Friday patrem suum invenit — Cōntiō convocāta — Lēgātī missī —
Īnstitūtae lēgēs — Spēlunca — Mōnstrum.
Rōbinson cupidus scaphae quam barbarī relīquerant īnspiciendae,
ad eam accessit, neque sine magnā admīrātiōne in illā invēnit
hominem alium, manibus pedibusque miserābiliter vīnctīs, mortuō
quam vīvō similiōrem.
Rōbinson statim solūtīs eī vinculīs, ut eum ērigat nītitur, quī
tamen neque stāre, neque loquī poterat ; flēbiliter potius
ingemēbat, ratus sē nunc ad mortem trahī. Cum ille gente
barbarus, nōn Eurōpaeus esset, Rōbinson socium vocat mortuōrum
corpora congerentem, ut patriō sermōne hominem alloquātur. Vix
autem Friday captīvum cōnspexit, cum spectāculum ejusmodī
īnsecūtum est quod neque Crūsōeus neque Hispānus ille sine
lacrimīs intuērī possent. Scīlicet Friday subitō quasi
lymphātus, in captīvī amplexūs prōvolāre, eum ōsculārī, urgēre ;
clāmāre, rīdēre, exsultāre, saltāre, flēre, manūs torquēre,
iterumque exclāmāre, āmentem* dēnique modīs omnibus referre. Diū
quoque et multum Rōbinson socium prius interrogāvit quam ille
hoc ūnum breviter dominō respondisset : “ Ecce pater meus ! ”
Jam vērō quibus modīs optimus ille juvenis laetitiam pietātemque
ostenderit, verbīs nēmō dēscrībere potest. Vīciēs ē scaphā in
terram, ē terrā in scapham prōsilit. Crūsōeus vīnī aliquantulum
quod in lagēnā reliquum habet, fīliō trādit, quō patris membra
tumentia foveat. Tum paululum sēcessit ut Friday līberius sēsē
tōtum daret laetitiae.
Regressus tandem, interrogat an cibum aliquem patrī praebuerit ;
tum respondentī sē minimē adhūc dē hōc cōgitāsse, Rōbinson
jentāculum suum statim offert, quod hic patrī trādidit. Tum
repente ē scaphā prōsiluit, atque ita celeriter prōcurrit ut jam
extrā cōnspectum esset prius quam erus eum posset interrogāre.
Mox autem reversus est, manū alterā urceum aquae plēnum, alterā
pānem cāseumque tenēns. Illum patrī, hunc dominō porrigit ut
jentāculum quō ille sē dēfraudāverat compēnsāret. Senex aquā
gelidā subitō recreātus est ; quippe quī sitī excruciātus in eō
erat ut prōrsus dēficeret.
Jam Rōbinson ad Hispānum in grāmine prōstrātum languentemque sē
convertit ; istum quoque ā sociō pōtū cibōque reficiendum
cūrāvit. Tum illum ad scapham dēdūcit in quam (tormentō,
sclopētīs, spoliīs, interfectōrum onerātam), Friday saltū sē
dedit ; tamque vēlōciter, ventō quamvīs adversō, eam rēmīs
impulit ut Crūsōeus nāvigantis cursum in lītore pedibus vix
aequāret.
Proximō diē Crūsōeus comitēs convocāvit, ut rem quae diūtius
differrī nōn poterat conjūnctīs vīribus perficerent.
Scīlicet verendum erat nē ē malignīs vapōribus jacentium in
campō cadāverum pestis fūnesta exorīrētur. Itaque cūnctī, suā
quisque īnstrūctus secūrī, conveniunt, caesīsque lignīs, corpora
dēfūnctōrum Rōmānō mōre combūrunt. Interim Friday patrem suum
docuerat quantum gentēs bene morātae ab hūmānā carne
abhorrērent. Quod quidem mīrum senī prīmō vīsum est. Fīlius
autem expositīs omnibus quae ipse ā dominō accēperat, brevī
patrem eō addūxit ut mōrem istum immānem āversārētur. Senem
illum Sunday proptereā Crūsōeus appellāvit quod diē hebdomadis
prīmō, seu “ Sunday, ” eum servāverat.
Jam ille ūniversōs in cōntiōnem vocat, in quā Friday iterum
interpretis mūnere, cum ergā Hispānum, tum ergā senem Sunday
fūnctus est. Hispānus prīmum dē aliīs loquitur captīvīs. Tum
Crūsōeus haec : “ Ō amīcī, quōs Deus sociōs mihi adjūnxit, omnia
nunc possidēmus quae ad bene beātēque vīvendum requīruntur. Sed
numquam equidem hīs bonīs tranquillō animō et quiētō fruī poterō
quamdiū intellēxerō aliōs esse hominēs quī, cum ā nātūrā jūs
aequum illīs fruendī accēperint, inopiā tamen et miseriā
afficiantur. Hoc igitur ā vōbīs petō ut suam quisque sententiam
dīcat mōnstretque quā potissimum ratiōne eōs in societātem hujus
nostrae condiciōnis ascīscāmus. ”
Haec fātus, ūnumquemque sententiam prōferre jubet. Hispānus sē
vel ūnum eōs, in scaphā dē hostibus captā, adductūrum
pollicētur. Sunday profitētur sē idem facere parātum. Friday
autem cēnset satius esse patrem suum senem manēre, optatque ut
sibi liceat Hispānō sēsē addere. Tum nōbile patrem inter et
fīlium fuit certāmen, utrī potissimum contingeret vītae
perīculum adīre. Itaque Rōbinson coāctus est, ad rem dirimendam,
ut sententiam ipse suam dīceret, cui omnēs laetī
obtemperāvērunt. Haec erat, ut Hispānus cum Sunday
proficīscerētur, Friday autem apud sē remanēret. Addidit vērō,
priusquam ambō illī in viam sē cōnferrent, necesse esse ut,
arātō agrī deciēs majōre spatiō, sēmina sererentur ; auctō enim
colōnōrum numerō, vīctum quoque necessārium augendum esse.
Itaque per aliquot hebdomadēs continuās agricola quisque factus
est, operāriōrumque dīligentiā fēlīciter omnia et cito cōnfecta
sunt ; cūnctīsque intrā quīndecim diēs absolūtīs, cōnstitūtum
iter parātur.
Sed prius quam proficīscerētur, Hispānus probī grātīque in
Crūsōeum animī documentum ēdidit, quod et prūdentiam ejus
mōnstrāvit. Nam cōnfessus est populārēs suōs, ipsīus īnstar,
esse rēmigēs dē plēbe*, rude genus et incultum ; neque sibi
eōrum mentem adeō perspectam esse, ut spōnsor fīat dē illōrum
fide ac voluntāte ; itaque sē optimum cēnsēre, ā Rōbinsōne sīcut
ā dominō lēgēs cōnstituī, neque quemquam in īnsulam addūcendum
esse, nisi prius lēgibus illīs sēsē obstrīnxisset. Quam ob rem
Crūsōeus, laetus hospitis fide, ejus cōnsiliō obsecūtus est. Hīs
autem verbīs lēgēs scrīptae sunt.
“ Quīcumque in īnsulā vīvere, atque in partem commoditātum quās
illa praebet admittī cupit, eum oportet :
“ Voluntātī dominī illīus īnsulae in omnibus oboedīre,
cūnctīsque īnstitūtīs, quae ille ad salūtem commūnem cīvium
prōmovendam praecēperit, obtemperāre.
“ Vītam agere in labōre, temperantiā, honestāte ; nēmō enim in
hāc īnsulā vītam dēget quī aut ignāviae, aut luxuriae, aut ūllī
turpitūdinis generī sē dederit.
“ Abstinēre ab omnī rixā ; sīquis autem injūriam accēperit, in
propriā causā jūdex ipse nē fuerit, sed eam aut ad īnsulae
dominum dēferet, aut ad eum quī jūdex ab illō cōnstitūtus
fuerit.
“ Omnēs labōrēs ad commūnem ūtilitātem necessāriōs libenter
suscipere, et sī rēs postulābit, dominō, vel cum vītae
discrīmine, opem ferre.
“ Sī quis ūllam ex hīs lēgibus aequissimīs violāre ausus fuerit,
cēterī cōnsentientēs aut eum cōgent ut pāreat, aut ex īnsulā in
perpetuum ējicient.
“ Nēminem vērō nōn hortāmur ut hās condiciōnēs sēriō perpendat,
nōmenque nē subscrīpserit, nisi prius statuerit illīs quam
studiōsissimē obtemperāre. ”
“ Rōbinson Crūsōeus. ”
Hās lēgēs scrīptās Hispānus in vernāculum sermōnem vertit. Quō
factō, ille et calamīs et ātrāmentō īnstruitur, ut populārēs suī
anteā nōmina lēgibus prōpositīs subscrībant quam proficīscantur.
Tum viāticīs scaphae impositīs, magnā cum pietāte valedīcunt
Rōbinsōnī sociōque et vēla faciunt.
Hīs perāctīs, Crūsōeus, comite Friday, forte vēnātūrus in
itinere nōn longē prōcesserat, cum canis stetit lātrāns ad īmam
rūpem arbustīs cōnsitam. Accēdunt ambō propius hiātumque in rūpe
vident adeō artum ut irrēpere, neque tamen ingredī possent.
Crūsōeus socium temptāre jussit num per hiātum istum posset sē
immittere.
Quī caput cum vix admōvisset, horrendō clāmōre retrāxit, tum
Rōbinsōnis admonitiōne nē audītā quidem, āmentis īnstar aufūgit.
Ille tandem eum assecūtus causam fugae rogat : “ Heu ! heu ! ”
respondit Friday, “ fugiāmus ! mōnstrum horrendum vīdī, ingēns,
ārdentibus oculīs, faucibus tantīs ut nōs ambō simul absorbēre
possit. ” Cui dominus : “ Ehem ! ” inquit, “ faucēs satis amplās
dīcis ; attamen ipse rem explōrābō. ” “ Ō domine, ” (haec
exclāmat servus, dominō ad pedēs prōvolūtus), “ per tē Deum
obsecrō ; nōlī hoc facere ; tē mōnstrum illud dēglūtiet ; tum
miser Friday dominō orbātus erit. ” Rōbinson subrīdēns
interrogat, an ipse ab illō dēvorātus fuerit. Quī cum
obmūtēsceret, domum jussit festīnāre, ut lampadem accēnsam
peteret. Ipse ad spēluncam reversus sclopētō armātus, ad ōstium
sē collocat.
Intereā Friday cum lampade redit, dominumque iterātīs precibus
ōrat nē mortī certae ultrō sē objiciat ; ille autem quī rē
dēlīberātā timōris expers erat, hortātur socium ut animō
cōnfīdat. Tum lampadem sinistrā, sclopētum dextrā tenēns,
mōnstrō fortiter obvius fertur. Capite vix immissō, ad dubiam
lampadis lūcem ipse quoque aliquid cōnspicātus est quod sibi
horrōrem incussit ; neque adeō tamen aufugere voluit ; sed
admōtā propius lampade, perspexit nihil illud esse nisi lamam
aetāte frāctum et seniō mox interitūrum.
Cum igitur Rōbinson circumspiciendō nihil dēprehendisset propter
animal illud minimē timendum, vocātō ad sē Friday, penitus in
spēluncam irrēpsit. Hic etsī vehementer trepidabat, nōn potuit
dominum ducem nōn sequī, neque ibi sine admīrātiōne vīdit
quantopere propter ipsīus terrōrem mōnstrum in majus crēvisset.
Cum jam lama in eō esset ut ageret animam*, Rōbinson illum ex
antrō āmovet quem, cum exspīrāverit, terrā obruat. Mox locō
explōrātō antrum satis amplum et jūcundum inveniunt. Ex quō
magnam in posterum ūtilitātem sē captūrōs spērābant ; hoc enim
statim Rōbinson ēlēgit domiciliō ubi, fervidissimō sōlis aestū,
frīgus captāret. Itaque missus est Friday ut īnstrūmenta
afferret ; quōrum ope coepērunt ōstium antrī amplificāre ; atque
hōc opere tempus nōn sine jūcunditāte cōnsūmpsērunt.