Lama mānsuēfacta — Pullī — Rēs variae.
Posterō diē Crūsōeus prīmā lūce surrēxit, atque ad vēnandum sēsē
accīnxit. Assūmptīs igitur tūberibus sōlānōrum* assīs, idōneōque
testūdinis frustō foliīs involūtō, secūrī īnstrūctus et laqueō
quem prīdiē ad lamās irrētiendās cōnfēcerat, umbellamque manū
tenēns, in viam sē contulit.
Summum jam māne erat. Cōnstituit igitur paululum ā rēctā viā
dīgredī ut ex itinere aliās quoque īnsulae partēs explōrāret.
Innumerās inter volucrēs quae arboribus īnsidēbant psittacōs
mīrīs colōribus pictōs cōnspicit. Ut ille optābat ūnum ex iīs
capere, quem mānsuētum atque socium sibi faceret ! Adultī vērō
callidiōrēs erant quam quī caperentur ; pullōrum autem nīdum
nusquam vīdit.
Cum autem collem quendam marī vīcīnum ascendisset, conjectīs
inde oculīs inter rūpium hiātūs, aliquid cōnspexit quod placuit
proprius cernere. Dēscendit igitur et magnō cum gaudiō
animadvertit id esse . . . salem. Hāctenus quidem prō condīmentō
adhibuerat aquam marīnam, quae tamen salis merī praestantiam nōn
aequābat. Aquae enim marīnae sapor multum amāritūdinis habet.
Temere* quoque ille putāverat carnem aquā marīnā condītam
salūbrem atque incorruptam servārī posse, quippe quae* ubi mōtū
caret nōn minus putrēscit quam aqua ē fluviīs aut fontibus
hausta. Valdē igitur eī prōfuit sāl hīc repertus ; itaque ambās
ille pērās eō complēvit, quod statim domum dēportāret.
Laetus deinde eum petiit locum ubi lamam sē exceptūrum spērābat.
Recubuit sub arbore, et exspectābat quā hōrā solēbant trānsīre,
atque intereā carne assā et tūberibus epulātus est ; quibus
quidem, additō sale, sapor nunc longē jūcundior erat.
Sub fīnem prandiī, ecce lamās accurrentēs ē longinquō prōspicit.
Cōnfestim īnsidiātus, exspectat dum appropinquent ; nōnnūllī jam
praeterierant, sed longius quam ut caperentur. Ūna tandem ex
illīs tam prope accessit ut collō laqueum injicere posset. Quae
cum bālāre cōnārētur, Rōbinson, nē cēterōs dēterrēret, laqueum
ita contrāxit ut vōx faucibus haerēret*. Tum eam celerius in
dūmēta abreptam ē cōnspectū cēterōrum remōvit. Capta lama duōrum
pullōrum māter erat. Quī quidem magnō Rōbinsōnis gaudiō mātris
vestīgia secūtī, hominem minimē timēre vīsī sunt. Lēniter illōs
Rōbinsōnī dēmulcentī manum lambunt quasi ōrārent ut mātrem
dīmitteret.
Vōtī igitur compos, captīvam quamvīs reluctantem, omnī vī
cōnīsus, sēcum abstrāxit, brevissimamque viam ingressus tandem
fēlīciter domum revertitur.
Nunc ut hospitēs commodē exciperet coepit stabulum exstruere
ātriō suō contiguum ; secūrī nempe lapideā tenerās arborēs
excīdit, quās ita dēnsō ōrdine cōnseruit, ut parietem satis
validum objicerent. Quam lamam nūper alligāverat arborī, fessa
ea jam recubuerat ; pullī autem captīvī prope mātrem nesciī
jacēbant, et lac ab ūberibus trahēbant.
Ō pergrātum Crūsōeō nostrō spectāculum ! Iterum atque iterum
cōnstitit, cārissimum pecus intuēns, sēque ipsum beātum
praedicāvit quod nunc animantēs quōsdam sociōs habēret. Jam sibi
vīsus est vītam sine comitibus nōn amplius dēgere ; unde tantam
voluptātem cēpit, ut vīribus novīs auctus brevī stabulum
incohātum perficeret. Tum lamā cum pullīs ibi inclūsā, ōstium
dēnsīs fruticibus saepsit.
Quantam nunc laetitiam expertus est ! Etenim praeter
jūcundissimam illōrum animālium societātem multa alia maximaque
commoda inde spērāvit. Neque hoc frūstrā. Poterat aliquandō
discere quā arte ex eōrum lānā vestem sibi cōnficeret ; poterat
eōrum lacte vēscī, atque būtȳrum cum cāseō inde parāre.
Paulum aberat ut fēlīcissimus esset, sed ūnum dēerat. Optābat
enim ut intrā eundem parietem ipse habitāret cum grege, quem
semper habēret ante oculōs, quotiēs domī commorārētur. Hoc diū
multumque in animō versāvit. Cum tandem minimē labōris pigēret,
statuit alteram domiciliī partem dīruere, novamque in majus
exstruere, quā ātrium ipsum aliquantulum amplificārētur. Ut
autem, dum esset in novā saepe serendā occupātus, tūtus ipse
habitāret, prūdenter statuit veterem nōn prius ēvellere quam
nova cōnfecta fuisset ; atque tanta fuit sēdulitās, tanta
dīligentia, ut opere intrā paucōs diēs perfectō, grātā jam trium
sodālium societāte gaudēret.
Lama etiam cum pullīs brevī ad Rōbinsōnem assuēvit. Domum enim
redeuntī obviam subsultantēs veniēbant*, odōrantēs an forte
quidquam cibī attulisset, manumque lambentēs, quasi grātiās
āctūrī prō grāmine aut surculīs ab ipsō acceptīs.
Tum pullīs paulātim ā mātris lacte dēsuēfactīs, coepit ipse bis
cottīdiē illam mulgēre ; vāsculōrum vicem eī praestābant
putāmina cocossae, et lacte jam potītus modo dulcī, modo
coāgulātō*, quamvīs sōlus nōn omnīnō īnfēlīx erat.
Cum arbor cocossae tot eī tantaque praebēret, illam propāgāre
magnopere cupiit. Quōmodo autem hoc efficeret ? Audīverat ille
quidem arboribus rāmulōs īnserī* posse ; numquam tamen hanc
artem discendam cūrāverat. Tum saepius ita ingemuit : “ Ēheu !
quam levis fuī puer, quī omnibus ad doctrīnam adjūmentīs ūtī
nōluerim ! Sī mihi melius cōnsuluissem, nōnne attendissem ad ea
quae tum oculīs, tum auribus meīs subjiciēbantur ? Ō sī mihi
repuerāscere licēret, quantā ego cūrā, ad omnia quae hominum
sollertiā et labōre perficiuntur, animum adverterem ! ”
Illō igitur ut optātum fīnem assequerētur, nūllam aliam ratiōnem
vīdit, quam sī ē nucibus nōnnūllās sereret. Hoc ergō facere
cōnstituit, quamquam cibī adeō suāvis et rārī jactūram aegrē
ferēbat. Nec multō post magnā cum laetitiā ērumpentia quaedam
animadvertit sēmina, quae tepefacta vapōre mīrum in modum
adolēvērunt.
Lama māter pullīque brevī eandem mānsuētūdinem induerant quam
canēs nostrī solent. Hōs ad sē coepit adjungere, iīsque
jūmentōrum locō commodē ūtī, quotiēs aliquid grave aut suprā
vīrēs hominis vehendum erat.
Jam prīdem, cum esset in ōtiō, animadvertēbat quantae sibi foret
ūtilitātī, sī artem corbium texendārum intellegeret. Puer autem
ōlim adeō istam artem dēspexerat, ut nūllum umquam corbium
opificem attentius cōnsīderāsset ; quō factum est, ut hujus
artis, quamvīs facilis, aequē ac cēterārum artium, omnīnō rudis
esset.
Cum autem in umbellā texendā satis fēlīx fuisset, subinde in
posterum huic quoque artificiō ōtium impendit ; atque ūsū
diuturnō sollertior factus, idōneam tandem corbem cōnfēcit ; et
postquam duās ejusmodī texuit, jūnctās fūnibus lamae dorsō
imposuit.