Caput Vicesimum Tertium

Friday patrem suum invenit — Concio convocata — Legati missi —

Institutæ leges — Spelunca — Monstrum.

Robinson cupidus scaphæ quam barbari reliquerant inspiciendæ, ad

eam accessit, neque sine magna admiratione in illa invenit

hominem alium, manibus pedibusque miserabiliter vinctis, mortuo

quam vivo similiorem.

Robinson statim solutis ei vinculis, ut eum erigat nititur, qui

tamen neque stare, neque loqui poterat ; flebiliter potius

ingemebat, ratus se nunc ad mortem trahi. Quum ille gente

barbarus, non Europæus esset, Robinson socium vocat mortuorum

corpora congerentem, ut patrio sermone hominem alloquatur. Vix

autem Friday captivum conspexit, quum spectaculum ejusmodi

insecutum est quod neque Crusoëus neque Hispanus ille sine

lacrimis intueri possent. Scilicet Friday subito quasi

lymphatus, in captivi amplexus provolare, eum osculari, urgere ;

clamare, ridere, exsultare, saltare, flere, manus torquere,

iterumque exclamare, amentem* denique modis omnibus referre. Diu

quoque et multum Robinson socium prius interrogavit quam ille

hoc unum breviter domino respondisset : “ Ecce pater meus ! ”

Jam vero quibus modis optimus ille juvenis lætitiam pietatemque

ostenderit, verbis nemo describere potest. Vicies e scapha in

terram, e terra in scapham prosilit. Crusoëus vini aliquantulum

quod in lagena reliquum habet, filio tradit, quo patris membra

tumentia foveat. Tum paululum secessit ut Friday liberius sese

totum daret lætitiæ.

Regressus tandem, interrogat an cibum aliquem patri præbuerit ;

tum respondenti se minime adhuc de hoc cogitasse, Robinson

jentaculum suum statim offert, quod hic patri tradidit. Tum

repente e scapha prosiluit, atque ita celeriter procurrit ut jam

extra conspectum esset prius quam herus eum posset interrogare.

Mox autem reversus est, manu altera urceum aquæ plenum, altera

panem caseumque tenens. Illum patri, hunc domino porrigit ut

jentaculum quo ille se defraudaverat compensaret. Senex aqua

gelida subito recreatus est ; quippe qui siti excruciatus in eo

erat ut prorsus deficeret.

Jam Robinson ad Hispanum in gramine prostratum languentemque se

convertit ; istum quoque a socio potu ciboque reficiendum

curavit. Tum illum ad scapham deducit in quam (tormento,

sclopetis, spoliis, interfectorum oneratam), Friday saltu se

dedit ; tamque velociter, vento quamvis adverso, eam remis

impulit ut Crusoëus navigantis cursum in litore pedibus vix

æquaret.

Proximo die Crusoëus comites convocavit, ut rem quæ diutius

differri non poterat conjunctis viribus perficerent.

Scilicet verendum erat ne e malignis vaporibus jacentium in

campo cadaverum pestis funesta exoriretur. Itaque cuncti, sua

quisque instructus securi, conveniunt, cæsisque lignis, corpora

defunctorum Romano more comburunt. Interim Friday patrem suum

docuerat quantum gentes bene moratæ ab humana carne abhorrerent.

Quod quidem mirum seni primo visum est. Filius autem expositis

omnibus quæ ipse a domino acceperat, brevi patrem eo adduxit ut

morem istum immanem aversaretur. Senem illum Sunday propterea

Crusoëus appellavit quod die hebdomadis primo, seu “ Sunday, ”

eum servaverat.

Jam ille universos in concionem vocat, in qua Friday iterum

interpretis munere, quum erga Hispanum, tum erga senem Sunday

functus est. Hispanus primum de aliis loquitur captivis. Tum

Crusoëus hæc : “ O amici, quos Deus socios mihi adjunxit, omnia

nunc possidemus quæ ad bene beateque vivendum requiruntur. Sed

nunquam equidem his bonis tranquillo animo et quieto frui potero

quandiu intellexero alios esse homines qui, quum a natura jus

æquum illis fruendi acceperint, inopia tamen et miseria

afficiantur. Hoc igitur a vobis peto ut suam quisque sententiam

dicat monstretque qua potissimum ratione eos in societatem hujus

nostræ conditionis adsciscamus. ”

Hæc fatus, unumquemque sententiam proferre jubet. Hispanus se

vel unum eos, in scapha de hostibus capta, adducturum

pollicetur. Sunday profitetur se idem facere paratum. Friday

autem censet satius esse patrem suum senem manere, optatque ut

sibi liceat Hispano sese addere. Tum nobile patrem inter et

filium fuit certamen, utri potissimum contingeret vitæ periculum

adire. Itaque Robinson coactus est, ad rem dirimendam, ut

sententiam ipse suam diceret, cui omnes læti obtemperaverunt.

Hæc erat, ut Hispanus cum Sunday proficisceretur, Friday autem

apud se remaneret. Addidit vero, priusquam ambo illi in viam se

conferrent, necesse esse ut, arato agri decies majore spatio,

semina sererentur ; aucto enim colonorum numero, victum quoque

necessarium augendum esse. Itaque per aliquot hebdomades

continuas agricola quisque factus est, operariorumque diligentia

feliciter omnia et cito confecta sunt ; cunctisque intra

quindecim dies absolutis, constitutum iter paratur.

Sed prius quam proficisceretur, Hispanus probi gratique in

Crusoëum animi documentum edidit, quod et prudentiam ejus

monstravit. Nam confessus est populares suos, ipsius instar,

esse remiges de plebe*, rude genus et incultum ; neque sibi

eorum mentem adeo perspectam esse, ut sponsor fiat de illorum

fide ac voluntate ; itaque se optimum censere, a Robinsone sicut

a domino leges constitui, neque quemquam in insulam adducendum

esse, nisi prius legibus illis sese obstrinxisset. Quam ob rem

Crusoëus, lætus hospitis fide, ejus consilio obsecutus est. His

autem verbis leges scriptæ sunt.

“ Quicumque in insula vivere, atque in partem commoditatum quas

illa præbet admitti cupit, eum oportet :

“ Voluntati domini illius insulæ in omnibus obedire, cunctisque

institutis, quæ ille ad salutem communem civium promovendam

præceperit, obtemperare.

“ Vitam agere in labore, temperantia, honestate ; nemo enim in

hac insula vitam deget qui aut ignaviæ, aut luxuriæ, aut ulli

turpitudinis generi se dederit.

“ Abstinere ab omni rixa ; siquis autem injuriam acceperit, in

propria causa judex ipse ne fuerit, sed eam aut ad insulæ

dominum deferet, aut ad eum qui judex ab illo constitutus

fuerit.

“ Omnes labores ad communem utilitatem necessarios libenter

suscipere, et si res postulabit, domino, vel cum vitæ

discrimine, opem ferre.

“ Si quis ullam ex his legibus æquissimis violare ausus fuerit,

ceteri consentientes aut eum cogent ut pareat, aut ex insula in

perpetuum ejicient.

“ Neminem vero non hortamur ut has conditiones serio perpendat,

nomenque ne subscripserit, nisi prius statuerit illis quam

studiosissime obtemperare. ”

“ Robinson Crusoëus. ”

Has leges scriptas Hispanus in vernaculum sermonem vertit. Quo

facto, ille et calamis et atramento instruitur, ut populares sui

antea nomina legibus propositis subscribant quam proficiscantur.

Tum viaticis scaphæ impositis, magna cum pietate valedicunt

Robinsoni socioque et vela faciunt.

His peractis, Crusoëus, comite Friday, forte venaturus in

itinere non longe processerat, quum canis stetit latrans ad imam

rupem arbustis consitam. Accedunt ambo propius hiatumque in rupe

vident adeo arctum ut irrepere, neque tamen ingredi possent.

Crusoëus socium tentare jussit num per hiatum istum posset se

immittere.

Qui caput quum vix admovisset, horrendo clamore retraxit, tum

Robinsonis admonitione ne audita quidem, amentis instar aufugit.

Ille tandem eum assecutus causam fugæ rogat : “ Heu ! heu ! ”

respondit Friday, “ fugiamus ! monstrum horrendum vidi, ingens,

ardentibus oculis, faucibus tantis ut nos ambo simul absorbere

possit. ” Cui dominus : “ Ehem ! ” inquit, “ fauces satis amplas

dicis ; attamen ipse rem explorabo. ” “ O domine, ” (hæc

exclamat servus, domino ad pedes provolutus), “ per te Deum

obsecro ; noli hoc facere ; te monstrum illud deglutiet ; tum

miser Friday domino orbatus erit. ” Robinson subridens

interrogat, an ipse ab illo devoratus fuerit. Qui quum

obmutesceret, domum jussit festinare, ut lampadem accensam

peteret. Ipse ad speluncam reversus sclopeto armatus, ad ostium

se collocat.

Interea Friday cum lampade redit, dominumque iteratis precibus

orat ne morti certæ ultro se objiciat ; ille autem qui re

deliberata timoris expers erat, hortatur socium ut animo

confidat. Tum lampadem sinistra, sclopetum dextra tenens,

monstro fortiter obvius fertur. Capite vix immisso, ad dubiam

lampadis lucem ipse quoque aliquid conspicatus est quod sibi

horrorem incussit ; neque adeo tamen aufugere voluit ; sed

admota propius lampade, perspexit nihil illud esse nisi lamam

ætate fractum et senio mox interiturum.

Quum igitur Robinson circumspiciendo nihil deprehendisset

propter animal illud minime timendum, vocato ad se Friday,

penitus in speluncam irrepsit. Hic etsi vehementer trepidabat,

non potuit dominum ducem non sequi, neque ibi sine admiratione

vidit quantopere propter ipsius terrorem monstrum in majus

crevisset.

Quum jam lama in eo esset ut ageret animam*, Robinson illum ex

antro amovet quem, quum expiraverit, terra obruat. Mox loco

explorato antrum satis amplum et jucundum inveniunt. Ex quo

magnam in posterum utilitatem se capturos sperabant ; hoc enim

statim Robinson elegit domicilio ubi, fervidissimo solis æstu,

frigus captaret. Itaque missus est Friday ut instrumenta

afferret ; quorum ope cœperunt ostium antri amplificare ; atque

hoc opere tempus non sine jucunditate consumpserunt.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 36 / 68 题