1] Publica persuasio fuit non tantum vulgi, sed etiam docentium in
ecclesiis, quod discrimina ciborum et similes traditiones humanae
sint opera utilia ad promerendam gratiam et satisfactoria pro
peccatis.
2] Et quod sic senserit mundus, apparet ex eo, quia quotidie
instituebantur novae ceremoniae, novi ordines, novae feriae, nova
ieiunia, et doctores in templis exigebant haec opera tamquam
necessarium cultum ad promerendam gratiam, et vehementer terrebant
conscientias, si quid omitterent.
3] Ex hac persuasione de traditionibus multa incommoda in ecclesia
secuta sunt.
4] Primo obscurata est doctrina de gratia et iustitia fidei, quae
est praecipua pars evangelii, et quam maxime oportet exstare et
eminere in ecclesia, ut meritum Christi bene cognoscatur et fides,
quae credit remitti peccata propter Christum, longe supra opera
collocetur.
5] Quare et Paulus in hunc locum maxime incumbit, legem et
traditiones humanas removet, ut ostendat iustiaiam Christianam
aliud quiddam esse quam huiusmodi opera, videlicet fidem, quae
credit peccata gratis remitti propter Christum.
6] At haec doctrina Pauli paene tota oppressa est per traditiones,
quae pepererunt opinionem, quod per discrimina ciborum et similes
cultus oporteat mereri gratiam et iustitiam.
7] In poenitentia nulla mentio fiebat de fide, tantum haec opera
satisfactoria proponebantur; in his videbatur poenitentia tota
consistere.
8] Secundo hae traditiones obscuraverunt praecepta Dei, quia
traditiones longe praeferebantur praeceptis Dei. Christianismus
totus putabatur esse observatio certarum feriarum, rituum,
ieiuniorum, vestitus.
9] Hae observationes erant in possessione honestissimi tituli, quod
essent vita spiritualis et vita perfects.
10] Interim mandata Dei iuxta vocationem nullam laudem habebant,
quod paterfamilias educabat sobolem, quod mater pariebat, quod
princeps regebat rempublicam. Haec putabantur esse opera mundana et
imperfecta et longe deteriora illis splendidis observationibus.
11] Et hic error valde cruciavit pias conscientias, quae dolebant
se teneri imperfecto vitae genere, in coniugio, in magistratibus
aut aliis functionibus civilibus, mirabantur monachos et similes,
et falso putabant illorum observationes Deo gratiores esse.
12] Tertio traditiones attulerunt magna pericula conscientiis, quia
impossibile erat omnes traditiones servare, et tamen homines
arbitrabantur has observationes necessarios esse cultus.
13] Gerson scribit multos incidisse in desperationem, quosdam etiam
sibi mortem conscivisse, quia senserant se non posse satisfacere
traditionibus, et interim consolationem nullam de iustitia fidei et
de gratia audierant.
14] Videmus summistas et theologos colligere traditiones et
quaerere "epieikeias", ut levent conscientias; non satis tamen
expediunt, sed interdum magis iniiciunt laqueos conscientiis.
15] Et in colligendis traditionibus ita fuerunt occupatae scholae
et conciones, ut non vacaverit attingere Scripturam et quaerere
utiliorem doctrinam de fide, de cruce, de spe, de dignitate
civilium rerum, de consolatione conscientiarum in arduis
tentationibus.
16] Itaque Gerson et alii quidam theologi graviter questi sunt se
his rixis traditionum impediri, quominus versari possent in meliore
genere doctrinae.
17] Et Augustinus onerare conscientias huiusmodi observationibus,
et prudenter admonet Ianuarium, ut sciat eas indifferentere
observandas esse; sic enim loquitur [Augustinus, Epist. 119 ad
Ianuarium: "Quod enim neque contra fidem, neque contra bonos mores
iniungitur, indifferenter est habendum et pro eorum, inter quos
vivitur, societate servandum est"].
18] Quare nostri non debent videri hanc causam temere attigisse aut
odio episcoporum, ut quidam falso suspicantur.
19] Magna necessitas fuit de illis erroribus, qui nati erant ex
traditionibus male intellectis, admonere ecclesias.
20] Nam evangelium cogit urgere doctrinam in ecclesiis de gratia et
iustitia fidei, quae tamen intelligi non potest, si putent homines
se mereri gratiam per observationes ab ipsis electas.
21] Sic igitur docuerunt, quod per observationem traditionum
humanarum non possimus gratiam mereri aut iustificari. Quare non
est sentiendum, quod huiusmodi observationes sint necessarius
cultus.
22] Addunt testimonia ex Scriptura. Christus Matth. 15, 3. 9
excusat apostolos, qui non servaverant usitatam traditionem, quae
tamen videbatur de re non illicita, sed media esse, et habere
cognationem cum baptismatibus legis, et dicit: Frustra colunt me
mandatis hominum.
23] Igitur non exigit cultum inutilem. Et paulo post addit: Omne,
quod intrat in os, non inquinat hominem.
24] Item Rom. 14, 17: REgnum Dei non est esca aut potus.
25] Col. 2, 16. 20. 21: Nemo iudicet vos in cibo, potu, sabbato aut
die festo.
26] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare
tamquam viventes in mundo decreta facitis: Ne attingas, ne gustes,
ne contrectes?
27] Act. 15, 10 ait Petrus: Quare tentatis Deum, imponentes iugum
super cervices discipulorum, quod neque nos neque patres nostri
portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi
credimus salvari, quemadmodum et illi.
28] Hic vetat Petrus onerare conscientias pluribus ritibus sive
Mosis, sive aliis.
29] Et 1 Tim. 4, 1-3 vocat prohibitionem ciborum doctrinam
daemoniorum, quia pugnat cum evangelio talia opera instituere aut
facere, ut per ea mereamur graitam, aut quod non possit existere
Christianismus sine tali cultu.
30] Hic obiiciunt adversarii, quod nostri prohibeant disciplinam et
mortificationem carnis, sicut Iovinianus. Verum aliud deprehendetur
ex scriptis nostrorum.
31] Semper enim docuerunt de cruce, quod Christianos oporteat
tolerare afflictiones.
32] Haec est vera, seria et non simulata mortificatio, variis
afflictionibus exerceri et crucifigi cum Christo.
33] Insuper docent, quod quilibet Christianus debeat se corporali
disciplina aut corporalibus exercitiis et laboribus sic exercere et
coercere, ne saturitas aut desidia exstimulet ad peccandum, non ut
per illa exercitia mereamur gratiam aut satisfaciamus pro peccatis.
34] Et hanc corporalem disciplinam oportet semper urgere, non solum
paucis et constitutis diebus, sicut Christus praecipit Luc. 21, 34:
35] Cavete, ne corpora vestra graventur crapula.
36] Item Matth. 17, 21: Hoc genus daemoniorum non eiicitur nisi
ieiunio et oratione.
37] Et Paulus ait 1 Cor. 9, 27: Castigo corpus meum et redigo in
servitutem.
38] Ubi clare ostendit se ideo castigare corpus, non ut per eam
disciplinam mereatur remissionem peccatorum, sed ut corpus habeat
obnoxium et idoneum ad res spirituales et ad faciendum officium
iuxta vocationem suam.
39] Itaque non damnantur ipsa ieiunia, sed traditiones, quae certos
dies, certos cibos praescribunt cum periculo conscientiae, tamquam
istiusmodi opera sint necessarius cultus.
40] Servantur tamen apud nos pleraeque traditiones, quae conducunt
ad hoc, ut res ordine geratur in ecclesia, ut ordo lectionum in
missa et praecipuae feriae.
41] Sed interim homines admonentur, quod talis cultus non
iustificet coram Deo, et quod non sit ponendum peccatum in talibus
rebus, si omittantur sine scandalo.
42] Haec libertas in ritibus humanis non fuit ignota patribus.
43] Nam in Oriente alio tempore servaverunt pascha quam Romae, et
quum Romani propter hanc dissimiltudinem accusarent Orientem
schismatis, admoniti sunt ab aliis, tales mores non oportere ubique
similes esse.
44] Et Irenaeus inquit: dissonantia ieiunii fidei consonantiam non
solvit, sicut et distinct. 12 Gregorius Papa significat, talem
dissimiltudinem non laedere unitatem ecclesiae.
45] Et in Historia Tripartia, lib. 9, multa colliguntur exempla
dissimilum rituum et recitantur haec verba: Mens apostolorum fuit
non de diebus festis sancire, sed praedicare bonam convesationem et
pietatem.