Caput Decimum Quārtum

Rōbinson īnsulam peragrat — Vestīgia hominum reperit — Summus

terror — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs — Quod territō et

fugientī accidit.

Crūsōeus assiduam per trēs annōs nāvī cōnficiendae operam

dederat, truncō vix dīmidiā quidem parte excīsō. Incertum quoque

vidēbātur an illud, etsī eādem assiduitāte operī īnstāret, trium

aut quattuor annōrum spatiō perfectūrus esset ; nec tamen in suō

studiō atque opere cessāvit ; quid enim aliud susciperet ? neque

vērō illī placuit neque licuit ōtiōsō esse.

Forte tandem in mentem eī vēnit sē, quamquam jam diū in īnsulā

istā habitābat, nōn nisi minimam partem adhūc explōrāsse.

Timōrem istum quō impedītus īnsulam tōtam nōndum peragrārat

objēcit sibi* ut animī vitium. “ Forsan, ” ita sēcum locūtus

est, “ sī minus ego timidus fuissem, multa invēnissem quae nunc

mihi maximae ūtilitātī essent. ”

Quae quidem cōgitātiō animum impulit ut īlicō statueret proximō

māne in viam sē cōnferre ; eōque ipsō diē omnia ad iter

faciendum parāvit.

Postrīdiē, ortō sōle, ūnō ē lamīs diērum quattuor vīctū onerātō,

armīs ipse indūtus fīdentī animō viam ingressus est. Cōnstituit,

quantum fierī posset, lītus sequī, neque silvestribus locīs sē

committere, nē in ferās incideret.

Prīmō diē nihil eī in itinere memorābile accidit. Sex mīlia

circiter illō diē cōnfēcit, et quō longius prōgrediēbātur, eō

certius comperit sē in sterilissimā īnsulae parte sēdem

cōnstituisse. Multīs nīmīrum in locīs arborēs invēnit variō

frūctuum genere abundantēs, unde vīctum nōn salūbrem minus quam

jūcundum petere potuisset. Hōrum ūsūs nōminaque posteā didicit.

Prīmam noctem in arbore ēgit, ut tūtus ā ferīs esset ; et

posterō diē iter persecūtus est. Nec multum viae cōnfēcerat, cum

extrēmam īnsulae partem ad merīdiem attigit. Solum nōnnūllīs in

locīs erat harēnōsum. Dum autem tendit ad tractum terrae in mare

prōcurrentem, ecce pedem retrō fert ; tum pallēscere,

contremīscere, oculōs circumferre, et subitō haerēre quasi

fulmine repentīnō ictus, Vīdit enim quod hīc vīsūrum sē numquam

spērāverat, vestīgia hominum harēnae impressa !

Tum ille territus undique circumspicit ; audītō vel levissimō

foliōrum strepitū stupet, sēnsūsque eī adeō perturbantur ut stet

inops cōnsiliī. Tandem collēctīs vīribus fugam corripit, quasi

īnstārent ā tergō, neque prae terrōre respicere ausus est. At

ecce repente substitit. Metus in formīdinem vertitur. Videt

nīmīrum fossam rotundam atque in mediō ignis exstīnctī focum.

Quem circā (horrēscō referēns) crānia, manūs, pedēs, aliaque

corporis ossa aspicit, exsecrandās reliquiās convīviī ā quō

nātūra abhorret. Scīlicet tunc temporis in īnsulīs Caraibicīs

ferī hominēs dēgēbant, canibālēs vocātī aut anthrōpophagī ;

quibus sollemnis erat cōnsuētūdō captīvīs mactātīs atque assīs

immānēs epulās celebrāre, in quibus atrōciter dēbacchābantur,

saltantēs, canentēs, vel potius, satiātā feritāte, ululantēs.

Oculōs Crūsōeus ab horribilī spectāculō āvertit. Nauseā etiam

correptō vīrēs illī omnīnō dēfēcissent, nisi stomachum vomitū

levāsset. Ubi prīmum paululum refectus est, fūgit tantā

vēlōcitāte ut fugientem fidēlis lama vix sequī posset. Tantopere

vērō mentem Rōbinsōnis formīdō aliēnāverat, ut lamae suī plānē

oblītus, audītō sequentis sociī gressū, īnstantem ā tergō sibi

canibālem fingeret*, omnibusque vīribus effugere cōnārētur.

Jamque nē cursum morārentur, hastam, arcum, sagittās, secūrim

abjicit ; quam sibi videt* expedītiōrem, eam viam potiōrem

habet, iterātīsque per tōtam hōram ambāgibus efficit ut

circumeundō ad locum eundem unde aufūgerat redierit. Tunc

alterum portentum animum ejus attonitum occupat. Quō in locō

versētur nōn agnōscit, nec animadvertit eundem esse quem anteā

vīderat ; putat invēnisse sē novum immānitātis eōrum quōs fūgit

monumentum. Itaque violentissimō impetū sē prōripit, neque prius

currere dēsiit quam fessum cursū corpus vīrēs dēsererent. Tunc

omnīnō exhaustus sēnsūque orbātus prōcidit. Hūc quoque lama

advenit, neque minus quam ille fessus jūxtā dominum prōcumbit.

Forte is ipse erat locus ubi anteā Rōbinsōn arma abjēcerat.

Itaque oculīs nōn multō post apertīs, haec prīma in grāmine

cōnspexit. Quod quidem somnium ipsī omnīnō vīsum est, nec

intellegēbat quōmodo et arma sīc jacērent et ipse in eum locum

vēnisset : tantopere formīdō animum ejus perturbāverat.

Brevī surrēxit ut locum eum quam celerrimē relinqueret. Sed tunc

paululum cōnsiliī compos*, nec tam imprūdēns ut armōrum

oblīvīscerētur, statuit ea nōn exuere quibus sōlīs vītam poterat

dēfendere. Tantopere autem erat dēbilitātus, ut, īnstante quidem

metū, nōn tamen eādem quā anteā pernīcitāte fugeret. Per tōtum

reliquum diem cibī cupiditātem plānē āmīsit, semelque tantummodo

substitit ut sitim fontis aquā restingueret.

Frūstrā spērāvit sē eōdem diē ad sēdem suam perventūrum. Obscūrā

jam lūce, dīmidiam circiter hōrae partem aberat ā domiciliō, eō

scīlicet in locō quem rūsculum* suum vocāverat. Quippe spatium

erat clausum, et satis amplum, in quō partem gregis coercēbat,

quia nempe pinguiōra ibi quam prope domicilium suum crēscēbant

grāmina. Ibi nōnnūllās noctēs superiōrī aestāte dēgerat, nē ab

īnsectīs quae eum domī fodiēbant vexārētur. Sed vīribus omnīnō

exhaustīs longius prōgredī nōn poterat. Etsī perīculōsissimum eī

vidēbātur pernoctāre in locō nūllīs praesidiīs mūnītō, attamen

necessitātī pārendum erat. Vix tamen humī sē prōstrāverat, cum

neque omnīnō sōpītus, neque omnīnō vigil, in ambiguā somnī

exspectātiōne, ecce subitō terrōre perhorruit.

Vōcem audīvit velutī caelō dēmissam haec verba prōferentem :

Avē, Rōbinson.

Ille perterritus exsilit tōtō corpore contremīscēns, et inops

cōnsiliī. Mox iīsdem iterum audītīs, oculōs in eum locum timidē

convertit unde vōx profecta erat. Tum vīdit, quod cuivīs sānē

ignāvō in prōmptū fuisset*, sī rem, priusquam animus perturbātus

esset, paulō attentius perpendisset ; vīdit sē vānō metū

territum fuisse ; quippe vōx illa profecta erat nōn dē caelō,

sed dē rāmō in quō cārissimus sibi īnsidēbat psittacus. Tum vērō

metus in laetitiam vertitur quod causam reī invēnisset. Manum

psittacō porrigit ; ille dēvolat, dumque mūtuīs alter alterum

blanditiīs excipit, psittacus dictātam salūtātiōnem geminābat.

Ipse autem tōtam ferē noctem īnsomnem trādūxit, ut cibī ita

quiētis immemor, quippe quī fremitum quemque auribus captābat.

Semper occurrēbant oculīs ferī hominēs, frūstrā animum ā foedā

cōgitātiōne abdūcere cōnābātur. Tum ut sē tūtiōrem in futūrum

praestāret, coepit plūrima animō cōnsilia, eaque stultissima,

agitāre. Ex quibus ūnum, quod incrēdibile vidēbitur, hoc erat :

ut diē obortō omnia adaequāret solō* quae tantā dīligentiā,

tantō labōre, exstrūxerat ; nē vel minimum quidem hūmānae

industriae vestīgium dēprehendī posset.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 54 / 68 题