Caput Decimum Octāvum

Rōbinson domum fossā et pālīs* mūnit — Docet socium Anglicē

loquī — Ambō scapham fabricāre statuunt.

Numquam sānē, ex quō hanc in īnsulam advēnerat, laetior fuerat

Rōbinsōnis fortūna. Hoc ūnum erat illī metuendum, nē barbarī

reverterentur ad sociōs repetendōs, et novīs cruentīsque

proeliīs sibi cum iīs certandum foret. Quīn ille cohorruit, cum

cōgitāret fortasse fore ut in discrīmine tam ancipitī versārētur

ut aut sibi pereundum esset aut sanguis hominum profundendus.

Jam diū domicilium suum castellī īnstar mūnīre voluit ; hūc

ūsque vērō, dum sine comite vīvit, hanc spem penitus abjēcerat.

Nunc autem, cum adesset socius labōris, facilius hoc aggredī

potuit. Itaque montis cacūmen cōnscendit ut excōgitāret quōmodo

sē tūtius firmiusque mūnīret ; atque hoc brevī fēcit, cum inde

tōtam regiōnem oculīs complecterētur. Statuit prīmum fossā lātā

altāque domum cingere, ac deinde quī rīvus nōn procul abhinc

scatēbat eum ita dīvidere ut altera pars in fossā, altera per

medium ātrium flueret, nē umquam obsidiōne cīnctus aquae inopiā

labōrāret.

Haud facile erat haec omnia sociō signīs indicāre. Hic vērō cum

rem aliquā ex parte intellēxisset, ad lītus prōcurrit atque inde

rettulit īnstrūmenta fodiendō apta, conchās scīlicet magnās

lapidēsque plānōs et acūtōs. Tum ambō opus incohant.

Jamque ambō sociī ā summō māne ūsque ad vesperam nōn alacrī

minus quam strēnuō animō operī incumbunt, itaque mīrum quantum*

vel īnstrūmentīs quam minimē aptīs adjūtī in diem prōfēcerint ;

nec per duōs mēnsēs continuōs, ventō obstante, barbarī īnsulam

invīsēre. Itaque licēbat sociīs continuam operam mūnīmentīs

dare, nec illīs opus erat ā repentīnā incursiōne cavēre.

Crūsōeus comitem, labōrēs inter diurnōs, Anglicam linguam

docēbat, cujus ope sociō cōgitāta sua ēloquī ārdentissimē

cupiēbat. Quī quidem tam docilem et attentum sē praebuit ut

brevī tempore longē prōcēderet. Rōbinson enim eādem arte ūsus

est quā sollers magister ut linguam Latīnam Gallicamve

discipulōs doceat. Quotiēs nempe fierī potuit, eā rē dē quā

sermō erat positā ante oculōs, articulātim distīnctēque nōmen

ejus dīcēbat. Cum vērō dē ejusmodī rēbus agerētur quae oculīs

subjicī nōn poterant, vultū gestūque ita exprimere studuit, ut

Friday, annī dīmidiā parte nōndum exāctā, Rōbinsōnem facile

intellegere cōgitātiōnumque participem facere posset.

Quod quidem multum Rōbinsōnis fēlīcitātī adjēcit. Hūc ūsque enim

socium quidem, sed mūtum habuerat ; nunc vērō amīcum sibi

comparāvit. Friday enim et grātō erat animō, et semper honestum,

fidēlem, ingenuum, dominō sē praestitit. Itaque Rōbinson

cāriōrem eum in diēs habuit, ac brevī nōn dubitāvit hoc eī

concēdere ut in eādem spēluncā sēcum pernoctāret.

Duōbus abhinc mēnsibus fossa absolūta fuit, quō factō, ita

mūnītī erant ut jam barbarōrum impetum nōn modo nōn extimēscere,

sed etiam, sī umquam arx oppugnārētur, possent eōs repellere ;

prius enim quam ūllus fossam trānsīrent aut pālōs superārent, ab

obsessīs aut sagittīs interficī, aut hastīs trānsfodī impūne

poterant. Itaque salūtī suae nunc satis cōnsuluisse vidēbantur.

Nōn ita multō post Rōbinson sociusque forte collem lītorī

vīcīnum forte cōnscenderant, unde maris aspectus longē lātēque

patēbat. Friday oculōs in illam ejus partem intendit, ubi

īnsulae aliquot ēminentēs cōnspicī ē longinquō poterant. Tum

ille subitō exsultāre atque mīrum in modum gestīre coepit. Quā

dē rē interrogātus ā Rōbinsōne laetus haec exclāmat, “ Ēn

patriam meam aspiciō ! ibi gēns mea habitat ”. Vultū vērō,

oculīs, gestū, significābat quam cāra sibi esset patria, ac

quantopere ut illam revīseret optāret. Quod quidem dominō minimē

placuit. Erat sānē affectus ille animī in virō laudābilis, quō

dēclārābat cāram esse patriam, cārōs amīcōs, cārōs parentēs.

Nāscitur enim nōbīscum sēnsus ille et, quaecumque illa sit quam

prīmam suam quisque puer cognōvit regiōnem, vel signāvit

vestīgiō, nūlla magis regiō arrīdet. Sed veritus nē populārium

amantior* ipsum aliquandō dēsereret, animum ejus pertemptāre

voluit et sīc colloquium cum eō iniit, ex quō optima ejus

indolēs apertius patuit.

Crūsōeus. Num tū ad populārēs tuōs redīre et cum iīs habitāre

mālīs ?

Friday. Libenter equidem eōs revīsam.

Crū. Scīlicet optēs carne hūmānā cum iīs vēscī ?

Fri. Minimē ! eōs potius ad mōrēs mītiōrēs trādūcam, doceamque

vēscī lacte et carne animālium, et imprīmīs ab hūmānā abstinēre.

Crū. Quid sī tē ipsum dēvorent ?

Fri. Hoc nōn facient.

Crū. Attamen vēscuntur carne hūmānā ?

Fri. Sānē illī quidem ; sed carne hostium.

Crū. An tū scapham cōnficere potes quā ad eōs trānsvehāris ?

Fri. Sānē quidem !

Crū. Eugē ! cōnfice tibi scapham atque ad illōs revertere.

Quid ? dējicis oculōs ; cūr sīc dolēs ?

Fri. Doleō quod dominus mihi cārissimus īrāscātur.

Crū. Cūr vērō tibi īrāscar ?

Fri. Ita rēs sē habet ; quippe ille mē ā sē relēgātum velit.

Crū. Anteā vērō voluistī redīre in patriam ?

Fri. Voluī equidem ; nisi tamen dominus meus ibi mēcum versētur,

ibi nōlim ego quoque versārī.

Crū. Mē quidem populārēs tuī hostem arbitrātī, interficient

dēvorābuntque ; tū igitur sōlus proficīscere !

Quibus audītīs Friday arreptam secūrim dominō porrēctā cervīce

reddit.

Crū. Quid vīs ?

Fri. Mālim ego ā tē interficī quam relēgārī !

Hīs dictīs Friday vim lacrimārum profundit. Rōbinson autem

vehementissimē commōtus eum amplectitur, et haec exclāmat :

“ nōlī timēre, Ō bone ! Ego quoque optō ut numquam ā tē

dīvellar ; ex animō enim tē dīligō. ”

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 58 / 68 题