Caput Tertium

Sēra Crūsōeī paenitentia — Dēspērātiō — Vītam miserē sustentat —

In spēluncā habitat.

Fēlīcī fātō contigit ut ingēns ille flūctus quī Crūsōeum

absorpserat, īdem vī magnā reciprocāns*, hominem in terram

exspueret. Quī cum praeter exspectātiōnem in siccō versārētur,

tum extrēmīs vīribus ūsus est ut summam in ōram ascenderet ;

cumque eō pervēnisset coepit circumspicere. Ēheu ! quālia oculīs

obversantur ! scapha, nāvis, sociī, omnia dēmersa. Nihil omnīnō

reliquum praeter āvulsās tabulās quae flūctibus ad terram

ferēbantur. Ūnus ipse, ūnus mortem effūgerat. Gaudiō igitur et

terrōre simul trepidāns, in genua prōcubuit, manibusque

sublātīs, lacrimīs perfūsus, Deō grātiās ēgit. Cum vērō nihil

praeter arbusta, praeter arborēs dēprehenderet, neque ūlla

vestīgia unde intellegere posset hanc regiōnem ab hominibus

incolī, gravissimum illī vidēbātur vītam tālī in sōlitūdine

dēgere. Vēnit quoque in mentem vagārī forte ibi bēluās, aut

ferōs hominēs ; tum multō majōre metū perculsus est. Itaque

prīmum prae timōre nec stāre ausus nec prōgredī ; circumspectāre

omnia et vel minimō strepitū expavēscere. Sed mox quā ārdēbat

sitis torpōrem istum excussit ; quam cum diūtius patī nōn

posset, fontem aut rīvum indāgāre coepit, et sīc vestīgantī

occurrit mānāns per herbās rīvulus ; quem ille secūtus fontem

invēnit amoenissimum quō valdē recreātus est.

Nec hominem famēs tunc maximē urgēbat, quippe cui angor

terrorque omnem cibī cupiditātem exēmerant. Sed erant adeō

exhaustae illī vīrēs, ut multō magis requiēscere vellet. Attamen

prīmum omnium inveniendus erat locus in quō tūtus pernoctāret.

Nūlla domus, nūllum tugurium*, nūllum specus erat ; et diū

cōnsiliī inops flēbat. Tandem avēs imitārī hospitiumque in

arbore quaerere statuit. Ac brevī ūnam prōspexit tam dēnsam

opācamque, ut commodē īnsīdere dorsumque acclīnāre posset. Hanc

rēptandō ascendit Deumque precātus, cum sē composuisset, statim

obdormīvit. Inter somnum, illī in mentem, cūrārum aestū

jactātam, recursābant imāginēs rērum eārum quae prīdiē vigilantī

acciderant. Vidēre sibi vidēbātur mōtūs et minās flūctuum nāvem

haurientium, nautārumque ejulātūs exaudīre. Sibi in animō

fingēbat parentēs lūctū ac maerōre cōnfectōs quī, fīliī vicem*

dolentēs, manibus ad caelum sublātīs, flēbant et omne prōrsus

sōlācium āversābantur. Tunc inter somniandum magnā vōce :

“ Adsum, adsum, ” ait, “ parentēs cārissimī ! ” dumque amplexū

mātrem petit, ex arbore dēcidit ; sed forte quod ipsī faustum

fuit, sēdem in locō nōn sublīmī posuerat, solumque tam dēnsō

grāmine vestītum erat, ut ille cāsū nōn ita gravī dēcideret.

Iterum arborem suam cōnscendit, in quā dum manibus retinet

surculōs* circā ēminentēs, ortum sōlis exspectābat.

Prīmā lūce cōgitābat quā ratiōne vīctum sibi parātūrus esset.

Quās vērō arborēs hāctenus cōnspexerat, erant omnēs ex abietum

genere ; atque illae folia quidem ferunt, sed frūctūs omnīnō

nūllōs.

Nec satis illī liquēbat quid sibi faciendum esset. Ex arbore

tamen dēscendit. Cum autem prīdiē nihil omnīnō comēdisset,

coepit famē saevissimā labōrāre ; itaque hūc illūc per aliquot

mīlia passuum discurrit ; sed discurrendō nihil invēnit, nisi

arborēs sterilēs et grāmina.

Tunc summō excruciātus angōre famem et ultima* sibimet

ōminābātur : “ Pereundum mihi erit famē ! ” sīc miserābiliter

ejulābat. Dēspērantī vērō necessitās satis animī vīriumque

adjēcit, ut sē ad lītus maris cōnferret investīgāretque

dīligentius sī quid forte alimentī invenīre posset. Sed sua eum

spēs fefellit. Hīc vērō dēbilitātus frāctusque prōcubuit vultū

in terram dēmissō, et valdē plōrābat, quod nōn fuisset flūctibus

et ipse obrutus. Et jam statuerat in hōc miserābilī rērum

articulō* exspectāre, dum lentā famē, morte omnium taeterrimā,

vītam cōnsūmeret ; cum forte conversus, ecce nōnnūllās in harēnā

conchās ostreārum cōnspexit. Avidus statim eō accurrere,

circumspicere, scrūtārī, num forte plēnās quāsdam reperīret,

repertīsque exsultāre.

Ac prīmō quidem illās nōn sine difficultāte aperuit ; sed,

īnsertō plānō eōdemque* acūtō silice, perfēcit ut trīgintā

circiter haustīs ventrem paululum plācāret.

Cum nunc certior esset sē posse quamvīs miserē sustentāre vītam,

jam maximē sollicitus erat quō sē et ā ferīs hominibus et

bēstiīs tūtum reciperet.

Tum in montem summum, aegrē, ut erat satis excelsus, ascendit,

unde quam lātissimē circumspicere poterat ; sed quantus eum

terror invāsit, cum vīdisset sē in īnsulā esse, neque ūllam

omnīnō terram appārēre praeter trēs parvās īnsulās quae, spatiō

aliquot mīlium interjectō, ex aequore ēminēbant !

“ Heu ! mē miserum ! ” — sīc est locūtus, manibus ad caelum

sublātīs — “ ab hominum commerciō omnī ita sējūnctum esse, ut

mihi in hāc sōlitūdine velut ferae bēstiae vīvendum sit !

Numquam igitur parentēs meōs revīsam ! Numquam licēbit culpae

meae veniam exōrāre ! ”

Ita locūtus monte dēscendit, et quaerēbat ubinam posset in tūtō

sē collocāre. Diū autem frūstrā indāgāvit ; tandem ad locum

ēditiōrem pervēnit, ex adversā parte, īnstar parietis,

praeruptum*. Cum accūrātius explōrāret, locum leviter excavātum,

satis angustō aditū invēnit. Hīc sī quaevīs īnstrūmenta ferrea

habuisset, facile cavum in saxō domicilium, gradātim excīsum,

fēcisset. Sed cum haec omnia dēsīderāret, huic inopiae medendum

erat.

Postquam diū multumque dēlīberāvit, sīc sēcum statuit ; “ quās

hīc videō arborēs, salicibus patriīs similēs sunt, quae sī

trānsferantur novās facile rādīcēs agunt. Ēruam igitur manibus

satis magnam eārum cōpiam quae, ante cavernam dēnsō ōrdine

cōnsitae, prō mūnīmentō erunt ; cum illae rādīcēs ēgerint, ibi

licēbit clausō et sēcūrō mihi quasi in domō dormīre. ”

Tum laetus ad opus statim sē accīnxit. Sed quantō majōre gaudiō

exsultāvit, cum huic locō proximum fontem liquidissimum ē monte

exsilientem prōspexisset ! Eō statim properāvit quia, cum hūc

illūc fervente sōle discurrisset, multum aestuābat*.

Posteā vērō coepit manibus et multō sūdōre tenerās aliquot

arborēs exstirpāre, quās eō trānstulit ubi sēdem sibi

dēstināverat ; atque ibi quoque cavum fodere manibus oportuit in

quō arborēs īnsereret ; sed vesper advēnit, vix quīnque aut sex

arboribus cōnsitīs. Famē compulsus ōram maris rūrsus petiit, ut

iterum conquīreret ostreās ; sed cum aestus rediisset, tōtum

lītus occupāverant undae ; aegrē igitur ūnam et alteram

repperit, et sīc male pāstus cubitum īre* coāctus est. Reversus

est igitur ad arborem suam, ibi pernoctātūrus, dōnec hospitium

sibi tūtum cōnfēcisset. Nē autem hāc nocte idem ipsī accideret

quod superiōrī, genuālibus* sē eī rāmō religāvit ad quem dorsum

prius acclīnāverat, et sē summō rērum Creātōrī commendātō,

tranquillē obdormīvit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 42 / 68 题