Ambō ē perīculō sē expediunt — Reversī in īnsulam, hortum colunt
— Piscantur — Natant — Vēnantur — Novum iter suscipiunt —
Tempestās — Magna nāvis dērelicta — Ignōta animālia — Ratis.
Crūsōeus celerrimē rēmō aquae altitūdinem scrūtātus, cum terram
satis firmam invēnisset, aquam autem duōbus tantum pedibus
altam, īlicō ē scaphā sē prōjicit. Sequitur Friday et ambōbus
refectae sunt vīrēs cum animadvertissent cymbam in harēnā nōn in
saxō haerēre. Tum illam levāre eōque impellere ubi major erat
aquae altitūdō. Quod ex vōtō cessit. Nāvis quippe agī incipit,
ambōque in eam rūrsus cōnscendunt.
Tandem marī altō potītī omnibusque vīribus cōnīsī ad īnsulam
tendunt quae jam prope ante oculōs erat ; et quō propius spēs
admovēbātur, eō magis crēscēbat ārdor animōrum. Jamque umbrae
summīs dē montibus cadēbant. In terram dēscendunt eō majōre cum
gaudiō, quō propius metum rēs fuerat.
Cum adhūc uterque cibīs hodiē abstinuisset, in lītore statim
cōnsedent, sūmptīsque commeātibus quibus nāvem īnstrūxerant,
corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum
prōtrahunt ; cētera vērō quae in nāve sēcum habuerant, ea domum
reportant.
Proximō diē, Crūsōeus socium hīs verbīs compellat : “ Heus, ”
inquit, “ estne tibi animus novum mēcum perīculum temptāre ? ”
Fri. Minimē sānē !
Crū. Statuistī ergō vītam hāc in īnsulā mēcum agere ?
Fri. Modo sī pater meus hīc etiam nōbīscum versētur.
Crū. Ergōne pater tuus etiam nunc vīvit ?
Fri. Dummodo interim nōn sit mortuus.
Hīs dictīs Friday commōtus, ēmissō sōlānōrum tūbere quod manū
tenēbat, vehementer flēvit. Nec ipse suōrum quoque memor
Rōbinson ā lacrimīs abstinēre potuit ; ambōque, animō pariter
affectī, aliquamdiū siluēre.
Crū. Bonō fac animō sīs ! pater tuus etiam nunc profectō vīvit ;
proximē ad eum proficīscēmur, atque hūc illum trānsvehēmus.
Hīs dictīs, cum Friday sēdātō paululum animō ad sē rediisset,
Rōbinson eum interrogāvit an viae in patriam īnsulam dūcentis
gnārus esset, nē temere anceps vītae discrīmen rūrsus adīrent.
Ille vērō respondit iter sīc sē explōrāvisse ut vel noctū illud
suscipere audēret ; saepius enim sē cum populāribus hūc ad
celebrandās victōriās vēnisse.
Crū. Tunc igitur caedis particeps fuistī, cum hominēs
mactāvērunt quibus epulārentur ?
Fri. Fuī equidem. Tunc autem ignōrābam id nefās esse.
Crū. Quamnam vērō ad partem īnsulae nāvem appellere
cōnsuēvistis ?
Fri. Ad merīdiōnālem ōram, quoniam illa nōbīs proxima,
arboribusque cocossaeīs abundat.
Interdum piscēs capere cōnantur rētibus īnstrūctī eīs quae
Friday pluviārum tempore cōnfēcerat. Tantam vērō ūnō rētium
jactū multitūdinem piscium cēperant ut plūrimōs etiam in aquam
rejicerent. “ Is enim Deī dōnīs male ūtitur, ” ait Crūsōeus,
“ quī plūs sibi arripit quam quod ad vītam bene beātēque agendam
necessārium est ; saevus ille est et immānis, sī quis animālia
innocua interficit quibus ad vīctum cottīdiānum sibi nōn opus
est. ”
Aliīs diēbus vēnandō dēlectārī. Avēs pullōsque lamārum
dējiciēbant, numquam vērō plūrēs quam quī sibi essent ad
vīvendum necessāriī.
Etsī autem Crūsōeus socium ingeniō industriāque vincēbat, hic
tamen multās artēs callēbat, dominō anteā ignōtās, tunc vērō
maximē ūtilēs. Scīlicet multa īnstrūmenta ex ossibus, lapidibus,
conchīs, fingēbat quibus lignum ita tractābat ut nōn perfecta
minus atque ēlabōrāta opera efficeret quam sī ferrō excīsa
essent aut fabricāta.
Tandem hortō probē excultō, diēs cōnstitūtus est quō ad patrem
Friday addūcendum profectūrī essent. Quō propior autem erat diēs
itinerī dēstinātus, eō major Rōbinsōnis cūra. Fierī enim poterat
ut barbarī, sprētīs Friday cōnsiliīs precibusque, hospitem male
multārent*. Itaque diūtius abstinēre nōn potuit quīn hunc
timōrem amīcō dēclārāret. Quī quidem jūrejūrandō dominō affirmat
timōrem ejus esse vānum ; sē populārium suōrum animōs satis
perspectōs* habēre, illōsque nēminī umquam nocēre nisi hostī.
Amīcō igitur fidem habuit, omnīque metū abjectō, sociī probitāte
frētus, diē proximō vēla dare cōnstituit.
Hāc mente scapham quae hūc ūsque in siccō remānserat, in aquam
retrahunt, pālōque in terram dēfīxō religant. Vespere eōdem
tūbera sōlānōrum torrent, aliōsque cibōs parant ut sēcum octo
diērum viātica dēportent.
Rōbinson sociusque vix ūnam dormierant hōram, cum ille exortā
subitō tempestāte expergēfactus est. Procella furit, repetītōque
tonitruum fragōre terra ipsa concussa tremit. “ Audīsne,
Friday ? ” ait dominus. “ Heu ! ” respondit ille, “ sī haec
tempestās nōs in altō dēprehendisset ! ” Quibus vix dictīs,
repente fragor audītur quī tormentī bellicī sonitum referēbat.
Friday tonitrū esse putat ; Crūsōeus autem prō certō habet sē
tormentī sonitum audiisse, animusque ejus gaudiō simul et timōre
perturbātur. Extemplō ē strātō sē corripit, taedāque ē focō
arreptā Friday jubet subsequī.
Tum dubius spem inter et metum ad lītus prōcurrunt explōrātūrī
quemnam sonum auribus accēpissent. Prīmō autem aspectū magnus
Rōbinsōnī dolor, sociō dēspērātiō incessit. Procella enim
scapham āvulsam ā lītore in altum prōjēcerat. Et certē sī quis
hunc miserum vīdisset, āmissā jam spē patris revīsendī, ā
lacrimīs certē abstinēre nōn potuisset. Ille expalluit, mūtus,
oculīs in terram dēfīxīs ; tunc subitō in lacrimās ērumpere,
sibi manūs torquēre, pectus percutere, āvellere crīnēs.
Crūsōeus, quī propriīs malīs aliōrum miserērī didicerat, sociī
dolōre ipse commōtus, amīcīs lēnibusque monitīs cōnātur eum ad
tranquillitātem animī redūcere.
Ipse autem requiēscere nōn poterat ; quippe enim imāgō nāvis
cujusdam ad īnsulam appulsae mentī ejus semper obversābātur.
Montem igitur cōnscendit unde ōra orientālis cōnspicī posset,
cumque ad summum pervēnisset, aciē oculōrum orientem versus
dīrēctā*, quam ille laetātus simul atque attonitus fuit ! nāvem
scīlicet permagnam cōnspicit tam perspicuē, etsī satis longē
aberat, ut nihil amplius dubitātiōnis superesset. Tum ille
anhēlāns ad arcem recurrere, arcum arripere, sociōque
obstupēscentī nihil prōferre praeter haec verba : “ ēn
adsunt ! ” Tum quam vēlōcissimē sē prōripit.
Friday cum dominum tantā animī perturbātiōne trepidantem atque
verba tam abrupta prōferentem vidēret, barbarōs certē adesse
exīstimāvit. Itaque ille quoque armīs correptīs eādem celeritāte
secūtus est.
Jamque illī duōrum mīlium viam percurrerant, priusquam eō
pervēnissent unde nāvis cōnspicī posset. Crūsōeus ē longinquō
eam sociō ostendit ; quam ille valdē mīrātus est. Quamquam enim
nāvis satis longē distābat, intellegēbat tamen eam centiēs
superāre* vel maximam nāvem quam hūc ūsque vīdisset. Crūsōeus
nunc exsultāre, nunc socium amplectī, eumque obtestārī ut et
ipse laetētur.
Altā tandem vōce clāmāvit, sed frūstrā ; quamquam ventus post
procellam mūtātus ab īnsulā nāvem versus spīrābat. Itaque socium
quam celerrimē ignem accendere jubet quem nautae cōnspicerent.
Hōc celeriter perāctō, flamma brevī altitūdinem arborum
aequāvit. Interim Crūsōeus oculōs in nāve dēfīgit, ut quī
exspectābat dum scapha inde dēmissa ad sē tenderet. Quae tamen
spēs eum fefellit.
Postquam jam ignis per ūnam ferē hōram ārsit, cum nūlla in
cōnspectū scapha esset, Friday ultrō spondet sē ad nāvem,
quamvīs longius distet, natandō perventūrum, eōsque quī in eā
vehuntur invītātūrum ut ad īnsulam accēdant. Rōbinson eum
amplexus, ōrat nē sē temere perīculō objectet, sed potius vītae
suae cōnsulat. Tum Friday vestēs ē strāgulīs* cōnfectās abjicit,
et rāmō viridī dentibus gestātō quem prō signō pācis offerat, in
mare alacrī animō prōsilit. Hunc Rōbinson oculīs vōtīsque
ārdentissimīs prōsecūtus est.
Friday fēlīciter ad nāvem accessit ; tum postquam nōn semel eam
circumnatāvit, sustulit clāmōrem ; sed ā nūllō redditur. Cum
tandem scālam animadverteret ā nāvis latere suspēnsam, illīus
ope nāvem cōnscendit. Tum eum stegam oculīs perlūstrantem
aspectus bēstiae ignōtae exterruit. Nigra haec bēstia et villōsa
erat ; quae ubi prīmum hominem cōnspexit, vōcem prōdidit quālem
ille numquam audierat. Mox autem tacuit, adeōque mītem sē
praebuit blandamque, ut timōrem Friday omitteret. Quīn etiam
supplex illa adrēpit, caudam movēns miserābiliterque ululāns ut
quae auxilium et praesidium implōrāret. Itaque cum ūsque ad ejus
pedēs prōrēpsisset, eam Friday manū mulcēre audet, quō quidem
illa mīrificē laetāta est.
Tum Friday stegam pererrābat, altā vōce ūsque quāque clāmāns ;
nēmō autem sē obtulit. Cum omnia stupēret quae in stegā oculīs
ejus occurrēbant, versō dorsō ad locum quō patet in interiōrem
nāvis partem dēscēnsus, repente ā tergō percussus est tantō
ictū, ut prōnus caderet. Terrōre perculsus, sē ērēxit, atque cum
respexisset, attonitus haesit ad aspectum animālis satis magnī,
cornibus curvīs, barbā prōlixā dēnsāque, quod iterum minācī
vultū sē ērigēbat, ut in hominem dēnuō impetum faceret. Friday,
clāmōre ēditō, in mare prōsilit.
Prior scīlicet bēstia, nigrō illa colōre, erat canis villōsus,
quī hominem secūtus ē nāve sē quoque prōjēcit. Ille vērō cum
bēstiam natantem ā tergō audīret, mōnstrum alterum cornibus
armātum urgēre arbitrātus, adeō exterritus est ut vix prōcēdere
valēret. Parum āfuit quīn flūctibus absorbērētur ; nec respicere
quidem ausus est. Cum tamen paululum animum recēpisset, tantā
vēlōcitāte trānsnāvit ut vix eum canis sequī posset. Tandem
lītus attingit, et Crūsōeō ad pedēs prōcidit. Canis quoque nōn
ita multō post terram assecūtus est.
Mox nārrāre incipit Friday quid in nāve marīque acciderit ;
nāvem sibi montis īnstar ligneī vīsam fuisse, in quā trēs
excelsae arborēs (mālī scīlicet) stārent. Bēstiam illam nigram
sibi blandītam* fuisse, mōnstrum vērō cornūtum barbātumque
irruisse, mortem intentāns ; sēque exīstimāre mōnstrum illud
esse montis ligneī natantis dominum, cum hominem in eō omnīnō
nūllum vīdisset.
“ Quid autem nunc faciendum est ? ” sīc Rōbinson quaerit sēcum.
“ Fac illōs aut periisse aut ventō tantum abreptōs fuisse ;
quidquid acciderit, ē nāve nōbīs quam plūrima ēripienda. Quōmodo
autem, cum scaphā careāmus ? ”
Ex necessitāte ipsā cōnsilium oritur. Vēnit in mentem ratem
facere, lignīs aliquot ita colligātīs ut commodē veherētur.
Intereā placuit ut alteruter domum curreret, et vīctum cum omnī
fūnium cōpiā cēterīsque īnstrūmentīs peteret. Friday ut erat
cursū vēlōcior, proficīscitur. Crūsōeus autem remānsit, arborēs
interim ratī cōnficiendae idōneās caesūrus.
Friday sub vesperam rediit. Intereā Rōbinson magnopere
dēlectātus est cane villōsō, quem velutī populārem ex Eurōpā, sī
ita loquī licet, dīligēbat. Cum Friday rediisset, cibōrum quōs
attulerat partem canī ēsurientī dedit. Cum vērō lūna opportūnē
lūcem praebēret, ambō ūsque ad mediam noctem operī incubuērunt.
Tum omnīnō fatīgātī, cum somnō diūtius carēre nōn possent, in
grāmine recumbunt, canīque sē committunt cūstōdī quī ad pedēs
eōrum sē prōjēcit. Itaque ambō dulcī somnō recreātī sunt, dōnec
aurōra rediisset.