Crūsōeus domicilium reficit — Parat sibi alimenta in hiemem —
Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa — Nectit rēte —
Arcum et sagittās cōnficit.
Humum profectō harēnamque haud difficile erat subdūcere ;
supererat autem ingēns saxum in duās partēs diffīsum, quibus
movendīs ūnus homō impār vidēbātur. Cōnātus est Crūsōeus partem
minōrem prōvolvere, sed frūstrā ; et nunc iterum omnī omissā
spē, haesit inops cōnsiliī.
Recordātus est tandem sē puerum vīdisse, quotiēs operāriīs*
aliquid magnī ponderis erat mōliendum, perticā eōs longā
crassāque ūtī cujus extrēmam partem mōlī movendae subjicerent.
Itaque ejus reī experīmentum facere properat. Perāctā vix hōrae
parte dīmidiā, saxa quae vix quattuor hominēs jūnctīs vīribus
movēre potuissent, ē spēluncā extracta sunt, et mox laetus
admodum vīdit domicilium suum et lātius et tūtius quam anteā
esse. Jam enim parietēs nōn minus quam laquear ipsum saxō
cōnstābant, nec vel minimā quidem rīmā perspiciēbātur.
Tunc ad montem ignivomum, quī vapōrem ātrum ēmittere nōndum
dēsierat, propius accēdere audet. Mīrātur ingentem saxōrum
liquefactōrum cōpiam quae longē lātēque diffūsa necdum etiam
refrīgerāta erant. Cum animadvertisset lavam ad eum locum
efflūxisse in quō sōlāna crēscēbant magnopere timuit nē torrēns
igneus tōtam istam regiōnem vastāsset. Itaque cum eō sē
contulisset, magnō cum gaudiō cūncta bene sē habēre dēprehendit.
Et continuō statuit variīs in partibus īnsulae suae sōlāna
serere, nē quō cāsū sinistrō frūctum tam ēgregium āmitteret.
Interim cum mōns fūmum ēmittere dēsiisset, ad hiātum ipsum
accēdere ausus est. Latera quoque et īmam partem ejus lāvā
refrīgerātā opertam invēnit ; cumque nusquam vel minimum inde
orīrī fūmum vidēret, nōn sine causā exīstimāvit ignem sub terrā
penitus exstīnctum, neque in posterum sibi ejusmodī ēruptiōnem
esse extimēscendam. Quā spē cōnfirmātus, ad alimenta in hiemem
colligenda animum convertit. Hōc mōtus cōnsiliō, octo lamās
subinde eōdem modō cēpit quō priōrēs. Istōs omnēs mactāvit,
exceptō hircō, quem socium tribus suīs lamīs jam cicuribus
adjūnxit, maximamque carnis partem suprā focum suspendit, quae
fūmō siccārētur.
Jam igitur cōpiam haud modicam carnis sibi parāverat.
Nihilōminus tamen veritus est nē sub fīnem hiemis, sī forte
asperior futūra esset aut longior, inopiā cibōrum opprimerētur.
Itaque nōnnūllōs etiam lamās capere voluit. Illī vērō īnsidiīs
hominis cognitīs cavēre sibi didicerant. Novīs igitur ūtendum
erat artibus quibus illōs exciperet. Neque hoc eī nōn
successit ; tanta ingeniī hūmānī vīs esse solet ad rēs
necessāriās sibi comparandās ! Animadverterat nīmīrum lamās,
quotiēs eum ad fontem cōnspexissent, semper celerrimē per collem
quendam ad arbusta properāre. Hujus collis pars altera erat
dūmētīs cīncta, altera autem praerupta duārum ferē ulnārum
altitūdine, unde lamae saltū sē dējicere solēbant.
Statuit igitur fossam altam eō locō cavāre in quā lamae dēsuper
prōsilientēs caperentur. Labōre indēfessō intrā paucōs diēs
novum hoc opus cōnfectum est. Tum fossam virgultīs tēxit.
Posterō autem diē magnopere laetātus est, cum duo ejus generis
animālia in eam dēsiliisse animadvertisset. Quibus captīs,
tantam habuit carnis cōpiam, quanta per hiemem quamvīs longam
abundanter sufficeret. Tum ut hiemem jam īnstantem cavēret,
fēnum lamīs parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda,
sōlānōrum tūbera effodienda, eādemque in cellā condenda erant. Ē
fēnō, cujus magnam cōpiam collēgerat, acervum strūxit, quālem
agricolae nostrī struere solent. Quotiēs vērō fēnum addēbat,
illud ita pedibus impressīs conculcābat ut haud facile pluvia
posset interluī. Īnsuper ut magis etiam imbribus dēfenderētur,
tēctum ex harundinibus cōnfēcit, haud īnfirmius iīs quae culmō*
apud nōs teguntur. Diēs proximōs ligna ārida colligendō
impendit. Tum tūbera sōlānōrum effōdit, nec parvam eōrum parāvit
cōpiam. Quibus in cellā conditīs, dēcussit quoque omnia māla
citrea quae mātūra erant ; jamque vīctum suum minus cūrābat.
Hiems vērō, exāctō jam mēnse octōbrī, nōndum vēnerat. Immō
potius continuīs imbribus ita pluēbat ut āēr in aquam mūtātus
vidērētur. Nec satis liquēbat quaenam hujus reī causa esset.
Quīndecim diēs praeterierant, ex quō nōn longius domiciliō suō
prōgressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi
lamīsque peteret. Reliquum tempus omne velutī captīvō hominī
dēgendum fuit.
Ēheu ! quam tardē tempus nunc eī trahī vīsum est, nihil agentī,
hominī sōlitāriō ! Nunc perspexit quam vēra essent quae saepius
magistrī ōlim praecēpissent : eās opēs esse parandās quae ūnā
cum naufragō possent ēnatāre.
“ Ō mē in pueritiā stultum, ” sīc enim dīcit, “ quī scrībere aut
legere tam molestum, ōtiārī vērō jūcundum exīstimārem ! Ō utinam
quās ōlim aspernātus sum doctrīnās memoriā jam tenērem ! Ex
illīs enim id nunc dēprōmerem quod esset nōn sōlum vītae
oblectātiō, sed etiam levāmentum miseriārum. ”
Cujus ōtiī pertaesum necessitās coēgit ut variās rēs gerendās
susciperet quās numquam anteā temptāverat. Jam diū cōnsilium
ōllae aut lampadis fabricandae animō agitābat, quibus quidem
auctus, in meliōrī sānē condiciōne versārētur. Itaque, quamquam
pluēbat, terram argillāceam studiōsē conquīsīvit, opusque orsus
est.
Quod quidem certē nōn statim eī ex vōtō cessit. Iterum iterumque
temptandum erat, et diēs nōnnūllōs grātō in labōre trānsigēbat,
dōnec tandem ōllam fictilem cum lampade absolvisset. Quās nōn
procul ab igne collocāvit ut paulātim ārefierent*. Tum aliās
etiam ōllās, cācabōs catīnōsque* variā fōrmā variāque
magnitūdine fingere īnstituit ; atque ut ille plūrimum operae in
hīs artibus posuit, ita maximam sollertiam adsecūtus est.
Magnum opus fuit ac difficile fictilia vāsa vitrō ita incrustāre
nē liquōre madefierent. Sed cum nihil intentātum, nihil
inexpertum relinqueret, vīcit patientia.
Intereā pluere nōn dēsiit. Quamobrem necesse eī fuit varia
fingere opera nē miserē taediō cōnficerētur. Proximē autem
operam nectendō rētī piscātōriō nāvat*. Jam anteā nōn parvam
cōpiam fūniculōrum nunc valdē opportūnam contorserat. Cum enim
ōtiō abundāret et patientissimus labōris rem deciēs et amplius
male inceptam retractāret*, invēnit tandem quā arte nōdōs
faceret.
Tum vēnit eī in mentem temptāre ut arcum et sagittās cōnficeret.
Quantō studiō animus flagrāvit, cum haec sēcum agitāns multa
recēnsēret commoda quae inde esset perceptūrus ! scīlicet lamās
interficere, avēs dējicere, et quod erat potissimum, sē ipsum in
domiciliō dēfendere posset. Itaque tanta eum incessit cupīdō
arcūs perficiendī ut pluviam cadentem parum cūrāns, ad
conquīrendum lignum prōcurrerit. Cui tamen cōnsiliō cum
quodlibet lignum aptum nōn exīstimāret, ejusmodī quaesīvit quod
dūrum idem ac lentum esset, ut et facile flecterētur et in
prīstinam ferē fōrmam redīret.
Tāle ergō lignum inventum atque dēcīsum domum dēportat,
cōnfestimque opus aggreditur. Tum vērō cultrīs egentī quanta
vīsa est inopia ! Quamquam iterum iterumque secābat, vix tantum
prōfēcit quantum nōs cultrīs chalybeīs īnstrūctī ūnō ictū
prōficimus. Ab ortū quidem ūsque ad occāsum diēī operī intentus
erat, sed necesse fuit ut octo diēs integrōs huic labōrī
impenderet. Valdē tandem laetātus est, cum arcum nōnō diē
perfectum vidēret ; neque tunc praeter nervum et sagittās
quidquam dēsīderābat. Cum vērō fūnem quam firmissimum
contorsisset, ad sagittās fabricandās sē accīnxit.
Jam sī ferrum habuisset quod sagittīs praefīgeret*, quantī,
quaesō, hoc aestimāsset ! Frūstrā autem in vōtīs illud habuit.
Dum igitur rem mente agitat, tandem meminit sē audiisse hominēs
ferōs ossibus magnōrum piscium aut silicibus acūtīs ūtī ad
sagittās hastāsque acuendās. Prōtinus illōs statuit imitārī.
Cōnsilium quoque iniit hastae cōnficiendae. Quōrum utrumque
statim aggressus, ad lītus accurrit, ibique ossa piscium
lapidēsque aptissimōs invenit. Tum perticam longam et rēctam
amputat hastae vice fūnctūram, pluviāque madidus domum
revertitur. Intrā paucōs diēs et hasta et sagittae cōnfectae
sunt. Tum hastam praefīgit lapide praeacūtō, ac deinde sagittās,
hinc ossibus piscium rōbustīs, inde pennīs ad extrēmam partem
additīs, ālitēs* facit. Quō factō placuit arcūs experīmentum
facere. Quī quidem, quamquam multa dēerant, quod ferreīs
īnstrūmentīs nōn fuerat īnstrūctus, attamen satis idōneus vīsus
est dējiciendīs avibus minōribusque aliīs animālibus. Neque
dubitāvit fore ut hominem ferum nūdumque, sī quidem satis
appropinquāsset, eō graviter esset vulnerātūrus.
Attamen pluvia nōndum cessāverat, sed duōbus tandem perāctīs
mēnsibus caelum coepit nitēscere. Nunc Rōbinson hiemem adventāre
putāvit, cum jam contrā hiems exācta* esset. Vix suīs ille
oculīs fidem habuit, cum almā vēris vī nova grāmina, novōs
flōrēs, novōs surculōs ēmergentēs cerneret. Etsī causam nōn
intellegēbat, rēs tamen ante oculōs erat. “ Hoc profectō, ” ita
sē ipse alloquitur, “ mē in posterum monēbit nē quid rejiciam,
cujus ratiōnem animō perspicere nequeam. ”