Caput Nōnum

Terrae mōtus — Mōns ignivomus — Lamae, vī aquārum abreptī —

Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.

Sequente nocte, Crūsōeus sēcūrus recumbēbat ; fidēlēs lamae ad

pedēs dominī jacēbant ; lūna splendēbat dē caelō, āere pūrō

tranquillōque ; omnia dēnique in rērum nātūrā altō silentiō

tenēbantur. Jamque labōre diurnō fessus, dulcī fruēbātur somnō ;

parentum vērō imāgō, quae crēbrō recursābat, ante oculōs

somniantis obversābātur. Tum subitō terra īnsolitō tremuit mōtū,

tantō fragōre mūgītūque tam horribilī, ut multae tempestātēs

velut agmine factō ingruere revidērentur. Īnsequitur frequēns

terrae mōtus, alius alium ; exoritur simul furēns procella, quā

arborēs, quā ipsae dējiciuntur rūpēs, et mare cum fremitū

aestuāns in īmīs sēdibus conturbātur. Dīxissēs cūncta inter sē

proeliārī rērum prīmōrdia, atque ignem, āera, aquam, terram, in

exitium ruere.

Rōbinson mortis metū correptus ē spēluncā in vestibulum

prōsilit ; prōsilientemque exterritī lamae sequuntur. Vix inde

aufūgerant, cum saxum in quō spēlunca erat prōlābitur. Ille, cui

timor ālās addiderat, per ōstium vestibulī sē prōripuit, lamīs

eum prope īnsequentibus.

Prīmum autem eam petiit montis vīcīnī partem quae in nūdam

plānitiem excurrēbat*, nē arboribus ipse concidentibus

obruerētur. Quō tendēns, subitō magnō cum terrōre ingentem

hiātum in eā ipsā montis parte videt unde ērumpunt fūmus,

flammae, favillae, lapidēs, cum cinere quasi liquentī cui lava

nōmen. Vix etiam fugā mortī sē ēripuit ; quippe lava candēns,

torrentis īnstar, ruēbat ; magna praetereā montis fragmenta hinc

et inde disjiciēbantur.

Tum ad lītus prōcurrentem nova horrendaque rērum fōrma excipit.

Turbō vehementissimus ab omnī caelī parte nimbōs collēgerat

quasi aliōs aliīs impositōs, unde tam gravis aquae vīs subitō

ruit, ut omnis regiō aquīs superfūsīs inundārētur.

Haec inter mala Rōbinson, quid fugiat, quid petat incertus, in

arborem vix sē recipit ; miserī autem lamae undārum aestū

abripiuntur. Ēheu ! quam graviter illōrum ejulātū animus ejus

vulnerātur ! Quantopere vellet suō eōs perīculō servāre, nisi

flūctuum impetū longius abreptī fuissent !

Saeviit terrae mōtus adhūc paululum ; tum repente omnia silent,

ventī resīdunt, hiātus ignem ēvomere dēsinit, fragor sub pedibus

cessat, caelō redit prīstina serēnitās, omnis etiam aqua brevī

effluit.

Jam ex arbore in quam perfūgerat dēscendit ; sed animum cūrae

obruerant. Spēlunca, quae sōla hūc ūsque tūtum ipsī refugium

praebuerat, penitus dīruta vidēbātur. Lamae fidēlēs cārissimīque

ante ipsīus oculōs undīs abstractī, omnia opera perierant ; quae

in futūrum mōliēbātur cōnsilia* omnia perierant. Mōns quidem

flammās ēvomere dēsierat, sed ex hiātū tardus fūmus āterque

oriēbātur, unde metuendum erat nē ille montis ignivomī nātūram

in posterum quoque retinēret.

Tum cūrīs et angōre cōnsūmptus, ex quā dēscenderat arbore ad eam

sē reclīnāvit, et sōlāciī expers reliquam noctem dēgēbat.

Oritur diēs novus, lūx autem alma miserum Crūsōeum jamdūdum

immōtum dēprehendit. Neque enim somnus dulcis oculōs eī

clauserat ; neque animum subierat alia cōgitātiō praeter trīstem

illam lūctuōsamque : “ Quid nunc dē mē fīet ? ”

Sē tandem corripit atque somniantī similis ad vastātum

domicilium titubāns prōcēdit. Quantam vērō putātis fuisse ejus

laetitiam cum haud procul ā vestibulō cārissimōs lamas salvōs

incolumēsque obviam sibi prōsilientēs cōnspexit ! Initiō, suīs

fidem oculīs vix habuit. Brevī autem sublāta est omnis

dubitātiō ; illī enim accurrere, manum erīlem lambere,

quantamque laetitiam ex ejus reditū caperent exsultandō et

bālandō exprimere.

Tunc autem animus eī, hāctenus frāctus dējectusque, rūrsus

ērēctus est. Lamas suōs intuētur, oculīsque in caelum sublātīs,

lacrimās profundit. Tum amīcōs reducēs laetissimīs blanditiīs

excipit, iīsque comitibus prōcēdit, certiōra dē domiciliō

vīsūrus*.

Atque ibi multō minus damnī invēnit quam prīmō metū et animī

abjectiōne veritus erat. Laquear, quod saxō cōnstābat, collāpsum

erat, atque proximam terrae mōlem sēcum trāxerat : attamen omnia

ista rūdera* ē spēluncā removērī posse vidēbantur, ita ut laxius

ipse commodiusque habitāret.

Ad hoc accēdēbat aliquid ex quō intellegeret hoc sibi fēlīciter

contigisse. Cum enim accūrātius locum īnspexisset ubi saxum

illud dēpenderat, magnō cum stupōre cognōvit illud undique solō

ita mollī innīxum* fuisse ut male haerēret. Vērī simillimum

igitur erat mōlem hanc impendentem suō pondere brevī dēlāpsūram

fuisse. Tunc subitō in genua prōstrātus grātiās Deō ēgit quod

sīc iterum servātus fuisset, ac deinde alacriter ad opus sē

contulit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 48 / 68 题