritatem.
47] Et Christus Matth. 15, 14. 13 inquit de his, qui exigunt
traditiones: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum;
48] et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit
Pater meus coelestis, eradicabitur.
49] Si ius habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis
traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet
Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas
daemoniorum, 1 Tim. 4, 1? Num frustra haec praemonuit Spiritus
Sanctus.
50] Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutae tamquam
necessariae aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum
evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere
aut exigere.
51] Necesse est enim in ecclesiis retinerei doctrinam de libertate
Christiana, quod non sit necessaria servitus legis ad
iustificationem, sicut in Galatis, 5, 1, scriptum est: Nolite
iterum iugo servitutus subiici.
52] Necesse est retineri praecipuum evangelii locum, quod gratiam
per fidem in Christum gratis consequamur, non propter certas
observationes aut propter cultus ab hominibus institutos.
53] Quid igitur sentiendum est de die dominico et similibus ritibus
templorum? Ad haec respondent, quod liceat episcopis seu pastoribus
facere ordinationes, ut res ordine gerantur in ecclesia, non ut per
illas mereamur gratiam, aut satisfaciamus pro peccatis, aut
obligentur conscientiae, ut iudicent esse necessarios cultus, ac
sentiant se peccare, quum sine offensione aliorum violant.
54] Sic Paulus 1 Cor. 11, 5.6 ordinat, ut in congregatione mulieres
velent capita, 1 Cor. 14, 30, ut ordine audiantur in ecclesia
interpretes etc.
55] Tales ordinationes convenit ecclesias propter caritatem et
tranquillitatem servare eatenus, ne alius alium offendat, ut
ordine et sine tumultu omnia fiant in ecclesiis, 1 Cor. 14, 40;
cf. Phil. 2, 14;
56] verum ita, ne conscientiae onerentur, ut ducant res esse
necessarias ad salutem, ac judicent se peccare, quum violant eas
sine aliorum offensione; sicut nemo dixerit peccare mulierem, quae
in publicum non velato capite procedit sine offensione hominum.
57] Talis est observatio diei dominici, paschatis, pentecostes et
similium feriarum et rituum.
58] Nam qui iudicant ecclesiae auctoritate pro sabbato insitutam
esse diei dominici observationem tamquam necessariam, longe errant.
59] Scriptura abrogavit sabbatum, quae docet omnes ceremonias
Mosaicas post revelatum evangelium omitti posse.
60] Et tamen quia opus erat constituere certum diem, ut sciret
populus, quando convenire deberet, apparet ecclesiam ei rei
destinasse diem dominicum, qui ob hanc quoque causam videtur magis
placuisse, ut haberent homines exemplum Christianae libertatis, et
scirent nec sabbati nec alterius diei observationem neccessariam
esse.
61] Exstant prodigiosae disputationes de mutatione legis, de
ceremoniis novae legis, de mutatione sabbati, quae omnes ortae sunt
ex falsa persuasione, quod oporteat in ecclesia cultum esse similem
Levitico, et quod Christus commiserit apostolis et episcopis
excogitare novas ceremonias, quae sint ad salutem necessariae.
62] Hi errores serpserunt in ecclesiam, quum iustitia fidei non
satis clare doceretur.
63] Aliqui disputant diei dominici observationem non quidem iuris
diviniesse, sed quasi iuris divini; praescribunt de feriis,
quatenus liceat operari.
64] Huiusmodi disputationes quid sunt aliud nisi laquei
conscientiarum? Quamquam enim conentur epiikeizare traditiones,
tamen nunquam potest aequitas deprehendi, donec manet opinio
necessitatis, quam manere necesse, est, ubi ignorantur iustitia
fidei et libertas Christiana.
65] Apostoli iusserunt, Act. 15, 20, abstinere a sanguine. Quis
nunc observat? Neque tamen peccant, qui non observant, quia ne ipsi
quidem apostoli voluerunt onerare conscientias tali servitute, sed
ad tempus prohibuerunt propter scandalum.
66] Est enim perpetua voluntas evangelii consideranda in decreto.
67] Vix ulli canones servantur accurate et multi quotidie
exolescunt apud illos etiam, qui diligentissime defendunt
traditiones.
68] Nec potest conscientiis consuli, nisi haec aequitas servetur,
ut sciamus eos sine opinione necessitatis servari nec laedi
conscientias, etiamsi traditiones exolescant.
69] Facile autem possent episcopi legitimam obedientiam retinere,
si non urgerent servare traditiones, quae bona conscientia servare
non possunt.
70] Nunc imperant coelibatum, nullos recipiunt, nisi iurent se
puram evangelii doctrinam nolle docere.
71] Non petunt ecclesiae, ut episcopi honoris sui iactura sarciant
concordiam; quod tamen decebat bonos pastores facere.
72] Tantum petunt, ut iniusta onera remittant, quae nova sunt et
praeter consuetudinem ecclesiae catholicae recepta.
73] Fortassis initio quaedam consitutiones habuerunt prohabiles
causas; quae tamen posterioribus temporibus non congruunt.
74] Apparet etiam quasdam errore receptas esse. Quare pontificiae
clementiae esset illas nunc mitigare, quia talis mutatio non
labefacit ecclesiae unitatem. Multae enim traditiones humanae
tempore mutatae sunt, ut ostendunt ipsi canones.
75] Quodsi non potest impetrari, ut relaxentur observationes, quae
sine peccato non possunt praestari, oportet nos regulam apostolicam,
Act. 5, 29, sequi, quae praecipit, Deo magis obedire, quam hominbus.
76] Petrus vetat episcopos dominari et ecclesiis imperare, 1 Petr.
5, 3.
77] Nunc non id agitur, ut dominatio eripiatur episcopis, sed hoc
unum petitur, ut patiantur evangelium pure doceri, et relaxent
paucas quasdam obseravtiones, quae sine peccato servari non possunt.
78] Quodsi nihil remiserint, ipsi viderint, quomodo Deo rationem
reddituri sint, quod pertinacia sua causam schismati praebent.