Caput Decimum Quīntum

Epulae immānēs — Proelium — Fortitūdō Crūsōeī — Friday servātus.

Cum prīmā lūce novum Crūsōeō cōnsilium. Quod heri prūdentia,

quod necessitās suādēbat, tunc stultum esse atque inūtile

jūdicāvit. Cōnsilia dēmum minus cōnsīderāta et ā timōre orta

nunc abjicit, et ad meliōra ratiōnīque magis cōnsentānea animum

convertit. Nunc enim, nocte interpositā, intellegit timōrem

hesternum nimium fuisse. “ Jamdūdum, ” sīc ait ille sēcum, “ hīc

sōlus commoror, nec ūllus umquam homō ferus mihi obviam vēnit ;

ex quō satis patet suum eōs in hāc īnsulā domicilium nōn habēre.

Vērī simile est, aliam eōs incolere regiōnem unde nōnnūllī hūc

veniunt ut victōriās atrōcibus epulīs concelebrent, eōsque ad

eam īnsulae partem quae vergit ad merīdiem appellere, atque inde

discēdere, cēterīs īnsulae partibus neglēctīs. Singulārī igitur

ac dīvīnō mūnere, ego in hanc steriliōrem īnsulae partem

compulsus fuī, hōc ipsō tūtior. ” Tum animō et vīribus

cōnfirmātus, domum sē contulit, ut nova quae inierat cōnsilia

persequerētur.

Placuit inter cētera serere nōn procul ab arbustō quō domum

mūnierat nemus ita dēnsum ut sēdēs ā longinquō cōnspicī nōn

posset. Hāc mente duo circiter mīlia ejus generis salicum sēvit

quās jam facile rādīcēs agere atque brevī crēscere

animadverterat. Sed maximē cavendum jūdicāvit nē certō eās

ōrdine dispōneret, ut silvula nātūrā potius quam arte propāgāta

vidērētur. Tum statuit viam sub terrā per cunīculum* agere, ab

īmā spēluncā ad alterum montis lātus, ut, obveniente

necessitāte, aufugere posset. Quod quidem opus fuit magnī et

diuturnī labōris, adeō ut ab apparātū cymbae omnīnō cessāret.

Sīc ille quidem ab impetū repentīnō satis tūtus sibi vidēbātur.

Quid sī hostis īnstet, obsidiōneque cīnctum teneat ? Neque hoc

vānum prōrsus erat aut fūtile ; quippe quod aliquandō fierī

posset. Itaque necesse esse jūdicāvit ut sē adversus hunc cāsum

mūnīret, nē famē aut perīret aut ad dēditiōnem cōgerētur.

Quamobrem statuit ūnam certē lamam quae lacte abundāret in ātriō

domiciliī servāre, atque ad hanc alendam fēnī acervum sēpositum*

habēre ex quō nihil, nisi necessitāte coāctus, dētraheret.

Dēcrētum est quoque cāseī, pōmōrum, ostreārum cōpiam parāre, et

dē diē in diem suppeditāre.

Quibus ita dispositīs, aliquot annōs vītam vīxit adeō

tranquillam ut nihil memorātū dignum eī acciderit. Igitur ad rem

illam properō quae ad commūtandam fortūnam plūs valuit quam

quidquam ex eīs quae hūc ūsque eī ēvēnerant.

Cum Rōbinsōnī māne quōdam serēnō in cymbā fabricandā intentus

esset animus, magnum ē longinquō fūmum ascendentem subitō

cōnspexit. Prīmō quidem aspectū obstupuit, mox autem ad montem

spēluncae imminentem quam celerrimē cucurrit, causam reī inde

speculātūrus. Ubi prīmum montem cōnscendit, majōre cum terrōre

cōnspexit quīnque scaphulās in lītore religātās, trīgintā autem

barbarōs ingentem apud focum, trucī gestū atque inconditō*

clāmōre chorum agentēs. Saltābant ūnicō tantum pede ; alterum

ērēctum in āere lībrābant.

Etsī ad spectāculum hujusmodī videndum Crūsōeus nōn imparātus

erat, parum tamen āfuit quīn rūrsus terrōre exanimārētur.

Vērumtamen fortitūdinem et fīdūciam celeriter in animum

revocāvit. Tum ē colle properē dēscendit, cūnctīsque armīs

īnstrūctus, et auxilium precātus ā Deō, cōnstituit vītam suam,

quoad posset, dēfendere. Tunc iterum ad summum collem

cōnscendit, hostēs explōrātūrus.

Mox vērō cohorruit atque indignātus est, cum duōs hominēs ē

scaphīs trahī ad ignem vidēret. Ac prīmō suspicātus est eōs necī

addictōs*, brevīque comperit sē nōn errāsse. Aliī enim ex

barbarīs alterum captīvum subitō prōsternunt, aliī prōstrātum

adortī*, corpus foedē laniant, ad epulās atrōcēs īnstruendās.

Interim in proximō stābat alter captīvus, dōnec ipse quoque

mactārētur. Quī vērō, dum intentōs quisque oculōs in cruciātum

et lacerātiōnem tenet, oblātā occāsiōne, fūgit atque citātissimō

cursū in eam regiōnis partem contendit quam Rōbinson incolēbat.

Tunc noster ērēctus incertusque tum spē et laetitiā, tum timōre

atque horrōre vicissim perstringitur. Hinc exsultat, cum

captīvum aliquō spatiō persequentēs superāre vidēret ; inde tōtō

corpore contremīscit, cum animadvertit cūnctōs ad domum suam

anteā ignōtam, cursum dīrigere. Erat autem sinus mediocris

profugō trājiciendus, nē in manūs hostium caderet. In quem

statim prōsiliit eādemque quam hūc ūsque adhibuerat celeritāte

trānsnāvit ad lītus oppositum. Dum iī quī propius urgēbant in

aquam sē ipsōs prōjiciunt, cēterī ad convīvium horribile

revertuntur. Quantō autem gaudiō Crūsōeus animadvertit, hōs illī

natandō parēs nōn esse ! Miser enim jam ex aquā ēmerserat, cum

cēterī nōndum dīmidiam sinūs partem ēmēnsī erant.

Tunc Rōbinson īnsolitā fortitūdine atque audāciā incitātum sē

sēnsit ; hastā correptā ē monte dēcurrit. Et continuō silvā

ēgressus, terribilī vōce exclāmat : “ Siste gradum* ! ” At ille,

aspectū Rōbinsōnis pellibus horridī obstupuit, ratus esse

aliquem hūmānō majōrem, incertusque utrum sē eī ad pedēs

prōjiceret, an potius fugam persequerētur. Crūsōeus eī manū

significat adesse sē dēfēnsōrem, et subitō conversus obviam

hostibus prōgreditur. Priōrem, cum jam propius esset, hastā

percussum vī magnā dējicit. Alter quī centum circiter passūs

aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagittā īnstruit, quam in

Rōbinsōnem jam proximē accēdentem, intorquet*. Illa pectus ejus

ferit, sed adeō leviter pellem quā indūtus erat strīnxit ut

corpus ferrō esset intāctum. Tum Rōbinson priōrī victōriā ferōx,

vehementī impetū ēlātus, barbarum prōstrāvit. Deinde hominem

respicit cujus vītam servāverat ; quī, timōrem inter et spem

dubius, eōdem in locō haerēbat, incertus utrum haec omnia suae

salūtis causā agerentur, an sibi istīus ignōtī victōris manū

pereundum foret. Ille autem barbarum ad sē vocat, significatque

ut propius accēdat. Hic pāruit, mox autem perterritus

cōnstitit ; nunc pedem prōfert, nunc retrahit ; lentē dēmum nōn

sine magnā significātiōne terrōris supplex prōgreditur.

Postquam Crūsōeus amīcitiam suam omnī modō dēmōnstrāvit, tandem

ille aggredī ausus est, sed decimō quōque passū supplex in genua

prōcidit, perinde quasi grātiās ageret simul et honōrem

praestāret.

Tum Crūsōeus sublātā lārvā vultum hūmānum et benignum ostendit.

Quō vīsō, barbarus cōnfīdentius servātōrem suum adit, tōtōque

corpore prōjectō terram ōsculātur. Noster autem, quī amīcum

habēre māllet quam servum, hominī allevātō quācumque potuit

ratiōne persuādēre studet sē velle cum ipsō amīcitiam jungere.

Multa vērō facienda supererant.

Barbarus quī prior fuerat prōstrātus vulnus mortiferum nōn

sustinuerat ; itaque cum animum sēnsim recēpisset, herbīs

ēvulsīs ad sēdandum sanguinem vulnus sānāre coepit. Rōbinson

barbarō suō hoc dēmōnstrat. Tum Indus nunc secūrim lapideam

Rōbinsōnī ostendit, nunc sē ipsum, ut significāret sē illā

libenter vītam hostī ēreptūrum. Abhorrēbat quidem Rōbinsōn ab

hūmānō sanguine effundendō, sed necesse ratus ut hostis dē mediō

tollerētur*, secūrim porrigit, āversīs oculīs. Indus in hostem

vulnerātum irruit, quem ūnō ictū obtruncat ; tum laetātus

revertitur et secūrim caesīque hominis cruentum caput, victōriae

pignora, ad pedēs Rōbinsōnis dēpōnit.

Tum Rōbinson eī signīs quibusdam praecipit, ut, collēctīs

caesōrum arcubus et sagittīs, sē prōsequerētur ; barbarus autem

innuit Rōbinsōnī, prius quam recēderent, corpora dēfūnctōrum

esse humī condenda, nē sociī umquam eōrum vestīgia reperīrent.

Ille cum indicāsset haec sibi placēre, Indus sōlīs manibus magnā

cum celeritāte brevī utrumque cadāver harēnā obruit ; tum ambō

ad domicilium Crūsōeī sē cōnferunt.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 55 / 68 题