Summae Rōbinsōnis miseriae — Ab īnsectīs īnfēstātur — Vestēs ex
pellibus sibi cōnficit — Incidit in gravem morbum.
Attamen multum aberat ut Crūsōeus omnia habēret quae ad vīctum
cultumque vītae requīruntur. Omnēs eī vestēs ūsū diuturnō
contrītae diffluēbant*, nec satis vidēbat quōnam modō novās
cōnfectūrus esset. Cui quidem tum nōn contrā frīgoris vim
vestibus opus erat sed ut sēsē ab īnsectīs dēfenderet, quibus
īnsula abundābat et quōrum morsibus excruciābātur, tumidīs ferē
semper manibus genīsque. Quantī porrō dolōrēs eum manēbant,
vestibus omnīnō lacerātīs ! Neque multum aberat ut haec
paterētur.
Ad hanc calamitātem accēdēbat quod parentum societātisque
hūmānae dēsīderiō animus ejus saepe angerētur. Quam ob rem nōn
rārō ingemuit, cum ē lītore oculīs madidīs et languentibus
ōceanum circumspectāret immēnsum, neque aliud praeter aquam,
praeter caelum, cōnspiceret. Quotiēs animus eī dubiā spē
pendēbat, ē longinquō prōspicientī nūbēculam ex aequore quasi
ēmergentem, quam sibi cōgitātiōne nāvem mālīs vēlīsque
īnstrūctam fingēbat ! Caecā nōndum cupīdine dēceptus, quantō
lūctū, quantā animī aegritūdine oppressus, domum revertēbātur !
Veritus autem nē qua nāvis īnsulam praeterveherētur aut etiam
apud eam ipsō absente, ancorās jacēret, in tumulō quōdam
ēminentī signum ērigere statuit, quō adpellentibus suam
calamitātem indicāret. Stābat prō signō tignum* ex quō tunica,
ut erat omnīnō attrīta, suspenderat ; verba quoque pālō
īnscrībere voluit quibus miseram suam condiciōnem apertius
significāret. Quā vērō ratiōne ? Nūllum quidem illī cōnsilium,
nisi ut litterās cultrō lapideō īnsculperet ; quānam autem
linguā ?
Sī enim Gallicum vel Anglicum sermōnem ūsurpāsset, fierī poterat
ut nāvis Germānica, aut Hispāna, aut Lūsitāna adpelleret, in
quibus nēmō nāvigantium significātiōnem verbōrum intellēctūrus
esset. Forte nōnnūllās vōcēs* Latīnās recordātus est quibus
vōtum suum exprimeret.
Linguae enim Latīnae nūlla erat Eurōpaeānōrum gēns omnīnō
ignāra, et plērīque eōrum quī līberāliter īnstitūtī sunt
aliquantulum certē intellegunt. Proptereā spērāvit fore ut in
quālibet nāvī quae eō dēferrētur ūnus saltem reperīrētur
īnscrīptiōnis istīus interpres. Hīs verbīs cōnstābat : —