Art. II. De Peccato Originis

1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum

naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei,

sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia,

2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum,

damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non

renascuntur per baptismum et Spiritum Sanctum.

3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse

peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi,

disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare

posse.

Art. III. De Filio Dei.

1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit

humanam naturam in utero beatae Mariae virginis,

2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae

inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere

homo, natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus

et sepultus,

3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum

pro culpa originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum

peccatis.

4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die,

deinde ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et

perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis,

5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu

Sancto, qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat

adversus diabolum et vim peccati.

6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos

etc. iuxta Symbolum Apostolorum.

Art. IV. De Iustificatione.

1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo

propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter

propter Christum per fidem,

2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter

Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.

3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.

Art. V. De Ministerio Ecclesiastico.

1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi

evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta

tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus,

2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui

audiunt evangelium,

3] scilicet quod Deus non propter nostra merita, sed propter

Christum iustificet hos, qui credunt se propter Christum in

gratiam recipi.

4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum

contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes

et opera.

Art. VI. De Nova Obedientia.

1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et

quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem

Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo

mereri.

2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur,

sicut testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec

omnia, dicite: Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres

scriptores ecclesiastici.

3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui

credit in Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis

accipiens remissionem peccatorum.

Art. VII. De Ecclesia.

1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit.

Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium

recte docetur et recte administrantur sacramenta.

2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de

doctrina evangelii et administratione sacramentorum.

3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas,

seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas.

4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma,

unus Deus et Pater omnium etc.

Art. VIII. Quid sit Ecclesia.

1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere

credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii

admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur,

iuxta vocem Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in

cathedra Mosis etc.

2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum

Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.

3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti

ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum

inutile et inefficax esse.

Art. IX. De Baptismo.

1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem,

2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri

sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in

gratiam Dei.

3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et

affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.

Art. X. De Coena Domini.

1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere

adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini;

2] et improbant secus docentes.

Art. XI. De confessione.

1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis

retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria

omnium delictorum enumeratio.

2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis

intelligit?

Art. XII. De Poenitentia.

1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere

possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,

2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam

absolutionem impertiri debeat.

3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.

4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito

peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu

absolutione,

5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur

conscientiam et ex terroribus liberat.

6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.

7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse

amittere Spiritum Sanctum;

8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac

vita contingere, ut peccare non possint.

9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post

baptismum redeuntes ad poenitentiam.

10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum

per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per

satisfactiones nostras.

Art. XIII. De Usu Sacramentorum.

1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint,

non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut

sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos,

2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur,

proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat,

quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et

ostenduntur.

3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere

operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu

sacramentorum, quae credat remitti peccata.

Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.

De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in

ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi

rite vocatus.

Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis.

1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi

sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad

tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae

feriae, festa et similia.

2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae

onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.

3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad

placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro

peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;

4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae

ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles

sint et contra evangelium.

Art. XVI. De Rebus Civilibus.

1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles

sint bona opera Dei,

2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia,

iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus,

supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege

contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus

magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.

3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia

Christianis.

4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant

in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis,

quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.

5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime

postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus

ordinationibus exercere caritatem.

6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus

suis et legibus;

7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo

quam hominibus. Act. 5, 29.

Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.

1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi

ad iudicandum,

2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam

aeternam et perpetua gaudia,

3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine

crucientur.

4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac

diabolis finem poenarum futurum esse.

5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod

ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint,

ubique oppressis impiis.

Art. XVIII. De Libero Arbitrio.

1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam

libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res

rationi subiectas.

2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei

seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae

sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;

3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus

concipitur.

4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon:

Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem

iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum

pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum

in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.

5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle

laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum,

velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere,

pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid

bonum ad praesentem pertinet vitam.

6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso

et per ipsum sunt et esse coeperunt.

7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium

etc.

8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu

Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere,

item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.

9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit

(potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores

motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum,

castitatem, patientiam etc.

Art. XIX. De Causa Peccati.

De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat

naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet

diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo,

sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se

ipso loquitur.

Art. XX. De Bonis Operibus.

1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.

2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia

simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus

vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in

qualibet vocatione Deo placeant.

3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum

puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias,

certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum,

rosaria, monachatum et simila.

4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde

praedicant haec inutilia opera ut olim.

5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum

erat silentium.

6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem

et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.

7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest

consolationis quam vetus ipsorum doctrina.

8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia

praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes

necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in

concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis,

nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:

9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut

mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed

hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum

recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et

propitiatorium, per quem reconcilietur Pater.

10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur

Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis

veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum

via, veritas et vita.

11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8:

Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum

est, non ex operibus etc.

12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem

excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.

13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam

fidei contra merita operum.

14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione

Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret

redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum

praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam,

meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed

merces esset operantis.

15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen

experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam

consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi

tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt,

quod propter Christum habeant placatum Deum,

16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem,

pacem habemus apud Deum.

17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae

conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi

potest.

18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui

christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et

philosophicam iustitiam.

19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex

evangelio consolationem.

20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria,

sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.

21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et

satisfaciendum pro peccatis.

22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum

tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis,

sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem

peccatorum et iustificationem.

23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet

tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed

significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam

effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem

peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam,

iustitiam et remissionem peccatorum.

24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere

novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est

sine Deo, sicut gentes.

25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere:

remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non

invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.

26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et

docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est

in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit

perterrefactas mentes.

27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non

ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.

28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.

29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda

renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.

30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae

voluntatis et iustae actionis genitrix est.

31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis

affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint

efficere coram Deo.

32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad

varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;

33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati

honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati

sunt multis manifestis sceleribus.

34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine

Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.

35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod

bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit,

quomodo bona opera facere possimus.

36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut

secundi praecepti opera facere.

37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat

crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.

38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum

abest fides et fiducia erga Deum.

39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh.

15,5.

40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil

est innoxium.

Art XXI. De Cultu Sanctorum.

1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi

potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem,

ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad

depellendos Turcas a patria.

2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos,

seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit

mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.

3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces

nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in

omnibus afflictionibus.

4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.

Die Augsburger Confession · 第 3 / 14 题