Sīc illī nōnnihil prōfuit verba aliquot Latīna meminisse.
Jam inopiā calceōrum et tībiālium* maximē labōrāvit. Quibus
scīlicet sēnsim omnīnō dīlacerātīs, muscae nūdōs pedēs stimulīs
fodiēbant. Quotiēs sedēbat meditātus quōmodo corpus tegeret !
sed frūstrā. Carēbat enim et īnstrūmentīs simul et arte quibus
fīnem assequī posset. Tandem pellibus lamārum quōs mactāverat
facillimē vestīrī posse sē exīstimāvit. At istae crūdae
rigidaeque erant, neque umquam ille cūrāverat quā arte in
parandīs pellibus crūdīs coriāriī ūtī solent. In quā sī versātus
esset, nec acū, nec fīlīs īnstrūctus erat, quōrum ope ē coriīs
vestīmentum sibi cōnsueret.
Cēterum necessitās, omnī arte et doctrīnā efficācior, eum
admonuit quōmodo inopiae suae medērētur. Pellibus igitur
sūmptīs, cultrō siliceō, nōn sine magnō labōre, calceōs prīmum,
tum tībiālia quoque secuit. Quae cum cōnsuere nōn posset,
incīsīs forāminibus fīla trājēcit* quibus ea circā tībiās
religāret.
Ex aliō quōdam coriō curvō rigidōque lārvam cōnfēcit quam duōbus
perfōdit forāminibus per quae aciēs oculōrum penetrāret,
tertiumque quō spīritum ōre dūceret.
Statuit ā labōre omnīnō nōn dēsistere, dōnec tandem tunicam
brācāsque* ē pellibus lamārum perfēcisset ; et certē rēs erat
maximē operōsa ; quid autem est quod sine labōre hominēs assequī
possint ? Nihil vērō tam arduum quod nōn expugnet pertināx
labor. Illī quoque rēs ex vōtō cessit ; id quod eum tantā
affēcit laetitiā quanta verbīs exprimī nōn posset.
Jam Rōbinsōnī habitus vestītusque vērē mīrificī fuērunt. Ā
capite ad calcem pellibus villōsīs horridus ; gladiī locō,
secūrī lapideā cīnctus ; gerēbat umerīs pēram vēnātōriam,
arcumque cum fasciculō sagittārum ; dextrā hastam ipsō
longiōrem, sinistrā umbellam textam vīminibus atque foliīs
cocossae obsitam* ; prō pilleō dēnique corbem praeacūtam et
pellibus saetōsīs tēctam. Cōgitāte, quaesō, quālis aspectus
hominis fuerit. Rīsum ipse nōn tenuit, cum suum lymphārum in
speculō simulācrum aspexisset.
Haec inter cāsū quōdam impedītus est quem jam diū metuēbat ; in
morbum incidit.
Ac prīmō stomachī capitisque dolōribus affectum, et omnibus
membrīs fatīgātum sē sēnsit, summōque dēmum animī angōre et
dēbilitāte oppressus in terram collābitur. Vōcis expers atque
sēnsūs, oculōs in caelum dēfīgit. “ Alme Deus ! miserēre meī ! ”
Haec sōla subinde magnō cum gemitū ēloquī poterat.
Neque tamen diū cūrīs cōnsūmptus quiēscere potuit. Cum quidquid
vīrium supererat collēgisset, ea quae ad cūram suī maxima
necessāria essent prope strātum pōnit, ut, sī propter vim morbī
surgere nōn posset, habēret tamen quō paululum sublevārētur ;
sed vix valuit nōnnūllās cocossae conchās aquae plēnās indūcere,
quās jūxtā strātum collocāvit. Tum aliquot tūbera trīta et
quattuor māla citrea, quae reliqua habēbat, addidit : quō factō,
exhaustīs vīribus in lectō recubuit ; ac brevī febrī correptus
est. Quamquam pellibus lamārum sē tōtum tēxerat, ā frīgore tamen
sē dēfendere nōn potuit. Quō frīgore duās ferē hōrās cohorruit.
Tum aestus tam vehemēns īnsequitur ut vīscera penitus ūrantur.
Pectus crēbrō concutitur pulsū, sīcut solet celerrimō cursū
anhēlantibus. Tanta autem ejus imbēcillitās fuit, ut vix concham
aquā replētam labrīs admovēre posset. Jamque nox oborta erat.
Quā quidem nocte trīstiōrem nūllam umquam ille dēgerat.
Frīgore vicissim contremuit et ārsit calōre, acerbissimō
continuōque capitis dolōre cruciātus ; neque somnō recreātus
est. Quibus malīs adeō frangēbatur, ut proximō māne vix posset
rēptāre ad ligna alendō ignī necessāria.
Ad vesperem morbus ingravēscit. Iterum ignī corpus aegrum
admovēre cōnantem vīrēs dēficiunt. Itaque nunc spēs omnis
salūtis abjicienda fuit, et in eō sēnsit sē esse ut morerētur.
Nox haec illī similis fuit ; ignis īnsuper exstīnctus est ; aqua
in conchīs coepit putrēscere ; Crūsōeō adeō vīrēs dēficiunt, ut
vix sē in lectō commovēre valeat. Mortem quoque appropinquantem
sentīre sibi vīsus, tantam inde laetitiam cēpit, ut eā ipsā
cōnfirmātus, piīs precibus sē rīte parāret ad iter illud
ineundum unde negant quemquam redīre*.
Deum peccātōrum veniam supplex rogāvit ; quō factō grātiās eī
ēgit prō beneficiīs in sē per tōtam vītam indignum collātīs,
imprīmīs autem prō calamitātibus quibus ipsum castīgāvisset ;
postrēmō parentibus suīs miserīs sōlācium atque fēlīcitātem
precātur ; tum animum immortālem Aeternō Patrī commendāvit ; et
postquam sē composuit mortem exspectābat.
Quae quidem vīsa est gradum corripere* ; angōribus enim
ingravēscentibus pectus anhēlāre atque suffōcārī coepit. Optātum
tempus tandem vidētur advēnisse. Vehementissimō angōre
compressus jam nōn spīrat ; tum capite reclīnātō, paene
exanimātus et in lectulō resupīnus porrigitur.