Caput Duodecimum

Convalēscit ex morbō — Maximī lūctūs — Parva gaudia — Psittacus.

Attamen spīritum facilius trahere coeperat ; tum sublātīs

paulātim oculīs circumspexit, satis incertus animusne suus ē

corpore migrāsset, necne. Jam vērō minimē dubium erat quīn

vīveret. Neque tamen ergō gaudēbat ; mortem enim in istō rērum

articulō vītā potiōrem habuisset. Magnā quoque īnfirmitāte

oppressum sē sēnsit, dolōris tamen expertem. Cum enim anteā

aestū ārdentī flagrāsset, nunc sūdor plūrimus salūbrisque per

omnēs artūs mānābat. Atque nē interclūderētur*, pellibus additīs

sē tēxit, et sīc post dīmidiam circiter hōrae partem magnopere

allevārī sibi vīsus est. Jam vērō sitī exārsit vehementissimā,

cui explendae cum idōnea nōn esset aqua putrēdine corrupta,

opportūnē mālōrum citreōrum meminit. Adeō autem īnfirmus erat,

ut ūnum labrīs aegrē admovēret ; cujus tamen sūcō ēgregiē

refectus, sūdōre continuō effluente, dulcī somnō sōpītus neque

nisi sōle oriente experrēctus est.

Tunc vērō vīs morbī omnīnō laxāta erat, neque, praeter

īnfirmitātem vīrium, quidquam malī superfuit ; cibum quoque

appetere coepit, bulbumque sōlānī frīxum* comēdit, īnstillātō

mālī citreī sūcō quō sapōrem ejus jūcundiōrem efficeret et

palātō refrīgerandō aptiōrem.

Lamārum suōrum cūram, quamdiū aegrōtus jacēbat, penitus

dēposuerat. Nunc autem valdē commōtus est, cum eōs ad pedēs suōs

vidēret jacentēs, oculīs in sē dēfīxīs, quasi ipsum

interrogārent num melius valēret. Est autem illud animālium

genus ā nātūrā ita comparātum, ut camēlōrum īnstar, plūrimōs

diēs sine pōtū dēgere possint. Aliōquī male cum iīs āctum

fuisset. Per diēs enim duōs aquam nōn biberant, necdum etiam

Rōbinson, prae corporis imbēcillitāte, surgere aquamque iīs

ministrāre potuit.

Cum lama māter ad eum satis appropinquāsset ut hanc posset

attingere, tum levātō corpore in cubitum, dextrā eam mulsit, ex

cujus tepidī lactis haustū plūrimum accēpit levāminis. Quō factō

rūrsus dormiēbat ūsque ad sōlis occāsum. Nunc autem cibī major

fuit appetītus. Itaque nōnnūlla sōlānōrum tūbera sūcō mālī

citreī aspersa comēdit, ac dēnuō somnus eum complexus est.

Quae quiēs dulcissima, ut in corpore nātūrā rōbustō, tantopere

ad vīrēs ejus reficiendās valuit, ut proximō māne surgere, et

pedetemptim prōgredī audēret.

Ē spēluncā in vestibulum titubāns prōrēpit. Ibi sōlis orientis

radiī, inter frondēs vīcīnārum arborum nitentēs, jūcundō eum

calōre recreant. Sibi recēns esse nātus vidētur ; Deō, vītae

fontī aeternō, grātiās agit quod sibi dēnuō intuērī liceat sīdus

illud pulcherrimum mīrandaque summī rērum Conditōris opera. Nunc

aspicit caeruleī caelī immēnsitātēs, nunc recentem et amoenam

arborum frūticumque rōre madentium* viriditātem, nunc lamās

fidēlēs quī circumstantēs dominō blandīrī et laetitiam videntur

indicāre.

Mox autem faventibus āere pūrō et aquā frīgidā lacte temperātā,

necnōn placidā mentis serēnitāte, penitus convaluit. Brevī

quoque vīribus recuperātīs, ad opera īnstitūta sē rettulit.

Hoc ūnum tunc eī molestum fuit quod ignis exstīnctus esset.

Vērumtamen magnā cum animī moderātiōne hunc cāsum tulit, nec

spem omnīnō āmīsit, quippe quī nunc expertus foret nihil esse

cūr adversus hiemis inclēmentiam sibi jam cavēret ; atque etsī

ab ineunte aetāte carne vēscī cōnsuēverat, spērāvit tamen fore

ut eā carēre sōlīsque frūctibus et lacte lamārum vītam

sustentāre posset.

Quid nunc suscipiat, cōnfectīs omnibus quae manibus sine ūllīus

īnstrūmentī auxiliō cōnficī possent ? Nihil ergō sibi superesse

putāvit, nisi ut in ōtiō et somnō vītam cōnsūmeret. Quā quidem

condiciōne miseriōrem sibi fingere nūllam potuit. Jam enim

tantopere labōrī assuētus erat ut vītam intolerābilem

exīstimāret, quotiēs ūtilī operae vacāre nōn licēret* ; itaque

diū multumque sēcum reputābat quemnam labōrem nunc capesseret,

ut fugeret ōtium. Invēnit tandem in quō operam suam collocāret.

Diū noctūque animō versāverat cōnsilium nāviculae cōnficiendae,

cujus ope temptāret ut in societātem hominum redīret, atque sē

ab eā sōlitūdine eximeret quam graviōrem erat expertus ex quō

ignis ūsum āmīserat. Nec temere* terram Americānam haud procul

abesse augurābātur. Statuit autem, sī modo scaphulam sibi parāre

posset, sprētīs omnibus perīculīs, continentem petere. Cum tōtum

sē huic cōnsiliō trādidisset, prōcurrit aliquandō ad ēligendam

arborem cujus truncus in fōrmam cymbae cavārētur. Hāc mente loca

nōnnūlla perlūstrāns quae nōndum invīserat, varia ignōtārum

plantārum genera dētēxit, in quibus cōnstituit experīmenta

facere ut intellegeret an iīs quoque vēscī posset. Inter aliōs

fruticēs nōnnūllōs invēnit frūmentī Indicī.

Mīrātus ille spīcārum magnitūdinem in quibus suprā ducenta grāna

dēnsō ōrdine strūcta erant, nōn dubitāvit quīn pānis ex iīs

cōnficī posset. Quōmodo autem grāna molitūrus erat ? quōmodo

farīnam furfure* pūrgātūrus ? quōmodo tandem pānem inde

coctūrus, cum carēret igne ? Nihilōminus tamen aliquot spīcās

inde sēcum abstulit, quārum grāna sereret : “ Quidnī, ” sīc ait

ille sēcum, “ fierī possit ut ex iīs aliquam ōlim ūtilitātem

percipiam ? ”

Posteā vērō repperit arborem quoque frūgiferam in quam anteā nōn

inciderat. Capsulās crassās ab arbore pendentēs vīdit, quārum

ūnam cum cōnfrēgisset, sexāgintā circiter fabās invēnit. Quamvīs

sapōrem jūcundum in iīs nōn cognōsceret, attamen ūnam ex iīs,

quae sibi mātūrior vīsa est, pērae suae commīsit. Erant fabae

cacaoticae, ē quibus pōtus cacaoticus parātur.

Tandem arborem ingentem sibi prōrsus ignōtam invēnit, cujus

frūctūs nucēs cocossae magnitūdine aequābant. Quī cum putāmina

nūlla habērent, sapōrem vērō jūcundissimum, tōtī comedī

poterant. Arbor ipsa multum dissimilis cocossae erat. Neque enim

huic, sīcut cocossae, truncus ērēctus, neque in corōnam magnōrum

foliōrum superne* dēsinit. Posteā comperit arborem eam esse quam

pāniferam appellāmus, proptereā quod frūctūs ejus vel crūdī, vel

comminūtī atque depsendō* subāctī, barbarīs hominibus vicem

pānis praestant.

Inter redeundum, quod jam diū optābat, nīdum psittacī invēnit.

Tum circumspiciēns quā parte facillimē locum invādat, pede

suspēnsō accēdit. Vigilābat in sēde extrā nīdum prōminente māter

pullīs incubāns, et ad aspectum inūsitātae fōrmae aliquid malī

suspicāta, aciem oculōrum arrigēbat ad perīculum. Retractīs

virgultīs Rōbinson per dēnsissimās frondēs cōnscendit. Sed quō

proprius accēdit strepitus foliōrum, eō magis mātris crēscēbat

sollicitūdō. Ac dēmum homō adest, manumque nīdō injicit. Āvolat

māter, āvolant adultī jam validiōrēs ; ūnus cēterīs tardior in

manibus haeret ; Crūsōeus domum properat, hilarior quam sī

thēsaurum aurī nactus esset. Tum redux quam sollertissimē potest

caveam concinnat, in quā hospitem novum collocet. Quā quidem

jūxtā strātum suum positā, tam laetus recubuit quam quī novum

sibi amīcum comparāvit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 52 / 68 题