Navis anglica appulsa ad insulam — Quo casu — Magna Crusoëi in
præfectum merita — Spes liberationis.
Interea accidit ut Hispanus et Sunday octo jam dies afuissent
necdum rediisent. Friday sæpissime nunc ad montem procurrebat,
nec tamen, quamvis intentis intueretur oculis, quidquam
conspiciebat. Forte tandem quum Crusoëus domi versabatur, ecce
subito redit ille ac procul : “ adveniunt ! ” inquit,
“ adveniunt ! ” Hoc nuntio lætus, dominus ad collem properat.
Inde e longinquo scapham ad insulam tendentem prospicit. Sed
incertum se esse profitetur num hæc esset ea quam speravissent.
Friday expalluit ; Robinson iterum speculatur. Scilicet
Europæana erat navicula albique homines in ea armati. Extemplo
socii alium collem conscendunt, certiora visuri. Quantus vero
fuit stupor cernentium navem ingentem Anglicam, ad ancoram
consistentem.
Tum Robinsonis animus admiratione, metu, lætitia, invicem
afficitur. Hinc enim gaudet spe liberationis, inde vero stupet
metuitque, quod in dubio esset quo consilio navis ista huc
appulisset. Itaque veritus ne piratæ essent, in colle arboribus
virgultisque consito se sociumque collocat in speculis*. Inde
cernunt scapham undecim hominibus oneratam ad litus appellere,
quorum octo armati erant, tres reliqui inermes vinctique. Hi
quidem vix in litore expositi vinculis soluti sunt. Unus ex
illis misericordiam armatorum implorabat. Reliqui duo manibus
sublatis a Deo auxilium et salutem petere videbantur. Quibus
conspectis, Crusoëus perturbatus et anceps consilii stetit. At
brevi non sine horrore videt nonnullos nautarum strictis gladiis
necem captivo intentare, ac deinde tribus captivis relictis
proximum nemus petere. Illi interea sedebant mœsto dejectoque
vultu, incerti quid deinde futurum esset. Tum Crusoëus, cujus in
mentem alienis malis propria revocabantur, miseris istis
hominibus vel suæ vitæ periculo opem ferre statuit. Igitur
Friday jubetur sclopeta, gladios, apparatum tormentarium quam
celerrime afferre ; ipse remanere satius duxit*, speculaturus
quæ sequerentur. Cunctis igitur ad pugnandum paratis, magno cum
gaudio nostri animadvertunt nautas vagatos in umbra passim
recubare ut somno, diei fervidissimo tempore, indulgerent. Tum
Robinson, quum paululum expectasset, animo audaci ad miseros
illos accedit. Qui quum aversi sederent, attoniti stupuerunt,
audita voce subito hæc clamantis : “ Quinam viri estis ? ” At
illi exsilire, fugamque parare. Crusoëus Anglico sermone
hortatur ne timeant ; se servatorem adesse, et de patria, de
malis, et quid opis ipse ferre posset interrogat. Cui “ Germani
sumus, ” respondet unus qui Anglicam linguam intelligebat.
“ Nautæ mei, conjuratione facta, navi mea potiti sunt. Primo
statuerant me cum viris istis bonis interficere ; tandem vitam
deprecantibus concesserunt. Vita autem in hac insula deserta,
inopia et miseria perituris, ipsa morte acerbior est. ” “ Ego
vos, ” huic Crusoëus respondit, “ e rebus his tam miseris
expediam, vel ipsius capitis mei periculo ; sed duplici lege :
scilicet ut tu, dum hic habites, cum tuis mihi pareas ; deinde
ut, si navem tuam tibi restituere mihi contigerit, me meosque in
Angliam revehas ”. Quæ quum præfectus promisisset, tum sclopeto
unumquemque gladioque armavit, ea tamen conditione ne quis iis
ante uteretur quam ipse jussisset. “ In scelestos istos
homines, ” addit ille, “ somno nunc sopitos et passim jacentes
invademus ; sed ita ut minime cruenta victoria sit. ”
Tum illi toti ab luctu versi in iram, ducem secuti sunt, et
Friday secum ferebat laqueos quibus ligati fuerant. Jam ad
proximum accedunt, in faciem prostratum et somno tam alto
oppressum ut, manibus pedibusque vinctis, os ei prius
obstruxerint quam penitus experrectus sit. Manibus tum a tergo
revinctis, immotum eum manere jubent ; minati se eum, si vel
minimam vocem edat certe jugulaturos esse. Quo facto, ad alterum
properant, quem ligatum pariter eadem minati supinum collocant.
Et jam sex in vinculis erant, quum postremi duo subito
experrecti surgunt et arma corripiunt. “ O scelesti, ” (ita
exclamat Robinson), “ cernite socios, arma abjicite ! peribit
qui cunctatus erit. ” Hæc cum intonuisset illi gladiis abjectis
in genua se prosternere, supplicesque delicti veniam a præfecto
petere. Atque his etiam manus nodis implicantur. Tum Crusoëus
jubet universos in speluncam contrudi, ostioque validis arborum
ramis obstructo, mandat custodi ut interficiatur si quis
claustrum conetur perrumpere.
Deinde socii facto agmine ad scapham se conferunt quam vectibus
admotis in siccum protrahunt, et carinam deinde perforant. Sub
horam post meridiem tertiam, tormenti fragore tentant ut nautas
ex insula revocent. Quo signo ter repetito quum nemo rediisset,
altera scapha e navi profecta est ad insulam. Tunc Crusoëus cum
sociis in collem se recipit. Scapha appulsa, nautæ ad priorem
currunt quam cernunt in sicco perforatam. Confestim
circumspicere, socios nomine vocare, neque tamen quisquam fuit
qui responderet. Illi decem numero erant, armati omnes. Robinson
qui ex præfecto acceperat inter captivos tres esse qui non nisi
metu coacti venissent in sceleris societatem, Friday
gubernatoremque ad eos mittit ; quumque illi veniam orassent
impetrassentque, armis redditis, eos quæ ipse præcepturus sit
sedulo exequi jubet.
Interim qui primi advecti fuerant clamorem sustulere. Redditur
et major a Crusoëi commilitonibus ; hoc enim modo ille jusserat
ut advenæ in nemora allicerentur. Illi scilicet voce
respondentium vix audita, sparsi hinc inde per silvas vagantur.
Sed nullo reperto, quum jam advesperasceret, ad scapham
redibant, cursu et vano errore fessi. Atque ut quisque occurrit
excipitur ab insidiantibus, quorum in manus captivi sex
inciderunt. Quum quatuor alii reverterentur, mittitur ad hos
quidam nautarum in gratiam receptorum, interrogaturus an sponte
armis abjectis se submittere velint ; ni facerent, insulæ
procuratorem, triginta abhinc passibus, quinquaginta milites ex
arce eduxisse qui ipsos cæderent. Tum Robinson armorum strepitum
una omnes edere jussit ad verba legati confirmanda. Itaque illi
non vi sed arte vincuntur. Mox quidam ex iis hæc rogat : “ An
vero delicti veniam impetraturi sumus ? ” Cui præfectus in
virgultis latens sic acclamavit : “ Vocem meam agnoscis, Thoma
Smith ! Si illico arma e manibus ceciderint, vitam omnes
habebitis, Atkins excepto ”. (Ille enim seditionis concitor
fuerat.) Tum universi statim arma abjicere. Atkins ipse
præfectum obtestatur ut sibi parcat ignoscatque ; commune enim
esse omnium scelus. Præfectus respondet, se (quod unum posset),
procuratoris eum clementiæ commendaturum.
Quo facto, Friday cum nautis ad illos vinciendos mittitur. Jam
Crusoëus, qui procuratoris personam sustinebat, cum præfecto
accessit. Hic autem de captivis eos elegit quibus tales esse
mores noverat ut ipsos sceleris commissi vere pœniteret ; hi ad
arcem, ceteri ad speluncam ducuntur. Ex iis qui in antrum antea
conjecti erant duos etiam adduci jussit, de quibus quoque bene
sperabat. Quomodo autem cum illis egerit et quæ postea
acciderint, mox narrabimus.