Caput Sextum

Turbō ingēns — Tempestās unde magnum Rōbinsōnī beneficium —

Taedium sōlitūdinis — Arānea.

Rōbinson hāc quidem nocte placidē admodum dormīvit. Cum tandem

expergēfactus diem jam nōn parum prōcessisse animadverteret,

lectulō surrēxit celeriter lamās vēnātūrus. Sed caelī tempestās*

obstitit. Quippe vix ēgressō subitō regrediendum fuit ; scīlicet

imber tantā vī dē caelō ruēbat, ut nūlla spēs esset forās eundī.

Itaque exspectāre statuit dōnec tempestās dēsiisset. Ingruēbat

imber ; fulgura ita micābant ut tōta quasi ārdēret spēlunca ;

tonitrua sequēbantur inūsitāta. Terra ipsa contremīscere,

montēsque ita reboāre, ut fragōris istīus nūllus fīnis futūrus

esse vidērētur.

Cum Rōbinson ingenuīs artibus nōn ērudītus esset, hūmānum erat

timōrem vānum et anīlem concipere. Sedēbat enim ille miserrimus

in angulō spēluncae, jūnctīs manibus et praesentibus graviōra

quae sequerentur metuēbat. Interim imbrēs terram inundāre,

fulgura coruscāre, tonitrua perpetuō resonāre. Appropinquābat

hōra merīdiāna, necdum tempestās dēsaevierat*. Nec ipse quidem

multum ēsuriēbat Rōbinson, quippe cui famem omnem angor

exēmisset ; adeō taetrīs cōgitātiōnibus excruciābātur.

“ Vēnit ille sānē diēs, ” ait ille sēcum, “ in quō placuit Deō,

parentum ultōrī, poenās ā mē repetere. Pereundum mihi est ;

numquam ego miser parentēs miserōs revīsam. ”

Dum haec sēcum ipse trīstis volvit, vim tempestās remittit et

Rōbinson, ā spē nōn omnīnō dējectus, in viam sē cōnferre

statuit. Cum autem in eō esset ut pēram secūrimque arriperet,

ecce subitō. . . . Attonitus in terram prōcidit.

Scīlicet arbor spēluncae imminēns fulmine icta, tantō fragōre

disrupta est ut Rōbinson exanimātus sē ipsum interēmptum

putāret. Diū etiam sēnsū orbātus jacuit. Cum tandem

intellēxisset sē adhūc vīvere, ē solō sēsē ērēxit ; statim vērō,

ante ōstium spēluncae, arboris ā fulmine disruptae atque

prōstrātae partem cōnspexit. Interim pluvia dēsierat, nec jam

exaudiēbantur tonitrua ; tum Rōbinson ausus est ē spēluncā

prōdīre. Quid vērō oculīs objicitur ? Ārdēbat ipsīus truncus

arboris, fulmine ictae . . . Rōbinson igitur id subitō nactus

est quō plūrimum indigēbat. Tantō atque īnspērātō laetus mūnere,

manibus in caelum sublātīs, optimō hominum Parentī grātiās ēgit,

quī, vel inter maximē terribilēs cāsūs, nostrae semper cōnsulit

fēlīcitātī.

Tum vērō Crūsōeō suppetiit ignis quem alere* haud difficile

fuit ; nec amplius causa erat cūr dē vītae salūte in dēsertā hāc

īnsulā sollicitus esset.

Vēnātiō in posterum dīlāta est, quoniam placuit ūtilitātem

statim ex igne capere, carnemque verū adhūc affīxam apparāre.

Tum coquī ministeriō fūnctus* ignem movet carnemque sēdulō

versat . . . Quam juvābat flammās micantēs tremulāsque intuērī !

Pretiōsissimum enim dīvīnī nūminis mūnus ignem ē caelō sibi

dēmissum interpretātus, cum cōgitāret quantās inde perceptūrus

esset ūtilitātēs, propter memoriam beneficiī saepius oculōs in

caelum vertit.

Tum vērō hoc ūnum Rōbinson dēsīderābat, sāl scīlicet quō carnem

condīret ; spērāvit autem sē prōcessū temporis id quoque commodī

genus inventūrum. Nunc ergō satis illī fuit lītus petere ad

aquam cocossae putāmine hauriendam ; quā quidem cum nihil melius

adesset, carnem tunc irrigāvit.

Quantam vērō concēperit Crūsōeus noster laetitiam, cum prīmum

ōrī suō frustum admōvit, is tandem sibi fingere potest quī per

quattuor hebdomadēs continuās nihil cibōrum rīte parātōrum

comēderit, omnemque iīs umquam vēscendī spem penitus āmīserit.

Summa erat Rōbinsōnī fēlīcitās ; sēnsit tamen id sibi maximum

dēesse, hominem quōcum illam commūnicāret. Inest enim nōbīs

aliquid ab ipsā nātūrā penitus īnsitum, ut nōn alia rēs hominem

magis dēlectet quam sī cum homine versārī possit et colloquī.

Nātūra quippe nihil sōlitārium amat, et sī suppetant omnium

rērum quās ipsa dēsīderat abundantia et cōpia*, ēreptā hominis

omnīnō aspiciendī potestāte, nēmō est tam ferreus quī id vītae

genus sustinēre possit, cuique frūctum voluptātum omnium nōn

auferat sōlitūdō. “ Heu ! ” ait ille cum gemitū ; “ Ō mē

fēlīcem, sī mihi contingat societās ūnīus amīcī aut ūnīus

hominis vel miserrimī cujus mūtuā in benevolentiā conquiēscam* !

Sī saltem adsit ūnum modo animal mānsuētum, canis aut fēlis,

quod beneficiīs mihi dēvinciam ! nunc autem mihi vīvendum est

prōrsus incomitātō atque ab omnī animantium societāte remōtō. ”

Hīc lacrimīs genae maduērunt.

Quās inter querēlās oculīs forte in ōstium tuguriī conjectīs

arāneam animadvertit, quae tēlam suam in angulō quōdam

contexerat. Tantopere autem sociō inventō laetātus est, ut

quālis esset minimē cūrāret ; juvābat intuērī quā arte tēlam ā

mediō texere inciperet, ac deinde fīla immitteret alia in

rēctum, alia in orbem, maculāsque*, paribus semper intervallīs,

indissolūbilī nōdō annecteret, quae minōra animantia velutī

rētibus implicāta tenērent. Itaque nōn dēsiit eī bis in diē

muscās culicēsque* sufficere. Illa quoque in tantam cum hospite

amīcitiam iniit, ut quotiēs Rōbinson tēlam tetigisset, illa,

specū prōgrediēns, praedam ex erīlī manū acciperet.

Jam nox appropinquābat sōlque in undās immergī vidēbātur. Oriēns

ex oppositā caelī parte Lūna radiōs in spēluncam fundēbat tantō

Rōbinsōnis gaudiō ut ille aliquamdiū somnum capere nōn posset.

Tandem obdormīvit, dum ignis, subjectā māteriā, lentē alitur.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 45 / 68 题