Caput Quārtum

Reperit pōma eximiae magnitūdinis — Sibi cōnficit varia

īnstrūmenta — Fūniculōs — Strātum — Umbellam — Pēram —

Kalendārium.

Hāc nocte Crūsōeus ex arbore nōn dēcidit ; sed placidē ūsque ad

ortum sōlis quiēvit.

Prīmā lūce lītus petiit, ut, collēctīs ibi ostreīs, ad opus

incohātum reverterētur. Cum eō aliā viā tenderet, euntī contigit

arborem invenīre quae pōma inūsitātae magnitūdinis ferēbat.

Quōrum etsī indolem ignōrābat, cum spērāret ea fore quibus vēscī

posset, ūnum ex iīs dēcussit.

Erat autem nux oblonga nec minor capite puerulī, quae vulgō in

īnsulīs Americānīs cocossa vocātur. Erat nucleus quasi medulla

et sūcus quī sapōrem oleī ex dulcī amygdalā expressī* referēbat,

atque in mediō lac grātissimum.

Cum stomachum lātrantem ūna nōn plācāret, alteram, tertiam

quoque, dēcussit, quibus abundē satiātus, lītus maris petiit ;

cumque mare reddidisset terrās paulō ante salō mersās, nōnnūllās

passim in siccō ostreās repperit. Magnam quoque et plānam in

lītore concham invēnit quā prō spathā ūsus est ; atque illud

ipsī nōn mediocrī fuit adjūmentō. Nec multō post plantam

dēprehendit fibrōsō caule, quālis est apud nōs līnī aut

cannabis*.

Haec ille et tālia quōvīs aliō tempore neglēxisset ; nunc vērō

nihil omittēbat, intentus ad singula, sī quid forte inde

ūtilitātis caperet.

Cum ergō spērāret id plantae genus nōn minus sibi fore

opportūnum quam līnum nōbīs aut cannabem, ejus cōpiam ēvulsit,

colligātōsque fasciculōs in aquam dēmersit.

Diēbus aliquot perāctīs, cum animadvertisset exteriōrem crustam

aquā jam satis ēmollītam, fasciculīs inde sublātīs, stirpēs

molliōrēs factās ad sōlem aprīcum explicuit. Quibus vix

mediocriter siccātīs, temptāvit num hoc quoque, līnī īnstar,

repetītō fustis ictū*, conterī posset. Cumque rēs ex sententiā

cessisset, cōnfestim fūniculōs facere cōnātur tantā firmitāte,

ut concham baculō affīxam alligāre posset. Quō factō illī

īnstrūmentum haud absimile ligōnī holitōris erat.

Tum vērō opus assiduō persecūtus est, dēnsāsque cōnseruit

arborēs, dōnec āreolam ante prōpositum sibi domicilium omnīnō

saepsisset, atque inde quasi pariēs exstitit adeō validus, ut

nōnnisi vī multā expugnārī posset.

Illās veniente diē, illās dēcēdente irrigābat aquā ē fonte

proximō haustā, ac brevī magnō cum gaudiō tenerās vīdit arborēs

suās virēscentēs crēscentēsque adeō fēlīciter ut mīra esset in

ipsō aspectū locī amoenitās.

Saeptō* jam perfectō, continuum restī torquendae impendit diem

ad scālam cōnficiendam ; nōluerat enim domicilium suum portā

claudere, nē parum firma foret adversus irruentis ferae impetum.

Quae rūpēs domiciliō imminēbat circiter duodecim pedēs alta

erat. In summā stābat arbor cui scālam ita alligāvit ut in

terram dēpendēret. Tum rūpem cōnscendere neque frūstrā aggressus

est.

Hīs omnibus cōnfectīs, sēcum ut dēlīberāre coepit quōmodo cavum

augēret, facile intellēxit tāle opus sōlīs manibus nōn

suscipiendum esse. Excōgitandum erat īnstrūmentum quod adjūmentō

foret.

Eā mente regiōnem lūstrāvit, et nactus est tandem lapidem

secūris fōrmam referentem, praeacūtum, atque in eō forāmen in

quod manūbrium intrūdī posset. Quae rēs multō labōre, et lapide

aliō adhibitō, fēlīciter successit ; cumque fustem alligāsset

fūniculīs quōs propriā arte parāverat, haerēbat manūbrium quasi

clāvīs affīxum.

Dum pergit quaerere, duōs invēnit lapidēs aliōs, variīs operibus

aptōs ; alter īnstar erat tudiculae*, alter ita fōrmātus ut

aciem cuneō similem* habēret. Utrōque Crūsōeus assūmptō, animō

tam alacrī reversus est, ut extemplō sē ad opus accingeret.

Quī quidem tum cuneō, tum tudiculā sēnsim multa rūpis fragmenta

dēcussit. Rēs erat plēna sānē labōris. Sed diēbus aliquot in

opere cōnsūmptīs tantopere prōcesserat, ut spatium cubiculō

idōneum exīstimāret. Tunc āvulsō grāmine siccātōque, fēnum

cōnfēcit, lectulum inde commodum sibi parātūrus.

Nihil igitur fuit impedīmentō quōminus in suggestū hōc tam mollī

somnō indulgēret, quippe cui sedentī, alitum mōre, in arbore

octo amplius noctēs fuerant trādūcendae. Ō quantā voluptāte

frūctus est cum licēret fessōs artūs in lectulō compōnere !

Jamque diēs prīmus hebdomadis proximus erat, Deumque rogāvit

sibi peccātōrum veniam, parentibus miserīs praesidium et

sōlācia.

Deinde ut diem illum semper dīgnōsceret, neque diērum ōrdō

excideret ē memoriā, vēnit in mentem Rōbinsōnī sibi kalendārium

condere ; nōn illud quidem tam accūrātum, nec typīs impressum*,

quālī nōs ūtimur, ejusmodī tamen ut ad diēs numerandōs

sufficeret. Quod quidem tālī modō assecūtus est. Quattuor

arboribus contiguīs cortice quam lēvissimō ēlēctīs, ūnam quae

magnitūdine cēterās superābat, diē cōnfectō līneolā incīsā

notāvit. Post incīsās septem līneolās, erat fīnis hebdomadis,

quem exarātā* in proximā arbore līneā indicābat.

Quotiēs in alterā hāc arbore quattuor aut quīnque līneolās

īnsculpserat, in tertiā arbore similī līneā notābat integrum

mēnsem perāctum. Duodecim autem līneīs mēnstruīs* īnsculptīs in

quārtā arbore signābat annum perāctum.

Hīs ergō annālibus Crūsōeus temporum ōrdinem servābat, diemque

ūnum ā cēterīs dignōscere poterat, quam mōre Chrīstiānōrum rīte

celebrāret.

Interim cōnsūmpta erat maxima pars nucum cocossae ejus quam ūnam

hūc ūsque invēnerat, atque in lītore tam rārae appārēbant

ostreae ut hominī alendō nōn sufficerent. Itaque dē vīctū iterum

sollicitō esse animō coepit.

Hāctenus quidem nōn longē ā domiciliō suō discesserat, metū et

ferārum et hominum. Jam vērō necessitāte coāctus, īnsulam

perlūstrāre ausus est ut nova quaereret alimenta, cōnstituitque

diē proximō iter facere novum. Sed ut sē ā nimiō sōlis aestū

dēfenderet, vesperam illam umbellae cōnficiendae impendit. Cum

illī essent neque linteum neque virgulae bālaenārum* neque

forficēs neque acūs neque fīla, ē vīminibus salignīs* tegmen

strūxit, et īnsertum in mediā parte baculum fūniculīs alligāvit.

Tum ex arbore cocossae folia sūmpsit lātiōra, quibus tegminī

affīxīs umbellam cōnfēcit tantā dēnsitāte ut sōlis radiīs omnīnō

impervia esset. Atque eādem arte textīs fūniculīs fabricāvit

sibi pēram in quā et vīctum sēcum portāret, et conderet

alimenta, sī quae invenīre sibi contigisset.

Tum vērō tantopere laetātus est opere perfectō ut noctem

īnsomnis trādūxerit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 43 / 68 题