1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non
continebant.
2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas
causas, cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores
esse causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina,
Vita Pii II.; "Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori
restituendas videri"].
3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare
vellent, duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis
contrahere matrimonium.
4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat
uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam
uri.
5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum
hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia
Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.
6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei
creationem mutare.
7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere
matrimonium.
8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum
votum tollere potest.
9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.
10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.
11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit
maritus.
12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi
coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut
archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis
de ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.
13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum
coniugia prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura
divina et humana, contra ipsos etiam canones, factos non solum a
pontificibus, sed a laudatissimis synodis, distraherentur.
14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat
imbecillior, convenit prospicere, ne plura vitia serpant in
Germaniam.
15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae
infirmitatis.
16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus
propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum
est, ut fiat et in hoc negotio.
17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius
prohibeatur coniugium.
18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit,
quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia
scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est
nulla in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium
sacerdotum.
19] Deus praecipit honore afficere coniugium.
20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud
ethnicos, maximis honoribus ornaverunt.
21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes,
contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter
coniugium.
22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium,
1 Tim. 44, 1 sqq.
23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis
prohibitio coniugii defenditur.
24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita
nec votum potest tollere mandatum Dei.
25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non
servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1,
epist. 11: Si autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est,
ut nubant, quam ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum
fratribus aut sororibus scandalum faciant.
26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante
iustam aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.