I. De Utraque Specie. [Article XXII]

1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia

hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes.

2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.

3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum

pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo

apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.

4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo

auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit

approbatus.

5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.

6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae

ministrant et sanguinem Christi populis dividunt.

7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De

Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: "Comperimus autem, quod

quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati

cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta

percipiant, aut ab integris arceantur, quia divisio unius

eiusdemque mysterii sine grandi sacrilegio non potest provenire"].

8] Tantum consuetudo non ita vetus aliud habet.

9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta

non sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate,

cum sequentibus.

10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam

contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est.

11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non

fuerunt cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.

12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione

Christi, solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri

solita est.

Die Augsburger Confession · 第 4 / 14 题