Caput Decimum Sextum

Crūsōeus parātus ad obsidiōnem ferendam — Friday dēscrībitur —

Quārē sīc appellātus — Rēgia potestās — Abundat Crūsōeus opibus.

Incerta adhūc ancepsque fortūna Rōbinsōnis erat. Nōnne vērī

simile erat barbarōs, epulīs immānibus satiātōs, vestīgia

sociōrum secūtūrōs esse ut et eōs et captīvum quī ēvāserat

quaererent ? Tunc vērō dubium nōn erat quīn illī, patefactō

semel Rōbinsōnis domiciliō, expugnātōque*, eum simul et novum

comitem occīderent. Quae cōgitātiō Rōbinsōnis animum agitābat, ē

summō colle foedam epulātiōnem chorōsque barbarōrum intuentis*.

Perpendit igitur quid sibi in hīs rēbus faciendum sit : utrum

fugiat, an in arce suā inclūsum sē teneat ? Tandem Deum precātus

adeō cōnfirmātum animō sē sēnsit ut hoc facere* cōnstituerit.

Itaque inter dūmēta ūsque ad domicilium prōrēpit et sociō

significāvit ut idem ageret ; sīc ambō ad spēluncam perveniunt.

Tunc barbarus domicilium līberātōris commodē dispositum intuēns

obstupuit, quippe quī nihil umquam tālī arte īnstrūctum

vīdisset.

Crūsōeus barbarō significat quid sit ab hostium multitūdine

metuendum ; sē autem parātum esse ad vītam strēnuē dēfendendam.

Quō quidem ille intellēctō, trucī vultū secūrim vibrat, gestūque

terribilī versus eum locum sē convertit ubi hostēs erant, quasi

illōs prōvocāret, patrōnōque mōnstrāret sē illī dēfēnsōrem

ācerrimum fore. Ille autem, hāc ejus fortitūdine probātā,

hastam, arcum, sagittās, eī trādit ; eumque ad forāmen mūnīmentī

arboreī velut in excubiīs collocat, unde prōspiceret quid in

spatiō inter parietem et nemus ā sē cōnsitum interjectō*

agerētur. Hōc modō cum sociō ūsque ad vesperam armātus stetit ;

cum vērō post aliquot hōrās nihil usquam metuendum cernerent,

exīstimāvērunt barbarōs, frūstrā scrūtātōs, in scaphīs quā

vēnerant viā eandem repetiisse. Igitur armīs dēpositīs, Rōbinson

cēnam īnstruit.

Cum autem ille diēs, in vītā Rōbinsōnis maximē memorandus,

Anglicē nōminātus esset Friday, istī quem servāverat barbarō hoc

indidit nōmen.

Nōndum hūc ūsque Rōbinsōnī vacāverat* eum attentius cōnsīderāre.

Juvenis erat ēgregiae fōrmae, annōrum circiter vīgintī ; colōre

fuscō, cute nitidā, crīnibus nigrīs, nōn autem lāneīs*, sīcut

Aethiopum, sed rēctīs ; nāsō brevī, nec eō dēpressō, labiīs

parvīs, dentibus tam albīs ut ebur aequārent. Aurēs ejus variīs

conchīs et pennīs ōrnātae erant, quibus ille nōn mediocriter

superbīre vidēbātur ; nūdus cēterum ā capite ad pedēs.

Itaque Rōbinson amiculō ē pellibus cōnfectō socium induit. Tum

eī significāvit ut laterī assīderet ad cēnandum.

Friday magnā cum reverentiā atque grātī animī significātiōne ad

dominum accessit ; tum in genua sē prōstrāvit, capite in terram

dēmissō.

Crūsōeus autem sociō atque amīcō diū exoptātō mīrificē laetātus,

blanditiīs potius illum sibi dēvincīre cupiēbat. Exīstimābat

enim duplicem nōn esse generis hūmānī orīginem, nec fictōs

meliōre lutō hōs quī vocantur albī, cum eōdem patre quō nigrī

hominēs nātī sint ; attamen cum putāret prūdentius esse hospitem

nōndum satis sibi cognitum intrā obsequiī et venerātiōnis fīnēs

continēre, honōremque ab eō velut sibi dēbitum accipere, rēgem

aliquamdiū agere* cōnstituit.

Itaque sociō signīs gestūque ostendit, sē illum quidem in

tūtēlam suam recēpisse, eā tamen lēge* ut summam ipsī

oboedientiam praestāret, atque omnibus sēdulō vacāret

*quaecumque dominus et rēx novus jubēret. Ideō Casicum sē ipse

appellāvit, quoniam eō nōmine barbarōrum prīncipēs vocārī

meminerat. Quā vōce melius quam signīs adhibitīs Friday id

intellēxit quod suus eī dominus dēclārābat ; et ut patēret sē

dominō in servitūtem sēmetipsum dicāre, iterum iterumque nōmen

illud clārā vōce prōnūntiāvit, Rōbinsōnem manū dēmōnstrāns, et

eī ad pedēs prōjectus. Quīn ut significāret sē satis intellegere

quanta esset vīs rēgiae potestātis, hastam arreptam dominō

porrēxit, cuspide ad pectus suum dīrēctā, atque hōc ipsō

dēclārāvit Rōbinsōnem vītae necisque habēre potestātem. Hic

autem rēgiā quasi majestāte dextram subditō porrēxit, jussitque

sēcum cēnāre. Friday dictō audiēns fuit, ita tamen ut ipse humī,

ille vērō in suggestū grāminis sedēret.

Quibus factīs, Crūsōeus rēx fuit. Quippe īnsula erat prō rēgnō,

lamae frūctūsque prō aerāriō, Friday prō subditō, ūnicō quidem

sed cārissimō, psittacusque prō comitātū*, sed ferē inūtilī.

Cēnā cōnfectā, rēx novus dē cubiculīs rīte dispōnendīs mandāta

dedit. Parum sānē prūdenter ēgisset, sī sociō quī tam brevī

tempore tot mūnera adeptus erat, famulus īdem et minister,

lēgātus et mīles, praefectus cōpiārum et aedium, sēcum in eādem

spēluncā recubandī licentiam dedisset. Etenim nōn satis tūtum

habuit vītam suam caecumque sub terrā viae exitum crēdere

externō hominī et aliēnigenae, cujus fidem nōndum adhūc

spectātam* vix prō certō habēbat. Itaque jubētur Friday idōneam

fēnī cōpiam in caveam trānsportāre, sibique inde parāre cubīle ;

novus intereā rēx, ut salūtī suae cōnsulat, arma omnia in

cubiculum suum cōnfert.

Tum adstante tōtō populō nōn puduit Crūsōeum humilī ac prōrsus

agrestī ministeriō fungī. Quī ūniversae, quāquā patēbat, īnsulae

imperitābat, quī in suōs omnēs subditōs vītae necisque jūs

habēbat, ille nōn ērubuit, servīlem in modum. rēgiīs manibus

lamās ipse mulgēre, ut rīte docēret ministrum cui hoc officium

posteā mandāre in animō habēbat. Hic vērō quamvīs id attentē

cōnsīderāret, cui tamen bonō foret minimē intellēxit. Quippe nec

ille nec populārēs suī, ut hebetī prōrsus erant ingeniō, umquam

suspicātī fuerant lac animālium salūbre aequē ac nūtriendō

corporī esse accommodātissimum. Numquam hoc genus alimentī

labrīs attigerat ; itaque paululum lactis ā Rōbinsōne oblātum

inūsitātā et singulārī voluptāte hausit.

Variīs autem hujus diēī molestiīs perīculīsque fessī ambō somnī

quiētisque erant appetentissimī. Rōbinson igitur servō mandāvit

ut ad lectum sē cōnferret, tum ipse quoque eō sē contulit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 56 / 68 题