Multæ opes repertæ — Cibi — Supellex — Instrumenta — Vestes —
Sclopeta — Robinson repente dives.
Posterum diem tanta assiduitate operi impenderunt ut vespere
ratem confecissent. Duplicem arborum seriem partim funibus,
partim viminibus tam arcte colligaverant ut tutissimæ ratis
vicem præstaret, longitudine viginti circiter pedum, latitudine
fere eadem. Prudentius illam prope litus atque cylindris
impositam construxerant ; quo facilius in mare deduceretur.
Primo diluculo mare reciprocare cœpit. Itaque sine mora ratem
detrudunt ut ab aqua recedente, velut a fluvio, ad navem
scopulis affixam deferatur. Et mox profecti ad navem perveniunt.
Quanto tunc gaudio Robinson exsultabat, dum ad navem tam
ingentem et Europæanam accedit ! Parum aberat quin latus ejus
oscularetur. Adeo caram illam habebat, quod ex Europa
advenisset, quod ab Europæis ædificata, ab Europæis huc adducta
fuisset. Carissimi autem isti Europæi, heu ! evanuerant,
undisque fortasse obruti perierant. Omni jam spe sublata Europam
statim redeundi, nihil supererat, nisi ut ex navi servaret
tantam supellectilem* quantam posset, ut ipse ea frueretur.
Itaque navem circumvectus, mox non sine magno dolore intellexit
minime esse sperandum illam iter unquam velis tentaturam esse ;
quippe quæ inter duos scopulos vi tempestatis conjecta ita
hærebat ut moveri nullo modo posset.
Qua spe destitutus navem conscendere properat, opes quibus illa
onerata esset exploraturus, an essent incolumes. Friday autem,
timoris hesterni non immemor, dominum in stega comitari vix
audebat. Verumtamen eum secutus est, sed invito animo ; statim
enim monstrum illud cornutum oculis illius se obtulit. Jam vero
illi non tantum erat audaciæ ; quippe debilitatum jacebat, ut
vix surgere posse videretur, quoniam per triduum pabulo
caruerat. Cujus rei causam quum Crusoëus intelligeret, ante
omnia curavit ut bestiam fame fere consumptam pabulo recrearet.
Deinde singulis navis cubiculis perlustratis, multa passim
conspexit quæ, apud Europæanos neglecta, ipsi nunc maximi erant
pretii. Cados* nimirum integros invenit plenos panis nautici,
oryzæ*, farinæ, frumenti, vini, pulveris nitrati*, globulorumque
plumbeorum* majoris minorisve formæ, tormenta quoque bellica,
sclopeta*, gladios, secures, serras, cæla*, terrebras*,
radulas*, runcinas*, malleos, massas ferri, clavos, cultros,
forfices*, acus, ollas præterea, patinas, cochlearia, forcipes*,
folles, supellectilem culinariam ligneam, ferream, stanneam,
cupream* ; plenas tandem cistas* vestimentorum, linteorum,
tibialium, calceorum, ocrearum*, magnamque aliarum rerum copiam
quas viles habemus ; sed quanti sint pretii tum demum
intelligimus quum desiderantur.
Quæ quidem omnia Friday obstupescens intuebatur. Robinson contra
incredibili gaudio puerilem in modum singula tractat, subito
abjicit, arripitque alia prout visa sunt aliis jucundiora.
Placuit demum in carinam interiorem descendere. Hanc vero aqua
repletam invenit, quoniam ibi navis valde dehiscebat. Jam igitur
diu deliberanti quid primum potissimum secum auferret, nunc hæc,
nunc illa magis necessaria videntur ; itaque sæpe rejicit quæ
modo elegerat, aliaque eligit mox ipsa quoque rejicienda.
Quæ tandem omnium præstantissima ipsi videbantur ea seligit :
cadum pulveris nitrati plenum, cum arcula plumbearum glandium ;
duo etiam paria sclopetorum manualium*, duos gladios bellicos,
duos venaticos* ; duplicem vestimentorum apparatum a capite
usque ad calces, unum sibi, alterum socio ; viginti quatuor
indusia ; duas secures, serras, runcinas ; ferri massas,
malleos, nonnullaque alia instrumenta ; quosdam libros, chartæ
scriptoriæ copiam, cum atramento et calamis ; pyrothecam* cum
igniario et silicibus ; cadum pane nautico repletum ; carbasi
mediocrem copiam ; capram.
Quum jam mare redire cœpisset, uterque ad ratem descendit, et
postquam eam solverunt, leniter aqua accedente ad litus delati,
opes servatas in terram deportare properant. Tum Friday valde
gestit discere qui ex his omnibus usus aut quæ commoditas
percipi posset. Cujus ut cognoscendi cupiditatem expleat dominus
post dumetum se recipit, et tunicam vestemque præfecti cum
calceis et tibialibus induit ; tum gladio cinctus pileoque
ornatus subito progreditur atque ante oculos socii
obstupescentis consistit. Ille attonitus aliquantulum recessit,
primo aspectu incertus dominumne an alium quemquam domino
majorem conspiceret. Hic attonito subridet, manuque blande
porrecta, eundem profitetur se amicum ei semper esse, veste et
fortuna quamvis mutatis. Tum depromptas* remigis vestes eum
docet rite induere atque imperat ut se quoque vestiat. Multum
quidem temporis in se vestiendo Friday consumpsit ; quippe qui
illa sibi aptandi omnino rudis esset. Tunicam videlicet ita
induit, ut pedes manicis* immitteret ; eodem modo braccis usus
est, pedes enim in partes inferiores inserere conatur,
tunicamque in dorso connectere. Sensim errorem intellectum ita
emendavit ut tandem, sæpius frustra conatus, omnia ista
vestimenta recte induere didicisset. Illa vero maxime laudavit
quod ipsum egregie contra musquitonum morsus defenderent.
Calceos solos vituperavit, qui parum commoditatis habere
videbantur. Jam illi dominus demonstrat quemadmodum utendum sit
securi ceterisque instrumentis ; et confestim securis
experimentum fecerunt, malumque rati idoneum aptaverunt quam
velo in posterum instruerent. Quod quidem opus Robinson se solum
perfecturum spondet, sociumque ad lamam mulgendam mittit ; hoc
enim per biduum neglexerant.
Absente Friday, Robinson sclopetum parat, ut amico ostendat
quanta sit vis pulveris nitrati, simulque ei admirationem
moveat ; quo regresso, atque Robinsonis in opere perficiendo
celeritatem admirante, hic falconem marinum conspicit, tunc
pisce rapto avolantem. Arrepto statim sclopeto hoc modo
exclamat : “ ecce mi Friday ! istum dejiciam ”. Quibus vix
dictis, subito fragore intonat sclopetum alesque ex aere in
terram exanimis decidit. Quo viso auditoque Friday in terram
procidit quasi ipse vulneratus ; repente enim vetus de Toupane
seu deo tonante opinio ejus animum subiit, dominumque in hac
animi perturbatione Toupanem esse existimavit.