Caput Secundum

Crūsōeus pergit iter — Mala ōmina — Nāvis incēnsa — Advehitur ad

Canāriās īnsulās — Inde profectus ad Americam naufragium facit.

Novum hoc Rōbinsōnis iter faustissimum initium habuit. Jamque

incolumēs fretum* Anglicum trānsierant, et in ipsō Atlanticō

marī versābantur. Tum vērō plūrimōs diēs ventō reflante* nāvis

Americam versus abrepta est.

Vespere tandem gubernātor forte dēclārāvit sē flammās relūcentēs

ā longinquō cōnspicere, cumque īnspectā tabulā nauticā*

intellegeret vel ad centum mīlia nihil terrārum esse,

conjectūram faciēbat hunc ignem nihil aliud esse nisi nāvem

incendiō flagrantem.

Vix haec dīxerat, cum in aurās tollī vīsa est nāvis, terribilī

cum fragōre, et mox tōta undīs obruta est. Cum nox

supervēnisset, nihil amplius cernī poterat. Prīmā autem lūce

appārent duae scaphae, cum flūctibus luctantēs, quae rēmīs

ēverberābant mare, ut ad nāvem accēderent. Extemplō praefectus

vēxillum nauticum explicuit, ut significāret sē ad opem illīs

ferendam parātum esse. Nāvis ipsa omnibus vēlīs ad eōs tendit,

atque intrā dīmidiam hōrae partem ad miserōs pervēnit.

Sexāgintā erant, virī, mulierēs, puerī, quī omnēs exceptī sunt.

Erat rēs omnīnō vīsū miserābilis, cum īnfēlīcēs illī faucibus

mortis sē ēreptōs vidērent. Aliī enim summō flēre gaudiō, aliī

clāmāre, velut sī perīculum nunc prīmum imminēret ; illī

exsultāre, hī pallidī manūs torquēre. Nōnnūllī stāre mūtī et

stupentibus similēs. Nēmō inter nautās tam ferreus quīn hīs

cōnspectīs commōtus ipse lacrimārētur. Cum eīs paulātim

rediisset animus, ūnus ea nārrāvit quae miserīs accidissent.

Nāvis illa incēnsa magna quaedam atque mercātōria erat

Francōrum, quae ad Mārtīnicam īnsulam tendēbat. Exārserat ignis

in cubiculō gubernātōris, flammā tam vēlōciter grassante, ut

nūlla ejus exstinguendae spēs adforet. Vix per tempus licēbat*

ipsōs in cymbās recipere, et ab incēnsā nāve paululum discēdere,

cum, correptā flammīs camerā in quā pulvis tormentārius

sēpositus est, discerpta nāvis dissiluit.

Tum nāvis celerrimō cursū aquās secat ; quā nāvigandī vēlōcitāte

Rōbinson noster mīrē dēlectātus est. Post aliquot diēs ecce

magnam nāvem ad sē ipsōs tendentem cōnspiciunt. Mox audiunt

sonitum tormentōrum perīculī īnstantis indicem, et animadvertunt

nāvem esse duōbus mālīs orbātam. Cum ad eam proprius

accessissent, quī in eā vehēbantur, sublātīs manibus, hōc modō

precantur : “ Servāte nōs īnfēlīcēs, quibus omnibus pereundum

est nisi vōs nostrī miserēbit ”.

Tum ex iīs quaesītum est quid malī accidisset. Quibus quīdam ex

illīs sīc ōrsus est :

“ Anglī sumus, ex Jamaicā īnsulā, saccharī vectūram* inde

dēportātūrī. Ibi cum forte nāvis ad ancorās cōnsistēbat,

praefectus cum gubernātōre in terram dēscendit, ad mercēs

aliquās īnsuper ēmendās.

“ Intereā exorta est tempestās, tantō cum turbine, ut fūne

disruptō, nāvis ex portū in altum prōpellerētur. Tempestās ista

trēs diēs noctēsque saeviēbat ; tum mālīs omnibus āmissīs,

centum amplius mīlia abreptī sumus. Accēdit etiam ad hanc

nostram calamitātem quod nēmō nostrōrum artis nauticae perītus

sit ; novem jam integrās hebdomadēs hinc et inde jactātī, vīctum

omnem cōnsūmpsimus, et plērīque famē exhaustī jacēmus. ”

Quibus audītīs praefectus, ut erat vir clēmentissimus, statim

cymbam expōnī jussit, assūmptāque sēcum idōneā cibōrum cōpiā,

ipse cum Rōbinsōne ad nāvem accēdit. Erat sānē lūgendus prōrsus

omnium cāsus quī in illā vehēbantur ; ūniversī inediā quasi

cōnsūmptī ; nōnnūllī vix poterant pedibus stāre.

Cum autem cubiculum nauticum intrāssent, horrendum vīsū !

jacēbant humī māter, fīlius, servula, quī famē omnēs ēnecātī

vidēbantur. Mox autem dēprehēnsum* est aliquid in eīs spīritūs

vītālis superesse. Postquam enim nōnnūllae sūcī ē carne expressī

guttae* in ōs cujusque īnstillātae sunt, lūcem oculīs quaerere

coepērunt.

Māter prae nimiā vīrium imbēcillitāte nihil absorbēre poterat ;

cum autem innuisset ut tantummodo fīliō suō cōnsulerētur, mox

illa exspīrāvit.

Intereā duo reliquī animam recēperant, atque ut erant aetāte

rōbustiōrēs, praefectī dīligentiā servātī sunt. Cum autem

juvenis, oculīs in mātrem conjectīs, mortuam esse intellēxisset,

tantus eum invāsit dolor, ut dēficientibus iterum vīribus aegrē

ad vītam revocārī posset. Vīcit tamen cūra, atque ille cum servā

aegrē ē faucibus mortis ēreptus est. Deinde praefectus nāvem

omnī genere alimentōrum īnstrūxit, mālōs ā fabrīs suīs

reficiendōs cūrāvit, ignārīsque maris perītum nautam dedit quī

nāvem regeret ; atque ad terram proximam ipse tendit ut nova

cibāria comparāret. Haec erat Madeira īnsula. Crūsōeus ūnā cum

praefectō in terram dēscendit, atque ibi laetissimō fortūnātae

illīus īnsulae aspectū satiārī nōn potuit. Scīlicet terra partim

in plānitiem porrēcta, partim in colliculōs molliter assurgit,

et vernantem frūgiferārum arborum cōpiam* explicat. Caelī

admodum jūcunda temperiēs* ; vix ūllus enim hīc hiemis rigor ;

ita vim omnem frīgoris retundunt* clēmentiōrēs sōlis radiī

mollēsque favōniōrum animae. Erant in oculīs hīc illīc segetēs

in agrīs bene pinguibus diffūsae, juga montium continuīs vītibus

cōnsita. Ut arrīdēbant Crūsōeō nostrō pendentēs racēmī ! Ō

quālēs ille hausit dēliciās, cum praefectus aere datō

impetrāsset ut juvenī licēret ūvīs prō libīdine satiārī.

Postquam ibi aliquantum temporis morātus est nāvis reficiendae

causā, ancoram solvit.

Per plūrēs continuōs diēs fēlīcissimō cursū ūsī sunt.

Sed repente vehemēns tempestās ab austrō oritur. Spūmābant

flūctūs, et in immēnsam surgēbant altitūdinem. Nāvis tamen

invicta stetit ; sed postquam sex diēs continuōs atrōx tempestās

saeviit, illa tam longē ā viā dējecta est, ut nec praefectus nec

gubernātor amplius intellegeret quōnam in locō versārentur.

Arbitrābantur tamen sē ab īnsulīs quae Caraibae vocantur nōn

multum abesse. Septimō autem diē cum prīmum illūcēsceret, ē

nautīs quīdam terram cōnspicit ! Tum omnēs in stegam*

cōnscendere vīsūrī quaenam sit terra illa ad quam appulsūrī

sint ; sed nunc laetitia in summum terrōrem mūtāta est. Subitō

nāvis in terram impingitur ; quō ictū quī stābant in stegā

excussī omnēs corruērunt.

Scīlicet nāvis in syrtem* tam vehementī impetū allīsa erat, ut

penitus affīxa haerēret. Cōnfestim flūctūs spūmantēs tantam vim

aquae in stegam profūdērunt ut omnibus esset cōnfugiendum, nē

ipsī abriperentur.

Tum flēbilis nautārum orīrī clāmor ; tum ejulātūs hinc Deum

ōrantium, inde clāmantium ; aliī dēspērantēs sibi crīnēs

āvellere, jacēre aliī sēmianimī.

Hōs inter Crūsōeus exspīrantī similis erat ; ac repente

exclāmant nāvem dēhīscere. Itaque in stegam omnēs accurrere et

in dēmissam quam celerrimē scapham omnēs dēsilīre. Tanta autem

erat multitūdō incōnsultē ruentium, ut vix palmae lātitūdine*

scapha undās superāret. Cum vērō terra procul abesset, saeviente

adeō tempestāte, cūnctī dē ōrā assequendā dēspērābant.

Et jam ingēns flūctus ad scapham volvī, montis īnstar, quō omnēs

cōnspectō obstupēscere, rēmōsque dīmittere. Nunc, nunc īnstat

perīculum. Aquae mōns scapham assequitur subvertitque ; tum

ūniversī hauriuntur.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 41 / 68 题