Caput Vicesimum Secundum

Adsunt ! Adsunt ! — Arma inter socios dividuntur — Paratur

bellum — Duo viri adversus quinquaginta — Victoris dementia.

Hæc inter sex menses effluxere, nec Friday ullam denuo de patria

repetenda mentionem domino habuerat. Sæpius autem, confecto

labore, montem conscendere solebat unde insulam prospectaret in

qua natus erat. Ibi moratus sedebat, et lugebat quod a patre in

perpetuum disjunctus esse videretur. Et ipse dominus de hoc

itinere tacebat ; quippe qui non posset amici votis prius

obsecundare quam cuncta ad novum vivendi genus fuissent

disposita.

Nunc autem absolutis rebus maxime necessariis, Crusoëus primus

auctor fuit parandæ denuo navis ad socii patrem arcessendum.

Quibus auditis magno Friday gaudio affectus est.

Forte postea Robinson socium ad litus misit ut testudinem

quæreret ; diu enim grato hoc cibo caruerant. Ille autem brevi

regressus, anhelitus inter et trepidationem hæc sola proferre

potuit : “ adsunt ! adsunt ! ” Territus ipse dominus interrogat

quisnam adsit : “ O domine ! una, duæ, tres, sex scaphæ : ”

numeros scilicet inter tres et sex, propter exanimationem

reminisci non potuit.

Ille quam velocissime collem statim conscendit, neque sine

formidine agnoscit Friday non erravisse ; ipse enim numerat sex

scaphas barbaris onustas qui appellere litori conabantur. Tum

celeriter descendit, sociique animo confirmato, interrogat an

fideliter et strenue cum ipso stare velit, si cum barbaris sit

decertandum.

Cui Friday “ Vita mea tibi est ” respondit. Quæ quum audiisset,

“ Age ergo, ” ait Crusoëus, “ barbari isti inhumana nunquam hic

consilia exequentur. Quæ constituerim ego tibi inter eundum

exponam ; nunc non loquendi, sed agendi tempus est. ”

Tum unum e tormentis rotis fultum e vallo deducit ; sex sclopeta

majora, quatuor minora, cum duobus gladiis profert. Uterque

duobus sclopetis manualibus gladioque cingulum instruit ; tria

sclopeta majora humero imponit, et ad tormentum trahendum

connititur. Abundabant præterea globis plumbeis majoribus

minoribusque, et pulvere nitrato, quibus apparati fortiter ad

bellum progrediuntur. Paululum progressi tandem consistunt. Tum

Crusoëus ibi socio omne belli consilium hoc modo exposuit.

“ Montem circum, atque per densissimam silvam ibimus, ne ab

hostibus conspiciamur. Tum in arbustis densis ad litus fere

procurrentibus ad eos propius accedemus ; quum venerimus intra

teli jactum, subito tormentum plumbeum globum et fragorem

effundet, quo barbari, credo equidem, territi, relicta præda, in

scaphas confugient. ” Tum commilitoni manum porrigit, et uterque

se fortissimi militis officio functurum pollicetur.

Interim tacito gressu usque ad extremam dumetorum partem

perveniunt. Robinson ad comitis aurem insusurrat, ut quam

cautissime post magnam quandam arborem adrepat redeatque sibi

nuntiaturus num hostes inde conspici possint. Friday reversus

nuntiat facillime illos conspici posse, ignem circumsidentes,

ossaque alterius captivi jam mactati assa rodentes ; alterum non

procul ab illis vinctum jacere ; hunc ex albo genere hominum

esse videri, et pari neci sine dubio destinatum.

Tum Crusoëus post arborem collocatus, porrecto tubo optico* quem

e nave servatum secum apportaverat, ea quæ Friday rettulerat

ipse vera esse deprehendit. Quinquaginta circiter anthropophagi

apud ignem consederant ; captivum vero jacentem Europæum esse

facile agnovit. Quibus visis exarsit, sanguis fervet, pectus

æstuat. Si tamen primum hunc animi motum sequeretur, temere

impetu facto multum effunderet sanguinis ; novit enim rationem

cæca animi perturbatione vinci nunquam oportere ; itaque se

quamvis indignatum sustinet.

Ad eam deinde partem dumetorum progressus quæ longius

excurrebat, hiatum mediocrem e longinquo vix conspiciendum

animadvertit. Collocatum ibi tormentum ita dirigit, ut globus

super capita barbarorum emissus neminem lædat. Deinde socio

tacite significat ut ipsum in omnibus imitetur invicem quæ

agentem viderit. Quo facto, duo sclopeta ponit humi, tertium

manu tenet ; quod Friday imitatus est. Tum funem incendiarium*

rimulæ* tormenti admovet. Ignem pulvis concipit, globus

ejicitur. Fragore audito, barbari e cespitibus ad terram

procidunt quasi omnes una occisi ; Robinson interea et socius in

exitum rei intenti erectique, ad pugnam, si necesse foret,

cetera parant. Mox barbari terrore quo primum perculsi sunt

parumper sedato, in pedes se erigunt. Pavidiores ad scaphas

profugiunt, fortiores arma capiunt. Qui quidem, solo tormenti

fragore exterriti, neque ignem neque globum viderant ; itaque

eis formido expectatione Robinsonis* minor fuit. Quum autem

nihil circumspicientibus visum sit quo terrerentur, animum

statim receperunt. Fugientes quoque revertuntur, cuncti

horrendum clamorem edunt, atque sævissimo vultu gestuque arma

vibrant et chorum bellicum instaurant.

Crusoëus paululum hæret incertus, donec choro finis fiat. Sed

postquam vidit barbaros iterum considere duosque mitti qui

Europæum adducerent mactandum, tum diutius iram cohibere non

potuit. Itaque sic præcipit socio voce submissa : “ tu ad

dextram, ego ad sinistram. Deus nos adjuvet ! ” His dictis, e

sclopeto globum emittit ; idem facit Friday, qui melius domino

collineaverat*. In sinistra enim parte quinque, in dextra tres

tantum prociderunt. Ex quibus octo, tres interfecti, quinque

vulnerati modo erant. Mira jam celeritate omnes qui incolumes

erant fugam corripuere. Alii alia in loca aufugientes immanem

edunt ejulatum. Robinson nunc prorumpere gestit, ut fugientes

persequatur miserumque Europæum vinculis liberet ; sed obstupuit

sane, quum nonnullos fugientium rursus concurrere et se ad

pugnandum parare vidisset. Itaque quam celerrime alterum

sclopetum arripit. Item Friday ; amboque suo quisque sclopeto

utuntur. Hic duo tantum occubuerunt barbari. Nonnulli tamen

vulnerati, clamantes atque ululantes, amentium instar,

discurrunt ; alii cruenti, alii vehementer læsi. Ex istis non

multo post tres etiam semianimes procidunt. Tum Crusoëus

“ agedum ! ” inquit. Tum sclopetum abjicit vacuatum, ut tertium

repletum arripiat. “ Prorumpamus ! ” Hoc dicto, et facto impetu,

ambo in campum ruunt, et Crusoëus ad captivum provolat. Dum

autem ad illum accedit, nonnullos barbarorum fugientium

animadvertit gradum sistere atque ad pugnam se componere. Hoc

Robinson socio innuit. Qui quidem, signo intellecto, propius

accessit, sclopetoque unum ex illis prostravit. Interim Robinson

cultro vincula secuerat quibus captivi manus pedesque constricti

erant. Tum Anglico sermone interrogat, quisnam sit. Captivus

Latine respondet se Christianum et Hispanum esse. Cui quum

Robinson sclopetum manuarium gladiumque porrigat, ut ad pugnam

dirimendam ipse auxilio sit Hispanus vix sclopetum gladiumque

accepit, quum furore percitus et recentiore ira, in barbaros

impetum facit, et dum cæteri ad scaphas se recipiunt, nonnullos

cunctantes cædit. Jamque illi velis remisque aufugere.

Jam noster Crusoëus, ut erat mitis vir animi campum circumiit,

si forte cuiquam barbarorum adhuc spirantium posset succurrere.

Plurimi autem expiraverant ; ceterique, inter manus ejus vinum

vulneribus instillantis, animam efflant. Viginti barbari mortui

erant, nec vulneratus quidem victor alteruter fuerat.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 35 / 68 题