Caput Decimum Nōnum

Pluviārum tempus — Sociī nectunt strāgulās — Rētia — Cymba

cōnficitur — Nostrī marī sē committunt.

Ipsō diē operī dēstinātō aderat pluviārum tempus ; quod bis per

annum ingruere Rōbinson nōn ūnīus* annī experientiā didicerat.

Quō tempore per duōs mēnsēs perpetuōs nūllī negōtiō vacāre extrā

domum licēbat ; tantā vī assiduus imber dē caelō ruēbat.

Animadverterat quoque Rōbinson valētūdinī parum salūbre esse

illā tempestāte forās exīre. Quid igitur faciendum erat ? Dīlātā

nāvis cōnfectiōne, tempus in labōribus domesticīs cōnsūmendum

erat.

Mīrum in modum prōfuit Rōbinsōnī per diēs illōs pluviōs atque

hōrās vespertīnās igne ūtī et lūmine, amīcumque habēre quōcum

tempus inter opera domestica jūcundīs sermōnibus tereret. Anteā

enim trīstēs istās noctēs sōlus in ōtiō et in tenebrīs dēgerat.

Jam vērō cum sociō ad lampadem et focum sedēns, in aliquā rē

gerendā dīligēns colloquitur neque umquam gravī dēsidiae pondere

vexātur.

Quīn etiam ex sociō didicit multās artēs quibus barbarī

nōnnūllās sibi ūtilitātēs comparant ; multa quoque illum docuit

quae barbarī ignōrant. Ita in diēs perītiōrēs factī multa

conjūnctim cōnfēcērunt, quae neuter sōlus suscipere potuisset.

Tum ambō intellēxēre quanta ex hominum amīcā cōnspīrātiōne

oriantur commoda, quibus illī carērent sī bēstiārum mōre singulī

vagārentur. Imprīmīs Friday artem callēbat quā tenuēs dēnsāsque

fibrās arborum necteret corporī vestiendō aptissimās. Quam cum

erus ex eō didicisset, tum illī certātim tam multās ejusmodī

texuērunt, ut idōneum utrīque vestīmentum suppeteret. Ō quam

jūcundum Crūsōeō fuit abjicere amiculum istud molestum, ē

pellibus rigidīs neque subāctīs* cōnfectum quō hūc ūsque corpus

ipsī tegendum fuerat.

Friday etiam ē fibrīs nucum cocossae variīsque herbīs līnī

nātūram referentibus fīla ēdūcendī* artem didicerat, quae

fūniculōs ā Rōbinsōne hūc ūsque cōnfectōs longē superābant.

Intereā quae dē Deō Friday cēnsēret hōc colloquiō Crūsōeus

certior factus est.

Crū. Dīc mihi, quaesō, bone, nōstīne quis mare, quis terram,

quis animālia, tē ipsum dēnique creāverit ?

Fri. Profectō ! Tupan ista creāvit.

Crū. Quisnam est Tupan ille ?

Fri. Is nempe quī tonat.

Crū. Quisnam vērō ille est quī tonat ?

Fri. Senex est aetāte prōvectissimus quī omnibus cēterīs rēbus

superstes est quīque tonitrū efficit. Aetāte sōlem, lūnam,

stēllās longē superat, omnēsque animantēs eum adōrant.

Crū. Quemnam in locum post mortem commigrant tuī populārēs ?

Fri. Ad Tupan revertuntur.

Crū. Ubinam vērō ille habitat ?

Fri. In excelsīs habitat montibus.

Crū. Quis eum ibi vīdit ?

Fri. Nēminī fās est eum adīre nisi Ovacacēīs, id est

sacerdōtibus. Illī “ Ō ! ” dīcentēs eum interrogant, ac deinde

nōbīs ejus respōnsa referunt.

Crū. Quī autem post mortem ad eum migrant, num fēlīcitāte ūllā

fruuntur ?

Fri. Sānē illī quidem, sī magnam hostium cōpiam mactāverint

atque comēderint.

Quō audītō dominus cohorruit statimque illum meliōra dē Deō

vītāque futūrā docēre coepit ; Deum nempe esse omnipotem,

sapientissimum, benignissimum ; quī omnia creāverit, omnia

regat, omnibus cōnsulat ; ipsum autem numquam orīginem habuisse,

ubīque adesse, intellegere quaecumque nōs cōgitēmus, audīre

quāscumque loquāmur, vidēre quaecumque agāmus, quamvīs ipse ā

nūllō vidērī possit ; habēre probōrum atque improbōrum

ratiōnem* ; eamque ob causam cum in hāc, tum in futūrā vītā

nēminem beātum reddere nisi illum quī ex animō virtūtī

studuerit.

Hīs atque hujusmodī sermōnibus pluviārum tempus cōnsūmunt.

Caelō tandem serēna faciēs redierat ; dēsinēbant ventī nimbīque

aufūgerant. Noster cum fīdō sociō pūram tepidamque auram vēris

spīrat. Ambō novīs vīribus auctōs sē sentiunt, atque alacrī

animō ad arduum opus suscipiendum sē accingunt.

Friday admōtō igne truncum excavāvit, atque duōs intrā mēnsēs id

absolvit quod aegrē multōrum annōrum spatiō dominus sōlus

cōnfēcisset. Jam praeter vēla rēmōsque nihil dēfuit. Hōs quidem

Crūsōeus, illa vērō Friday parātūrum sē spondet.

Ambō simul opus susceptum absolvēre ; sed īnstrūctā nāvī, nihil

supererat nisi ut haec ā lītore in mare dēmitterētur. Quoniam

vērō locus in quō nāvem fabricāverant longē ā marī distābat, nōn

satis patēbat quā ratiōne, ut erat gravissima, ad mare aut

dēdūcerētur, aut dēportārētur, aut traherētur, aut dēnique

prōvolverētur. Itaque ex hīs rēbus tam angustīs quōmodo sē

expediant ?

Neque vērō Rōbinson oblītus erat quantam ūtilitātem longā

perticā sibi quondam praebuisset. Quam ob rem nunc quoque illam

adhibuit. Sed nāvis tam lentē prōvolūta est, ut facile

intellegerent sē integrum mēnsem in hāc operā cōnsūmptūrōs esse.

Tandem opportūnē recordātus est illīus īnstrūmentī quō fabrī

lignāriī ūtī solent ad magna pondera prōmovenda, cui cylindrus

nōmen.

Quod quidem vix Rōbinson expertus magnō cum gaudiō vīdit quam

facile nāvis prōmovērētur.

Jam nihil superfuit nisi ut quae ad proficīscendum essent

necessāria parārentur, scīlicet ut nāvis tot onerārētur

commeātibus quot sufficerent.

Quibus tandem factīs statūtum est proximō diē iter parāre, et

ubi prīmum ventus aspīrāret, vēla dare, et illūc tendere ubi

Friday spērābat sē proximam terrae continentis* ōram inventūrum.

Rōbinson, arce relictā, in tumulō imminente restitit.

Tum regiōnem illam, eō sibi cāriōrem quod eam mox relictūrus

erat, oculīs perlūstrāvit, hominis īnstar quī in eō est ut

patriam relinquat nūllā cum spē illīus revīsendae.

Tandem dēsīderium vīcit animī cōnstantia ; ad fortitūdinem sē

ipse exacuit, passīsque lātē palmīs haec exclāmāvit : “ Valēte Ō

calamitātum meārum testēs ! Valēte ! ” atque hōc ultimō valē

inter singultūs ēmissō, in eam quae ad lītus dūcēbat viam sē

contulit.

In itinere fīdissimum sibi psittacum per arborēs volitandō

sequentem animadvertit. Quō vīsō, vocat “ Polly, Polly ! ” Ille

vērō celerrimē dēsilit ; atque ē dominī manū in umerum prōvolat.

Intereā Friday morae impatiēns in lītore exspectābat, cumque

Rōbinson ad eum pervēnisset, ambō nāvem cōnscendunt.

Trīcēsimō diē novembris, annō post Crūsōeī in hanc īnsulam

adventum nōnō, caelō serēnissimō, ventōque maximē secundō,

profectī sunt. Vix autem circiter duo mīlia passuum prōgressī,

ad continuam scopulōrum seriem pervēnēre longē in mare

prōcurrentem. Uterque perīculōsum putāvit saxa ista superāre.

Itaque vēlō in aliam partem dīrēctō, nītuntur ut circumeant. Cum

autem extrēmam partem scopulōrum vix attigissent, scapham summā

subitō vēlōcitāte abripī animadvertunt ; exterritī ambō vēlum

colligere, ut sustentūrī repentīnum ventī impetum. Frūstrā

tamen ; scapha enim in praeceps prōna rapitur, mediōque in aestū

raptārī sē intellegunt.

Tum ambō vīribus conjūnctīs mare rēmīs pertinācius verberāre, sī

possint scapham ēripere.

Scapha tamen undīs abripitur, omnisque spēs salūtis recuperandae

ēvānēscit.

Vērum enimvērō cum jam mortālēs animīs dēficiunt, cum sunt ab

omnī spē dēstitūtī, tunc alma Deī benevolentia iīs praesentius

auxilium* atque īnspērātam salūtem afferre solet. Crūsōeus ipse

dēfessus rēmum agere dēsierat, cum subitō animadvertit scapham

cursū ferrī nōn tam rapidō, nec tam turbidum mare esse. Mox ē

summīs undīs intellegit flūmen eō locō haud aequāliter dīvidī,

maximamque ejus partem ad septentriōnēs incitātius* ferrī,

alteram autem, quā scapha nunc vehitur, tardius sē reflectere et

convertere ad merīdiem.

Continuō ingentī alacritāte ambō rēmigant, ventō secundō impulsī

ad eam īnsulae partem quae orientem spectat ; et brevī montium

cacūmina rūrsus ēminentia vident. “ Macte puer, ” sīc ait

Crūsōeus sociō in prōrā sedentī, vultū ab īnsulā āversō, “ macte

animō, adest fīnis malōrum ”. Quibus vix dictīs, novus subitō et

major prīstinō terror incutitur ; scapha enim tam vehementer

ācta est, ut ambō rēmigēs sēdibus in īnfimam scaphae partem

dēturbārentur. Illa repente haesit in vadō, undīsque superfūsīs

operta est.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 59 / 68 题