Caput Vīcēsimum Secundum

Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur — Parātur

bellum — Duo virī adversus quīnquāgintā — Victōris dēmentia.

Haec inter sex mēnsēs efflūxēre, nec Friday ūllam dēnuō dē

patriā repetendā mentiōnem dominō habuerat. Saepius autem,

cōnfectō labōre, montem cōnscendere solēbat unde īnsulam

prōspectāret in quā nātus erat. Ibi morātus sedēbat, et lūgēbat

quod ā patre in perpetuum disjūnctus esse vidērētur. Et ipse

dominus dē hōc itinere tacēbat ; quippe quī nōn posset amīcī

vōtīs prius obsecundāre quam cūncta ad novum vīvendī genus

fuissent disposita.

Nunc autem absolūtīs rēbus maximē necessāriīs, Crūsōeus prīmus

auctor fuit parandae dēnuō nāvis ad sociī patrem arcessendum.

Quibus audītīs magnō Friday gaudiō affectus est.

Forte posteā Rōbinson socium ad lītus mīsit ut testūdinem

quaereret ; diū enim grātō hōc cibō caruerant. Ille autem brevī

regressus, anhēlitūs inter et trepidātiōnem haec sōla prōferre

potuit : “ adsunt ! adsunt ! ” Territus ipse dominus interrogat

quisnam adsit : “ Ō domine ! ūna, duae, trēs, sex scaphae : ”

numerōs scīlicet inter trēs et sex, propter exanimātiōnem

reminīscī nōn potuit.

Ille quam vēlōcissimē collem statim cōnscendit, neque sine

formīdine agnōscit Friday nōn errāvisse ; ipse enim numerat sex

scaphās barbarīs onustās quī appellere lītorī cōnābantur. Tum

celeriter dēscendit, sociīque animō cōnfirmātō, interrogat an

fidēliter et strēnuē cum ipsō stāre velit, sī cum barbarīs sit

dēcertandum.

Cui Friday “ Vīta mea tibi est ” respondit. Quae cum audiisset,

“ Age ergō, ” ait Crūsōeus, “ barbarī istī inhūmāna numquam hīc

cōnsilia exsequentur. Quae cōnstituerim ego tibi inter eundum

expōnam ; nunc nōn loquendī, sed agendī tempus est. ”

Tum ūnum ē tormentīs rotīs fultum ē vallō dēdūcit ; sex sclopēta

majōra, quattuor minōra, cum duōbus gladiīs prōfert. Uterque

duōbus sclopētīs manuālibus gladiōque cingulum īnstruit ; tria

sclopēta majōra umerō impōnit, et ad tormentum trahendum

cōnītitur. Abundābant praetereā globīs plumbeīs majōribus

minōribusque, et pulvere nitrātō, quibus apparātī fortiter ad

bellum prōgrediuntur. Paululum prōgressī tandem cōnsistunt. Tum

Crūsōeus ibi sociō omne bellī cōnsilium hōc modō exposuit.

“ Montem circum, atque per dēnsissimam silvam ībimus, nē ab

hostibus cōnspiciāmur. Tum in arbustīs dēnsīs ad lītus ferē

prōcurrentibus ad eōs propius accēdēmus ; cum vēnerimus intrā

tēlī jactum, subitō tormentum plumbeum globum et fragōrem

effundet, quō barbarī, crēdō equidem, territī, relictā praedā,

in scaphās cōnfugient. ” Tum commīlitōnī manum porrigit, et

uterque sē fortissimī mīlitis officiō fūnctūrum pollicētur.

Interim tacitō gressū ūsque ad extrēmam dūmētōrum partem

perveniunt. Rōbinson ad comitis aurem īnsusurrat, ut quam

cautissimē post magnam quandam arborem adrēpat redeatque sibi

nūntiātūrus num hostēs inde cōnspicī possint. Friday reversus

nūntiat facillimē illōs cōnspicī posse, ignem circumsedentēs,

ossaque alterīus captīvī jam mactātī assa rōdentēs ; alterum nōn

procul ab illīs vīnctum jacēre ; hunc ex albō genere hominum

esse vidērī, et parī necī sine dubiō dēstinātum.

Tum Crūsōeus post arborem collocātus, porrēctō tubō opticō* quem

ē nāve servātum sēcum apportāverat, ea quae Friday rettulerat

ipse vēra esse dēprehendit. Quīnquāgintā circiter anthrōpophagī

apud ignem cōnsēderant ; captīvum vērō jacentem Eurōpaeum esse

facile agnōvit. Quibus vīsīs exārsit, sanguis fervet, pectus

aestuat. Sī tamen prīmum hunc animī mōtum sequerētur, temere

impetū factō multum effunderet sanguinis ; nōvit enim ratiōnem

caecā animī perturbātiōne vincī numquam oportēre ; itaque sē

quamvīs indignātum sustinet.

Ad eam deinde partem dūmētōrum prōgressus quae longius

excurrēbat, hiātum mediocrem ē longinquō vix cōnspiciendum

animadvertit. Collocātum ibi tormentum ita dīrigit, ut globus

super capita barbarōrum ēmissus nēminem laedat. Deinde sociō

tacitē significat ut ipsum in omnibus imitētur invicem quae

agentem vīderit. Quō factō, duo sclopēta pōnit humī, tertium

manū tenet ; quod Friday imitātus est. Tum fūnem incendiārium*

rīmulae* tormentī admovet. Ignem pulvis concipit, globus

ējicitur. Fragōre audītō, barbarī ē caespitibus ad terram

prōcidunt quasi omnēs ūnā occīsī ; Rōbinson intereā et socius in

exitum reī intentī ērēctīque, ad pugnam, sī necesse foret,

cētera parant. Mox barbarī terrōre quō prīmum perculsī sunt

parumper sēdātō, in pedēs sē ērigunt. Pavidiōrēs ad scaphās

profugiunt, fortiōrēs arma capiunt. Quī quidem, sōlō tormentī

fragōre exterritī, neque ignem neque globum vīderant ; itaque

eīs formīdō exspectātiōne Rōbinsōnis* minor fuit. Cum autem

nihil circumspicientibus vīsum sit quō terrērentur, animum

statim recēpērunt. Fugientēs quoque revertuntur, cūnctī

horrendum clāmōrem ēdunt, atque saevissimō vultū gestūque arma

vibrant et chorum bellicum īnstaurant.

Crūsōeus paululum haeret incertus, dōnec chorō fīnis fīat. Sed

postquam vīdit barbarōs iterum cōnsīdere duōsque mittī quī

Eurōpaeum addūcerent mactandum, tum diūtius īram cohibēre nōn

potuit. Itaque sīc praecipit sociō vōce submissā : “ tū ad

dextram, ego ad sinistram. Deus nōs adjuvet ! ” Hīs dictīs, ē

sclopētō globum ēmittit ; idem facit Friday, quī melius dominō

collīneāverat*. In sinistrā enim parte quīnque, in dextrā trēs

tantum prōcidērunt. Ex quibus octo, trēs interfectī, quīnque

vulnerātī modo erant. Mīrā jam celeritāte omnēs quī incolumēs

erant fugam corripuēre. Aliī alia in loca aufugientēs immānem

ēdunt ejulātum. Rōbinson nunc prōrumpere gestit, ut fugientēs

persequātur miserumque Eurōpaeum vinculīs līberet ; sed

obstupuit sānē, cum nōnnūllōs fugientium rūrsus concurrere et sē

ad pugnandum parāre vīdisset. Itaque quam celerrimē alterum

sclopētum arripit. Item Friday ; ambōque suō quisque sclopētō

ūtuntur. Hīc duo tantum occubuērunt barbarī. Nōnnūllī tamen

vulnerātī, clāmantēs atque ululantēs, āmentium īnstar,

discurrunt ; aliī cruentī, aliī vehementer laesī. Ex istīs nōn

multō post trēs etiam sēmianimēs prōcidunt. Tum Crūsōeus

“ agedum ! ” inquit. Tum sclopētum abjicit vacuātum, ut tertium

replētum arripiat. “ Prōrumpāmus ! ” Hōc dictō, et factō impetū,

ambō in campum ruunt, et Crūsōeus ad captīvum prōvolat. Dum

autem ad illum accēdit, nōnnūllōs barbarōrum fugientium

animadvertit gradum sistere atque ad pugnam sē compōnere. Hoc

Rōbinson sociō innuit. Quī quidem, signō intellēctō, propius

accessit, sclopētōque ūnum ex illīs prōstrāvit. Interim Rōbinson

cultrō vincula secuerat quibus captīvī manūs pedēsque cōnstrictī

erant. Tum Anglicō sermōne interrogat, quisnam sit. Captīvus

Latīnē respondet sē Chrīstiānum et Hispānum esse. Cui cum

Rōbinson sclopētum manuārium gladiumque porrigat, ut ad pugnam

dirimendam ipse auxiliō sit Hispānus vix sclopētum gladiumque

accēpit, cum furōre percitus et recentiōre īrā, in barbarōs

impetum facit, et dum cēterī ad scaphās sē recipiunt, nōnnūllōs

cūnctantēs caedit. Jamque illī vēlīs rēmīsque aufūgēre.

Jam noster Crūsōeus, ut erat mītis vir animī campum circumiit,

sī forte cuiquam barbarōrum adhūc spīrantium posset succurrere.

Plūrimī autem exspīrāverant ; cēterīque, inter manūs ejus vīnum

vulneribus īnstillantis, animam efflant. Vīgintī barbarī mortuī

erant, nec vulnerātus quidem victor alteruter fuerat.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 62 / 68 题