Caput Septimum

Praeda ingēns — Deest rēs maximē necessāria — Vōta irrita —

Ambulātiō — Natātiō — Rēs variae.

Crūsōeus, cum sōlis aestus in īnsulā interdiū esset

fervidissimus, mātūtīnum imprīmīs aut vespertīnum tempus operī

impendere solēbat. Itaque prīmō māne surrēxit, cumque ligna

super focum reposuisset, dīmidiam cocossae nucem, quae dē

hesternīs epulīs reliqua erat, comēdit. Quō factō, cum aliam

lamae partem verū affīgere vellet, carnem, jam putrēscere,

propter nimium calōrem, sēnsit. Carendum igitur hodiē fuit

voluptāte quam ex edendā carne percēpisset.

Deinde umerīs pērā vēnātōriā cīnctīs, ad lītus sē contulit,

ostreās collēctūrus. Ibi vērō prō ostreīs, quārum mīra paucitās

erat, aliud alimentī genus Rōbinsōnī contigit invenīre, quod

certē ūtilitāte ostreās vinceret ; animal cui tēctum ipsa

composuit nātūra, quod sēcum quōcumque libuerit gestat,

testūdinem nīmīrum ; tantāque illam magnitūdine quanta in hīs

regiōnibus rārō reperītur ; quippe lībrārum ferē quīnquāgintā

pondus aequābat.

Saepe ille carnem testūdinis et jūcundam esse et salūbrem

audierat. Praedam igitur umerīs impositam lentē domum dēportat.

Tum secūrī suā īnferiōrem partem conchae percutit repetītō ictū,

dōnec frangerētur ; et sīc testūdine potītus, opīmam ejus partem

assandam resecuit. Quam cum verū affīxisset, ut magnam famem

explēre cupiēbat, vix exspectāre poterat dōnec rīte cocta esset.

Interim dum sedet assam versāns, sēcum reputat quid dē reliquā

testūdine sit faciendum, nē putrēscat. Ad illam enim muriā

condiendam* et patinā et sale carēbat. Quōmodo sē inde

expediat ?

Sollicitō enim animō praevīdit ēgregiam illam testūdinem, quae

sibi vel octo amplius diērum vīctum praebuisset*, posterō diē

putridam fore ; neque tamen animum subiit quā ratiōne illam

condīret. Ac subitō hoc eī cōnsilium in mentem vēnit. Superior

testūdinis crusta clipeī similitūdinem aptissimē referēbat.

“ Haec erit, ” (sīc ille sēcum), “ prō patinā. Unde autem salem

petam ? Ō mē stultum ! ” ait, fronte simul percussā. “ Nōnne

possum carnem aquā marīnā irrigāre, quae quidem idem praestābit

ac sī sale esset condīta ? Optimē ! ēgregiē ! ” iterum iterumque

exclāmat, atque laetātus verū celerius versat.

Et nunc carō rīte assa est. Cum ille ēsculentum quoddam ejus

frustulum gustāsset, sīc sēcum nōn sine suspīriō locūtus est :

“ āh ! sī modo fragmentum pānis vel minūtissimum mihi nunc

contingat ! Quam stultus fuī, quī puer nōn intellēxerim quantum

Deī ergā hominēs beneficium pānis sit ! Tunc temporis, ut satis

mihi fieret, cibī lautiōrēs dapibus addendī erant. Ō utinam nunc

mihi adesset fragmentum quodlibet pānis illīus quem tunc ad

canem nostrum hortī cūstōdem prōjiciēbam ! Quam mē fēlīcem nunc

praedicārem ! ”

Rōbinson igitur quam lautissimē posset epulātus est. Deinde,

fervidissimō diēī tempore, paululum in strātō recubuit, ut sēcum

meditārētur quodnam potissimum opus susciperet, cum remissō

calōre licēret operam in aliquid cōnferre.

“ Quid nunc prius agam ? optimum erit ad vēnandōs aliquot lamās

proficīscī. Quid autem prōderit tanta carnis cōpia ? ” Sīc sēcum

reputantī in mentem incidit cōnsilium novum, cūnctīsque

priōribus longē praestantius. Scīlicet animālia quaedam, sī

posset, mānsuēfacere dēcrēvit quae sibi vīctum simul et

societātem praestārent. Lamae autem cum jam mānsuētissimī nātūrā

vidērentur, spērāvit fore ut facile nōnnūllōs ex iīs vīvōs

exciperet. Statuit fūniculum ita aptāre ut esset prō laqueō, tum

post arborem īnsidiārī, et lamae capitī, quī prīmus

appropinquāret, laqueum injicere. Hāc mente fūnem satis crassum

contorquet ; atque paucās post hōrās cūncta cōnfecta sunt. Tum

identidem omnia expertus*, vīdit rēs bene successūrās esse.

Quoniam vērō locus ille quā lamae ad aquam dēvenīre solēbant

satis remōtus erat, nec cōnstābat* num ūnōquōque vespere eō

ventūrī essent, rē ad crāstinum diem dīlātā, interim cētera ad

iter faciendum parāvit. Tum resectō testūdinis frustō quod et

vespertīnae et crāstinae cēnae sufficeret, reliquam partem aquā

marīnā irrigāvit.

Quō factō foveam mediocrem in solō fōdit, quae sibi ad tempus

cellae vicem praestāret ; atque in eā concham testūdinis carne

replētam condidit, ōstiō cellae intextīs rāmālibus* occlūsō.

Reliquum ā merīdiē tempus jūcundae ambulātiōnī impendit ut

animum recreāret ; quam ob causam ad lītus maris sē contulit,

unde suāvis aura spīrābat quā āeris aestus paululum

temperābātur. Ibi dum sēcum spatiātur, valdē dēlectātus est

aspectū maris tam immēnsī cujus plāna faciēs flūctibus sēsē

invicem lēnī lāpsū pellentibus* vix crispābātur. Hīc animō

affectus, oculōs in eam terrārum partem convertit in quā sita

erat cāra sibi patria, cumque haec optimōrum parentum memoriam

dēsīderiumque renovārent, nōnnūllae obortae sunt lacrimae.

Atque sīc obambulantī venit in mentem sibi ut corpus abluat ad

squālōrem dētergendum. Vestem igitur dēposuit. Ut vērō stupuit

aspectō indūsiō quod ūnicum habēbat ! Quoniam in regiōne tam

calidā numquam illud exuerat, vix cernī poterat linteum albī

colōris ōlim fuisse.

Prīmō igitur statuit sēdulō indūsium lavāre. Quō quidem ex

arbore suspēnsō, ipse in aquam dēsiliit.

Cum autem puer natandī artem didicisset, placuit ex eō locō ubi

in aquam dēscenderat natandō pervenīre ad tractum quendam terrās

satis longō spatiō in mare prōcurrentem, quem nōndum adierat.

Illud quoque cōnsilium faustissimum fuit. Vīdit nīmīrum hunc

terrae tractum aquīs subeuntibus* inundārī, recurrentibus vērō

magnam cōpiam testūdinum ostreārumque in siccō dēstituī.

Maris ille locus quem circumnatāvit, adeō piscibus abundābat ut

ferē manibus capī possent. Quod sī rēticulō īnstrūctus fuisset,

multa facile cēpisset mīlia. Hōc autem adhūc carēbat. Cum tamen

omnia suscepta eī hāctenus prōsperē cessissent, spērāvit fore ut

aliquandō piscātōrium rēte sibi cōnficeret.

Hīs rēbus jūcundissimīs laetus Crūsōeus ex aquā ēmergit, cum

hōram ferē integram natandō cōnsūmpsisset. Indūsium quoque āeris

calor penitus siccāverat ; tum ille voluptāte linteī mundī

induendī fruitur.

Cum vērō nunc cōnsuēvisset cūncta attentē meditārī, cōgitāvit

hanc voluptātem nōn fore diuturnam, sī quidem hōc ūnicō indūsiō

sibi nunc ūtendum esset, quō semel attrītō nūlla suppeteret

ratiō quā aliud comparāret. Quae meditātus gaudiō simul et

maerōre affectus est. Attamen animō mox cōnfirmātō, domum

reversus est, cēnam sūmpsit, cumque Deum piē ōrāvisset, placidē

sē in lectulō composuit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 46 / 68 题