Caput Vīcēsimum Quārtum

Nāvis anglica appulsa ad īnsulam — Quō cāsū — Magna Crūsōeī in

praefectum merita — Spēs līberātiōnis.

Intereā accidit ut Hispānus et Sunday octo jam diēs āfuissent

necdum rediisent. Friday saepissimē nunc ad montem prōcurrēbat,

nec tamen, quamvīs intentīs intuērētur oculīs, quidquam

cōnspiciēbat. Forte tandem cum Crūsōeus domī versābātur, ecce

subitō redit ille ac procul : “ adveniunt ! ” inquit,

“ adveniunt ! ” Hōc nūntiō laetus, dominus ad collem properat.

Inde ē longinquō scapham ad īnsulam tendentem prōspicit. Sed

incertum sē esse profitētur num haec esset ea quam spērāvissent.

Friday expalluit ; Rōbinson iterum speculātur. Scīlicet

Eurōpaeāna erat nāvicula albīque hominēs in eā armātī. Extemplō

sociī alium collem cōnscendunt, certiōra vīsūrī. Quantus vērō

fuit stupor cernentium nāvem ingentem Anglicam, ad ancoram

cōnsistentem.

Tum Rōbinsōnis animus admīrātiōne, metū, laetitiā, invicem

afficitur. Hinc enim gaudet spē līberātiōnis, inde vērō stupet

metuitque, quod in dubiō esset quō cōnsiliō nāvis ista hūc

appulisset. Itaque veritus nē pīrātae essent, in colle arboribus

virgultīsque cōnsitō sē sociumque collocat in speculīs*. Inde

cernunt scapham ūndecim hominibus onerātam ad lītus appellere,

quōrum octo armātī erant, trēs reliquī inermēs vīnctīque. Hī

quidem vix in lītore expositī vinculīs solūtī sunt. Ūnus ex

illīs misericordiam armātōrum implōrābat. Reliquī duo manibus

sublātīs ā Deō auxilium et salūtem petere vidēbantur. Quibus

cōnspectīs, Crūsōeus perturbātus et anceps cōnsiliī stetit. At

brevī nōn sine horrōre videt nōnnūllōs nautārum strictīs gladiīs

necem captīvō intentāre, ac deinde tribus captīvīs relictīs

proximum nemus petere. Illī intereā sedēbant maestō dējectōque

vultū, incertī quid deinde futūrum esset. Tum Crūsōeus, cujus in

mentem aliēnīs malīs propria revocābantur, miserīs istīs

hominibus vel suae vītae perīculō opem ferre statuit. Igitur

Friday jubētur sclopēta, gladiōs, apparātum tormentārium quam

celerrimē afferre ; ipse remanēre satius dūxit*, speculātūrus

quae sequerentur. Cūnctīs igitur ad pugnandum parātīs, magnō cum

gaudiō nostrī animadvertunt nautās vagātōs in umbrā passim

recubāre ut somnō, diēī fervidissimō tempore, indulgērent. Tum

Rōbinson, cum paululum exspectāsset, animō audācī ad miserōs

illōs accēdit. Quī cum āversī sedērent, attonitī stupuērunt,

audītā vōce subitō haec clāmantis : “ Quīnam virī estis ? ” At

illī exsilīre, fugamque parāre. Crūsōeus Anglicō sermōne

hortātur nē timeant ; sē servātōrem adesse, et dē patriā, dē

malīs, et quid opis ipse ferre posset interrogat. Cui “ Germānī

sumus, ” respondet ūnus quī Anglicam linguam intellegēbat.

“ Nautae meī, conjūrātiōne factā, nāvī meā potītī sunt. Prīmō

statuerant mē cum virīs istīs bonīs interficere ; tandem vītam

dēprecantibus concessērunt. Vīta autem in hāc īnsulā dēsertā,

inopiā et miseriā peritūrīs, ipsā morte acerbior est. ” “ Ego

vōs, ” huic Crūsōeus respondit, “ ē rēbus hīs tam miserīs

expediam, vel ipsīus capitis meī perīculō ; sed duplicī lēge :

scīlicet ut tū, dum hīc habitēs, cum tuīs mihi pāreās ; deinde

ut, sī nāvem tuam tibi restituere mihi contigerit, mē meōsque in

Angliam revehās ”. Quae cum praefectus prōmīsisset, tum sclopētō

ūnumquemque gladiōque armāvit, eā tamen condiciōne nē quis iīs

ante ūterētur quam ipse jussisset. “ In scelestōs istōs

hominēs, ” addit ille, “ somnō nunc sōpītōs et passim jacentēs

invādēmus ; sed ita ut minimē cruenta victōria sit. ”

Tum illī tōtī ab lūctū versī in īram, ducem secūtī sunt, et

Friday sēcum ferēbat laqueōs quibus ligātī fuerant. Jam ad

proximum accēdunt, in faciem prōstrātum et somnō tam altō

oppressum ut, manibus pedibusque vīnctīs, ōs eī prius

obstrūxerint quam penitus experrēctus sit. Manibus tum ā tergō

revīnctīs, immōtum eum manēre jubent ; minātī sē eum, sī vel

minimam vōcem ēdat certē jugulātūrōs esse. Quō factō, ad alterum

properant, quem ligātum pariter eadem minātī supīnum collocant.

Et jam sex in vinculīs erant, cum postrēmī duo subitō experrēctī

surgunt et arma corripiunt. “ Ō scelestī, ” (ita exclāmat

Rōbinson), “ cernite sociōs, arma abjicite ! perībit quī

cūnctātus erit. ” Haec cum intonuisset illī gladiīs abjectīs in

genua sē prōsternere, supplicēsque dēlictī veniam ā praefectō

petere. Atque hīs etiam manūs nōdīs implicantur. Tum Crūsōeus

jubet ūniversōs in spēluncam contrūdī, ōstiōque validīs arborum

rāmīs obstrūctō, mandat cūstōdī ut interficiātur sī quis

claustrum cōnētur perrumpere.

Deinde sociī factō agmine ad scapham sē cōnferunt quam vectibus

admōtīs in siccum prōtrahunt, et carīnam deinde perforant. Sub

hōram post merīdiem tertiam, tormentī fragōre temptant ut nautās

ex īnsulā revocent. Quō signō ter repetītō cum nēmō rediisset,

altera scapha ē nāvī profecta est ad īnsulam. Tunc Crūsōeus cum

sociīs in collem sē recipit. Scaphā appulsā, nautae ad priōrem

currunt quam cernunt in siccō perforātam. Cōnfestim

circumspicere, sociōs nōmine vocāre, neque tamen quisquam fuit

quī respondēret. Illī decem numerō erant, armātī omnēs. Rōbinson

quī ex praefectō accēperat inter captīvōs trēs esse quī nōn nisi

metū coāctī vēnissent in sceleris societātem, Friday

gubernātōremque ad eōs mittit ; cumque illī veniam ōrāssent

impetrāssentque, armīs redditīs, eōs quae ipse praeceptūrus sit

sēdulō exsequī jubet.

Interim quī prīmī advectī fuerant clāmōrem sustulēre. Redditur

et major ā Crūsōeī commīlitōnibus ; hōc enim modō ille jusserat

ut advenae in nemora allicerentur. Illī scīlicet vōce

respondentium vix audītā, sparsī hinc inde per silvās vagantur.

Sed nūllō repertō, cum jam advesperāsceret, ad scapham redībant,

cursū et vānō errōre fessī. Atque ut quisque occurrit excipitur

ab īnsidiantibus, quōrum in manūs captīvī sex incidērunt. Cum

quattuor aliī reverterentur, mittitur ad hōs quīdam nautārum in

grātiam receptōrum, interrogātūrus an sponte armīs abjectīs sē

submittere velint ; nī facerent, īnsulae prōcūrātōrem, trīgintā

abhinc passibus, quīnquāgintā mīlitēs ex arce ēdūxisse quī ipsōs

caederent. Tum Rōbinson armōrum strepitum ūnā omnēs ēdere jussit

ad verba lēgātī cōnfirmanda. Itaque illī nōn vī sed arte

vincuntur. Mox quīdam ex iīs haec rogat : “ An vērō dēlictī

veniam impetrātūrī sumus ? ” Cui praefectus in virgultīs latēns

sīc acclāmāvit : “ Vōcem meam agnōscis, Thōmā Smith ! Sī īlicō

arma ē manibus ceciderint, vītam omnēs habēbitis, Atkins

exceptō ”. (Ille enim sēditiōnis concitor fuerat.) Tum ūniversī

statim arma abjicere. Atkins ipse praefectum obtestātur ut sibi

parcat ignōscatque ; commūne enim esse omnium scelus. Praefectus

respondet, sē (quod ūnum posset), prōcūrātōris eum clēmentiae

commendātūrum.

Quō factō, Friday cum nautīs ad illōs vinciendōs mittitur. Jam

Crūsōeus, quī prōcūrātōris persōnam sustinēbat, cum praefectō

accessit. Hic autem dē captīvīs eōs ēlēgit quibus tālēs esse

mōrēs nōverat ut ipsōs sceleris commissī vērē paenitēret ; hī ad

arcem, cēterī ad spēluncam dūcuntur. Ex iīs quī in antrum anteā

conjectī erant duōs etiam addūcī jussit, dē quibus quoque bene

spērābat. Quōmodo autem cum illīs ēgerit et quae posteā

acciderint, mox nārrābimus.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 64 / 68 题