Caput Vicesimum Quintum

Fundata colonia — Crusoëus relinquit insulam — Quod accidit in

patriam redeunti — Quomodo vitam deinde honestam et beatam

degit.

Quibus ignotum fuerat, hi ante arcem collecti decem erant.

Crusoëus hæc profitetur : ea lege ipsos seditionis veniam

impetraturos ut præfectum legitimum in recuperanda nave

adjuvent. Quæ sententia etiam captivis denuntiatur. Tum captivis

simul et liberis una colloquendi* copia data est, ut sese mutuo

in fide servanda confirmarent, quum hæc sola sontibus salutis

via pateret. Interim fabro lignario* mandatur ut alterius scaphæ

perforatæ carinam reficiat. Tum altera præfecto, altera

gubernatori traditur, nautis inter utrumque divisis, cunctique

apparatu bellico instructi vela faciunt.

Crusoëus, cujus fortuna ex eventu hujus incepti pendebat, tanta

animi perturbatione et sollicitudine agitabatur, ut stare ibi

nesciret ; nunc in spelunca sedere, nunc in collem ascendere, et

quia noctu oculorum deficiebat usus, auribus captare si quid

forte e nave audiret. Augebatur enim sollicitudo expectatione

signi de quo inter eos convenerat. Triplex scilicet fragor ille

nondum auditus erat, media jam nocte ingruente.

Et jam spes omnis abierat, quum e longinquo subito sonitus fit.

Crusoëus quasi e somno repente excitatus, aures erigit. Sequitur

alter fragor et deinde tertius. Nunc constat navem esse

expugnatam, nunc certo in Europam profecturus est. Tum amens

lætitia devolare, socium in gramine recubantem excitare,

amplecti, deinde ad arcem currere, sarcinasque raptim colligere.

Die nondum exorto, ad collem rursus properat, eoque ubi navis in

ancoris consistebat oculos intendit. Brevi conspicit præfectum

navis, qui collem nonnullis comitantibus conscendit. Robinson

uno impetu ejus in amplexus provolat. Tum præfectus narrat se

nave feliciter admodum potitum esse, occiso nullo neque

vulnerato quidem ; obscura enim nocte ita evenisse, ut neque

agnosceretur ipse, neque comites a nave prohiberentur.

Turbulentissimos seditionis auctores sibi quidem obstitisse, sed

captos in vincula fuisse conjectos. His dictis, cibos quosdam

lautiores e nave afferri jubet, lætique omnes jucundissimo

convivio recreati sunt.

Deinde præfectus Crusoëum rogavit quidnam nunc sibi faciendum

mandaret, quo ipsi gratiam persolveret. Huic ille “ præter

hesterna promissa ” ait, “ hæc tria te rogabo. Primum quidem ut

hic commoreris, donec pater socii mei redierit ; tum ut me

meosque in nave excipias ; denique ut seditionis auctoribus

veniam des. Hæc sola delicti pœna sit ut in hac insula

deserantur. ”

Præfectus hæc pacta servaturum se pollicitus, captivos adduci

jubet, pessimisque eorum designatis pœnam irrogatam* denuntiat ;

neque illi sine lætitia hoc audierunt, conscii quippe tanti

admissi facinoris. Crusoëus eos mox docuit quomodo victus

petendus esset, illisque res suas omnes relicturum se promisit.

Dum noster hæc loquitur, Friday magno cursu anhelans nuntiat

patrem cum Hispanis advenisse. Cuncti igitur illis obviam

properant. Friday ceteros prægressus in amplexus patris

præcurrerat. Crusoëus non sine admiratione duas mulieres inter

advenas conspexit ; Sundayque interrogatus docet uxores esse

duorum Hispanorum, quas illi in ipsa regione duxerant*. Hi vero

ubi audissent Robinsonem mox profecturum, nonnullosque remiges

in insula relicturum esse, rogaverunt ut sibi quoque liceret in

ea remanere ; se enim omnibus auditis quæ alii memoraverant

jucundiorem illa sibi sedem non optare. Quibus precibus ille

libentissime annuit ; gaudebat imprimis quod duos hic spectata

probitate viros relicturus esset. Sperabat enim fore ut eorum

opera et exemplo ceteri ad bonam frugem* reducerentur. Hac mente

alios omnes eorum auctoritati subjicere constituit.

Itaque universos arcessi jubet ; sex Angli erant et duo Hispani

cum uxoribus. Quibus convocatis suam Crusoëus his verbis

voluntatem declaravit : “ Neminem fore spero, qui mihi jus

deneget de rebus meis, hac quidem insula cum omnibus quæ in ea

sunt, arbitrio meo statuendi. Opto autem ut omnium cujusque

vestrum qui hic remansuri estis conditio sit beatissima ; quam

ob rem vobis certas leges non habentibus meum est instituere,

vestrum autem sequi.

“ Hæc igitur accipite.

“ Hos ambo Hispanos ego meos in insula vicarios constituo. Hi

præcipient, vos parebitis. His committo apparatum omnem

bellicum, atque instrumenta omnia ; ea tamen lege ut illi vobis

necessaria præbeant, vos autem cum iis honeste in pace vivatis.

“ Principio Deum colite ; nulla enim civitas firma, nisi

fundamentum sit amor Dei.

“ Proxima pietati sit justitia. Jus suum cuique tribuatur ; neu

cuiquam nocueritis.

“ De ceteris ambo Hispani viderint. Illi fines agris

assignabunt, juraque, prout res postulabit, et privata et

publica statuent.

“ Olim* fortasse licebit de vobis nuntium accipere ; fortasse me

aliquando juvabit extremum in hac insula mihi carissima vitæ

tempus agere. Væ illi qui interea has leges meas everterit. Eum

ego in cymba impositum fluctibus sævissima tempestate agitatis

tradam hauriendum. ” His auditis, assensere omnes seque

obedientes futuros esse polliciti sunt.

Tum noster ea notavit quæ secum aveheret : vestem e pellibus a

se ipso confectam, cum umbella ; hastam propria quoque arte

perfectam, arcum, securimque siliceam ; psittacum, canem

villosum, lamasque duos ; quæ instrumenta, quum esset

solitarius, fabricaverat. His cunctis in navem translatis,

secundo spirante vento, proficisci proximo die constituunt.

Jamque tempus adest. Tum Crusoëus eos qui remansuri erant ad

concordiam pietatemque sequendam denuo hortatus, ultimum vale

clamat, et cum comitibus Friday et Sunday navem conscendit.

Felicissimus ad Hamburgum cursus fuit. Quum navem Crusoëus

opportune hic invenisset Londinium tendentem, a Germanicæ navis

præfecto discessit, atque alteram conscendere properavit. Hæc

brevi solvit ancoras. Dulcissima jam Crusoëi patria e longinquo

cernitur. Jam in ostium Thamesis advenere, quum subito sæva

tempestas exoritur navemque vi magna in oram conjicit. Tum

quidquid valet diligentia, quidquid peritia, adhibetur ; sed

frustra ; venti furor, omni conatu* major, navem abreptam in

arenas agit tanta vi ut carina disrumperetur. Irruit extemplo in

eam ingens aquæ vis, adeo ut de salute omnes desperarent ;

navigantibus vix datur copia in scaphas desiliendi ut morti, si

fieri possit, se eripiant.

Sic igitur Robinson quum denuo naufragium fecisset, miser in

portum proximum advenit, neque quidquam servavit præter canem

qui vectum in scapha dominum natando secutus est, et psittacum

in humero ejus sedentem. Multis post diebus, certior factus est

umbellam vestemque pelliceam repertas esse.

Portus ille ad quem appulerat scapha octo millia passuum a

Londinio aberat. Audiit patrem suum senem bona valetudine uti,

matrem vero, feminam optimam, obiisse. Quod quidem gravissimo

eum dolore affecit. Jam Eboracum profectus, viginti quatuor

horarum spatio eo advenit. Quum sequente cane et psittaco humero

insidente in terram descendisset, per circumfusam spectantium

turbam in hospitium proximum se contulit. Inde nuntio ad patrem

misso, curavit ne senex ille optimus filium reducem nimis subito

reviseret neu, tantæ non capax lætitiæ, mortem occumberet.

Jam filius ipse per plateas satis sibi cognitas ad patrios

penates provolat, domumque assecutus in patris gaudio

trepidantis amplexus ruit. “ Mi pater ! ” “ Mi fili ! ” hæc

tantum ambo eloqui potuerunt. Muti, trepidi, spiritu intercluso,

alter alterius e collo pendent, donec vis benigna lacrimarum

animum utriusque levavit.

Interea Friday miratur frequentem* tectis urbem stupetque

inhians innumera rerum miracula quæ nunc undique oculis

obversantur. Quorum aspectu satiari non potuit. Ac primo die

nullam rem ab alia distinguebat ; tanta enim animi perturbatio

erat ut hebes oculis et animo esset.

Pater Robinsonis institor erat. Propterea optavit ut filius in

mercatura exerceretur, heres patris institutus. Sed filius ad

laborem induratus patrem rogavit ut sibi liceret fabrorum

tignariorum* artem discere. Itaque cum socio tignarii cujusdam

disciplinæ se tradidit, atque brevi uterque in ea arte tantum

profecerat ut ipsi magistrorum dignitatem assequerentur. Quo

facto, officina communi instituta, amicitiam inter se, summo

studiorum voluntatumque consensu, ad extremum vitæ diem

coluerunt. Et sic perpetua tranquillitate, sanitate, industria,

fortunati ambo vixere ad summam senectutem, posterique libenter

retinebunt duorum memoriam hominum, qui ceteris documento erunt

quomodo suæ quisque felicitatis artifex esse possit.

↑Ut causas . . . ageret : plead in the law courts.

↑Rectæ rationi consentaneus : consistent with good sense.

↑Vereor ut concedant : I fear they will not allow.

↑Siquidem . . . constabit : since it will cost.

↑Conveniat : inform.

↑Altum tenent : get into the open sea.

↑Quod quisque . . . dejiceretur : every one held on to whatever

he could grasp, for fear of being washed overboard.

↑Antlias : the pumps.

↑Tormentorum : cannon. (In classical Latin of course tormentum

means merely an engine for hurling missiles.)

↑Infimo . . . tabulato : the hold.

↑Dolia, mercium sarcinæ : casks, merchandise.

↑Ut saluti suæ consuleret : look after himself.

↑Quocum versaretur : with whom he could consort.

↑Aureos : would, at this date, be guineas.

↑Meras nugas : mere trifles.

↑Vitrum . . . tænias : glass, necklaces, knives, scissors,

hatchets, ribbons.

↑Fretum : channel.

↑Vento reflante : the wind being contrary.

↑Tabula nautica : chart.

↑Vix . . . licebat : there was hardly time.

↑Sacchari vecturam : cargo of sugar.

↑Deprehensum : discovered.

↑Succi . . . guttæ : some drops of juice squeezed from meat.

↑Vernantem copiam : flourishing abundance.

↑Cœli jucunda temperies : delightful climate.

↑Retundunt : repress.

↑Stegam : deck.

↑Syrtem : a quicksand.

↑Palmæ latitudine : a hand's breadth.

↑Reciprocans : returning.

↑Tugurium : hut.

↑Vicem : fate.

↑Surculos : young branches.

↑Ultima : the last extremity.

↑Miserabili . . . articulo : wretched crisis.

↑Eodemque : and also.

↑Instar parietis præruptum : broken so as to be perpendicular

like a wall.

↑Æstuabat : got very hot.

↑Cubitum ire : to go to bed.

↑Genualibus : with his garters.

↑Olei . . . expressi : oil of sweet almonds.

↑Lini aut cannabis : flax or cotton.

↑Repetito fustis ictu : by continual beating with a stick.

↑Septo : the hedge.

↑Tudiculæ : a mushroom.

↑Aciem cuneo similem : a sharp edge like a wedge.

↑Typis impressum : printed.

↑Exarata : cut.

↑Lineis menstruis : lines marking a month.

↑Virgulæ balænarum : whalebone.

↑Viminibus salignis : willow osiers.

↑Prævertit : anticipates.

↑Referrent : resembled.

↑Subrubros : pinkish.

↑Tubercula : round lumps.

↑Arisisset : pleased.

↑Ungue . . . instructus : provided with a sort of hinder claw.

↑Quatriduum : of four days' length.

↑Sicubi : if at any time.

↑Malos citreas : lemon-trees.

↑Calceamenta tibialiaque : boots and stockings.

↑Soccos : shoes or slippers.

↑Veru . . . idoneos : to carry the spit.

↑Ad hæc quum : when in addition . . .

↑Ephippiis subjectam : put under their saddles.

↑Infecit : seasoned.

↑Cœli tempestas : weather.

↑Desævierat : had become less wild.

↑Alere : keep alive.

↑Coqui . . . functus : playing the part of a cook.

↑Si suppetant . . . copia : if a man has an abundant supply of

all he desires.

↑Cujus . . . conquiescam : in whose friendship with me I might

find repose.

↑Maculasque : meshes.

↑Culicesque : gnats.

↑Muria condiendam : to pickle it with brine.

↑Præbuisset : might have supplied.

↑Identidem omnia expertus : after repeated tests.

↑Nec constabat : nor was it clear.

↑Intextis ramalibus : with small branches woven together.

↑Fluctibus sese invicem . . . pellentibus : by the waves chasing

one another.

↑Aquis subeuntibus : when it was high water.

↑Tuberibus solanorum : potatoes.

↑Temere : without much reason.

↑Quippe quæ : whereas, it . . .

↑Ut vox faucibus hæreret : it could make no noise.

↑Subsultantes : frisking.

↑Coagulato : curdled.

↑Inseri : to be grafted.

↑In nudam . . . excurrebat : extended into a bare plain.

↑Quæ moliebatur consilia : the plans he was forming.

↑Certiora visurus : to get more certain information.

↑Rudera : rubbish.

↑Solo ita molli innixum : rested on ground so rotten.

↑Operariis : labourers.

↑Culmo : with thatch.

↑Arefierent : might be dried.

↑Cacabos catinosque : saucepans and dishes.

↑Operam . . . navat : works hard.

↑Retractaret : did over again.

↑Præfigeret : which he might fix on to . , .

↑Alites : winged.

↑Exacta : finished.

↑Diffluebant : were dropping to pieces.

↑Tignum : a long pole.

↑Voces : words or expressions.

↑Calceorum et tibialium : boots and stockings.

↑Incisis . . . trajecit : he cut holes and drew the thread

through.

↑Tunicam braccasque : coat and breeches.

↑Obsitam : covered over.

↑Unde . . . redire : from which they say no one returns.

↑Gradum corripere : to hasten its coming.

↑Ne intercluderetur : lest the perspiration should be checked.

↑Bulbum solani frixum : a dried potato.

↑Rore madentium : dripping with dew.

↑Utili . . . liceret : he could not devote some time to useful

occupation.

↑Nec temere : not unreasonably.

↑Furfure : from the chaff.

↑Superne : at the top.

↑Depsendo : by kneading.

↑Non ita contemnendum : by no means to be despised.

↑Caseos . . . premere : make cheese.

↑Querendi locus : reason for complaint.

↑Cum quolibet animante : any living thing.

↑Triticum : wheat.

↑Insertas : which he had planted.

↑Circumcidere : prune.

↑Scopo : the target.

↑Objecit sibi : he charged against himself.

↑Fingeret : he imagined.

↑Quam sibi videt, etc. : the shorter the way the better, he

thought.

↑Consilii compos : master of himself.

↑Rusculum : his country seat.

↑Cuivis ignavo . . . fuisset : would have been clear to any

block-head.

↑Adæquaret solo : raze to the ground.

↑Cuniculum : an underground passage, like a rabbit's burrow.

↑Sepositum : stored.

↑Incondito : confused.

↑Neci addictos : doomed.

↑Prostratum adorti : setting to work on him when he was on the

ground.

↑Siste gradum ! : stop!

↑Intorquet : lets fly.

↑De medio tolleretur : should be put out of the way.

↑Expugnatoque : and having made themselves masters of it.

↑Intuentis : as he watched.

↑Hoc facere : to take the latter course.

↑Quid in spatio . . . interjecto : what was going on in the

space intervening . . .

↑Nondum vacaverat : there had not yet been leisure.

↑Laneis : woolly.

↑Regem agere : play the king.

↑Ea lege : on this condition.

↑Vacaret : be ready to do.

↑Comitatu : a court, i.e., followers.

↑Spectatam : tested.

↑Helluonum : gluttons.

↑Sarmentorum : dry boughs.

↑Zeæ : wheat.

↑Insitus . . . amor : innate desire for his own safety.

↑Carni . . . assideret : sit down to turn the meat on a spit.

↑Popularibus : fellow-countrymen.

↑Ut . . . vindicaret : that he bound Friday to himself as a

servant by a legal right.

↑Quo decreto : this being decided.

↑Palis : stakes.

↑Mirum quantum : it was wonderful how much.

↑Popularium amantior : more attached to his fellow-countrymen.

↑Non unius : i.e., more than one.

↑Subactis : made soft.

↑Fila educendi : of making yarn.

↑Habere . . . rationem : take account.

↑Terræ continentis : the continent.

↑Præsentius auxilium : more prompt help.

↑Incitatius : with greater impetus.

↑Male mulctarent : would ill use.

↑Perspectos : thoroughly well known.

↑Acie . . . directa : having turned his gaze eastward.

↑Centies superare : was a hundred times bigger.

↑Stragulis : blankets, rugs.

↑Blanditam : fawned.

↑Supellectilem : gear.

↑Cados : casks.

↑Oryzæ : rice.

↑Pulveris nitrati : gunpowder.

↑Globulorum plumbeorum : bullets.

↑Sclopeta : muskets.

↑Cæla : chisels.

↑Terrebras : gimlets.

↑Radulas : razors.

↑Runcinas : planes.

↑Forfices : scissors.

↑Forcipes : tongs.

↑Stanneam, cupream : of tin and copper.

↑Cistas : chests.

↑Ocrearum : leggings.

↑Sclopetorum manualium : pistols.

↑Venaticos : for hunting.

↑Pyrothecam : tinder-box.

↑Depromptas : which he had brought out.

↑Manicis : the sleeves.

↑Tubo optico : a telescope.

↑Funem incendiarium : lighted tow.

↑Rimulæ : touch-hole.

↑Expectatione Robinsonis : than what Robinson had expected.

↑Collineaverat : aimed.

↑Amentem . . . referre : to be like a madman.

↑Remiges de plebe : common sailors.

↑Ut ageret animam : give up the ghost.

↑In speculis : on the watch.

↑Satius duxit : thought it better.

↑Una colloquendi : talking together.

↑Fabro lignario : carpenter.

↑Irrogatam : ordained.

↑Duxerant : married.

↑Ad bonam frugem : good conduct.

↑Olim : some time or other.

↑Omni conatu : than all they could try.

↑Frequentem : crowded.

↑Fabrorum tignariorum : carpenters.

Caput Prīmum

Crūsōeī ortus, indolēs, ēducātiō — Cupīdō peregrīnandī —

Discessus ā parentibus — Profectiō Londīnium — Īnfausta initia —

Tempestās — Nāvis obruta flūctibus — Advenit Londīnium, unde

solvit ad Guineam.

Caput Secundum

Crūsōeus pergit iter — Mala ōmina — Nāvis incēnsa — Advehitur ad

Canāriās īnsulās — Inde profectus ad Americam naufragium facit.

Caput Tertium

Sēra Crūsōeī paenitentia — Dēspērātiō — Vītam miserē sustentat —

In spēluncā habitat.

Caput Quārtum

Reperit pōma eximiae magnitūdinis — Sibi cōnficit varia

īnstrūmenta — Fūniculōs — Strātum — Umbellam — Pēram —

Kalendārium.

Caput Quīntum

Rōbinson īnsulam perlūstrat — Magnus terror — In gaudium

vertitur — Dēscrīptiō Lamae — Ūnum occīdit — Sed igne caret —

Carnem mōre Tartarōrum coquit.

Caput Sextum

Turbō ingēns — Tempestās unde magnum Rōbinsōnī beneficium —

Taedium sōlitūdinis — Arānea.

Caput Septimum

Praeda ingēns — Deest rēs maximē necessāria — Vōta irrita —

Ambulātiō — Natātiō — Rēs variae.

Caput Octāvum

Lama mānsuēfacta — Pullī — Rēs variae.

Caput Nōnum

Terrae mōtus — Mōns ignivomus — Lamae, vī aquārum abreptī —

Spēlunca Rōbinsōnis dīruta.

Caput Decimum

Crūsōeus domicilium reficit — Parat sibi alimenta in hiemem —

Imbribus continuīs impedītus domī, fingit vāsa — Nectit rēte —

Arcum et sagittās cōnficit.

Caput Ūndecimum

Summae Rōbinsōnis miseriae — Ab īnsectīs īnfestātur — Vestēs ex

pellibus sibi cōnficit — Incidit in gravem morbum.

Caput Duodecimum

Convalēscit ex morbō — Maximī lūctūs — Parva gaudia — Psittacus.

Caput Tredecimum

Multus labor in excavandā scaphā — Crūsōeī cōnstantia — Quōmodo

diem inter variās occupātiōnēs distribuit — In bellicīs artibus

sē exercet.

Caput Decimum Quārtum

Rōbinson īnsulam peragrat — Vestīgia hominum reperit — Summus

terror — Prōspicit crānia, ossa, manūs, pedēs — Quod territō et

fugientī accidit.

Caput Decimum Quīntum

Epulae immānēs — Proelium — Fortitūdō Crūsōeī — Friday servātus.

Caput Decimum Sextum

Crūsōeus parātus ad obsidiōnem ferendam — Friday dēscrībitur —

Quārē sīc appellātus — Rēgia potestās — Abundat Crūsōeus opibus.

Caput Decimum Septimum

Suspīciō in laetitiam et admīrātiōnem versa — Cāsus quī rīsum

legentī movēbit — Rēbus secundīs adversae levantur.

Caput Decimum Octāvum

Rōbinson domum fossā et pālīs mūnit — Docet socium Anglicē loquī

— Ambō scapham fabricāre statuunt.

Caput Decimum Nōnum

Pluviārum tempus — Sociī nectunt strāgulās — Rētia — Cymba

cōnficitur — Nostrī marī sē committunt.

Caput Vīcēsimum

Ambō ē perīculō sē expediunt — Reversī in īnsulam, hortum colunt

— Piscantur — Natant — Vēnantur — Novum iter suscipiunt —

Tempestās — Magna nāvis dērelicta — Ignōta animālia — Ratis.

Caput Vīcēsimum Prīmum

Multae opēs repertae — Cibī — Supellēx — Īnstrūmenta — Vestēs —

Sclopēta — Rōbinson repente dīves.

Caput Vīcēsimum Secundum

Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter sociōs dīviduntur — Parātur

bellum — Duo virī adversus quīnquāgintā — Victōris dēmentia.

Caput Vīcēsimum Tertium

Friday patrem suum invenit — Cōntiō convocāta — Lēgātī missī —

Īnstitūtae lēgēs — Spēlunca — Mōnstrum.

Caput Vīcēsimum Quārtum

Nāvis anglica appulsa ad īnsulam — Quō cāsū — Magna Crūsōeī in

praefectum merita — Spēs līberātiōnis.

Caput Vīcēsimum Quīntum

Fundāta colōnia — Crūsōeus relinquit īnsulam — Quod accidit in

patriam redeuntī — Quōmodo vītam deinde honestam et beātam

dēgit.

————

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 38 / 68 题