Caput Tredecimum

Multus labor in excavandā scaphā — Crūsōeī cōnstantia — Quōmodo

diem inter variās occupātiōnēs distribuit — In bellicīs artibus

sē exercet.

Nūllum umquam negōtium tam molestum tamque diuturnum suscēperat,

quam cum cymbam fabricāre adortus est. Multī aliī animum

abjēcissent, ē manibus secūris brevī excidisset, et tāle

susceptum vīsum fuisset, sīn minus stultum, at saltem ejusmodī

quod fierī nūllō modō posset. Rōbinson autem hanc lēgem sibi

fēcerat ut nūllīs labōribus ab ūllō umquam inceptō dēterrērētur.

Itaque hoc etiam summā animī cōnstantiā persecūtus est ; et sī

illud multō plūs et temporis et cūrae postulāsset, eī in mentem

nōn vēnisset ā prōpositō recēdere. Jam satis intellēxit illī

opus plūribus annīs esse ; diēs igitur ita dīvidere dēcrēvit, ut

cuilibet hōrae suus labor attribuerētur. Experientiā enim

Crūsōeus ēdoctus erat nihil majōrī ad industriam prōmovendam

adjūmentō esse, quam sī certō ōrdine inter singulās diēī hōrās

labor aptē dispertiātur. Hōc enim modō augentur temporis mōmenta

quae suō quaeque ūsū distinguuntur.

Itaque oriente sōle surgere cōnsuēverat et ad fontem sē

cōnferre, ut caput, manūs, pectus, pedēsque ablueret. Deinde

domum reversus vestēs induēbat. Quō factō, collem spēluncae

imminentem cōnscendere, unde longē lātēque circumspicere posset,

atque ibi in genua prōstrātus precēs mātūtīnās fundere, Deumque

ōrāre prō cārissimīs parentibus quōrum, etsī eōs dēseruerat,

numquam oblītus est. Tum lamās mulgēre quārum gregem nōn ita

contemnendum* paulātim ēducāverat. Deinde aliquam lactis partem

haurīre. Quibus perāctīs prīma diēī hōra efflūxerat.

Ita omnibus rēbus īnstrūctus quae sīve ad tūtēlam suī, seu ad

labōrem pertinērent, ībat tum ad lītus, sī mare recēderet

ostreās in prandium collēctūrus, tum ad arborem ex quā nāvem

fabricāre statuerat.

Sub hōram quīntam, cum diēī fervidissimum tempus esset, labōrem

intermittēbat. Tum lītus repetēbat, aut ostreās conquīsītūrus,

sī modo māne nōn invēnisset, aut corpus lōtūrus, quod bis

cottīdiē facere in mōrem eī vēnerat.

Deinde iterum lamās mulgēre, cāseōs ex lacte coāgulātō premere*,

prandiumque mediocre īnstruere quod ferē lacte, et cāseō

recentī, nōnnūllīs ostreīs, cum dīmidiā nuce cōnstābat. Nec illī

querendī locus* erat cum in fervidīs istīs regiōnibus cibōrum

appetītus multō minor sibi quam sub caelō frīgidiōrī esset.

Attamen solitus ā puerō carnem edere, illam tundendō ēmollīre

dēnuō cōnātus est, ut aviditātem explēret ; sed frūstrā. Inter

prandendum cum psittacō suō cōnfābulārī solēbat, quem nōnnūlla

verba ēloquī docuerat. Scīlicet audiēbat discipulus et reddēbat

sonōs, in vicem reticēns ut quī mente verba agitāret. Hunc

quoque assuēfēcerat sē vocantem audīre et euntem sequī.

Post prandium, hōram quiētī sub umbrā aut in spēluncā dabat,

stante ad latus psittacō et lamīs circā dominum recubantibus.

Tum ille interdum sedēns, animālia ista, in quae dēfīxōs tenēbat

oculōs, alloquēbātur, verba sua intellegī ratus ; adeō ille

gestiēbat cum quōlibet animante* mentis cōgitātiōnēs sēnsūsque

commūnicāre, ut saepius oblīvīscerētur sē cum animālibus

ratiōnis expertibus sermōnem habēre. Quotiēs autem psittacus

vōcem distīnctē ēmittēbat, tantum erat dominō gaudium, ut

hūmānam vōcem audīre sibi vidērētur, atque īnsulae, lamārum,

psittacīque oblītus, sē inter hominēs versārī sibi cōgitātiōne

fingeret. Sed cum brevī ēvānēsceret error ille blandissimus, tum

ad memoriam sōlitūdinis revolūtus, hōc modō ingemīscēbat :

“ miserum Crūsōeum ! ”

Sub hōram ā merīdiē secundam ad arborem reversus, rūrsus magnō

operī īnstābat. Quō in labōre dūrissimō cottīdiē duās hōrās

cōnsūmere sibi praecēperat ; quibus perāctīs redībat ad lītus,

cum ad corpus dēnuō abluendum, tum ad ostreās conquīrendās.

Reliquam diem variīs operibus in hortīs impendēbat ; nunc

trīticum* aut sōlāna serere, spērāns fore ut ōlim, igne

recuperātō, commodīs suīs et ūtilitātī servīrent ; nunc tenerās

stirpēs īnsertās* irrigāre ; nunc saepēs serere quibus hortum

clauderet ; nunc arborēs circumcīdere*, rāmōsque flectere quī

sibi umbram hospitālem ministrārent.

Sub hōram diēī duodecimam, sī modo nihil majōris mōmentī agendum

superesset, sēsē in bellicīs artibus exercēre, arcum tendere,

sagittās ēmittere, ut, sī quandō incideret in barbarum hominem

aut ferum animal, satis sē dēfenderet. Quārum quidem artium

tantam paulātim perītiam adeptus est, ut rārō, quamvīs longō

interpositō intervāllō, ā scopō*, nummī magnitūdinem aequante,

aberrāret. Vesperāscente caelō, lamās tertium mulgēre, et

stēllīs aut lūnā lūcentibus, parcē cēnāre.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 53 / 68 题