Caput Vicesimum

Ambo e periculo se expediunt — Reversi in insulam, hortum colunt

— Piscantur — Natant — Venantur — Novum iter suscipiunt —

Tempestas — Magna navis derelicta — Ignota animalia — Ratis.

Crusoëus celerrime remo aquæ altitudinem scrutatus, quum terram

satis firmam invenisset, aquam autem duobus tantum pedibus

altam, illico e scapha se projicit. Sequitur Friday et ambobus

refectæ sunt vires quum animadvertissent cymbam in arena non in

saxo hærere. Tum illam levare eoque impellere ubi major erat

aquæ altitudo. Quod ex voto cessit. Navis quippe agi incipit,

amboque in eam rursus conscendunt.

Tandem mari alto potiti omnibusque viribus connisi ad insulam

tendunt quæ jam prope ante oculos erat ; et quo propius spes

admovebatur, eo magis crescebat ardor animorum. Jamque umbræ

summis de montibus cadebant. In terram descendunt eo majore cum

gaudio, quo propius metum res fuerat.

Quum adhuc uterque cibis hodie abstinuisset, in litore statim

consident, sumptisque commeatibus quibus navem instruxerant,

corpus reficiunt. Tum scapham in angustum maris sinum

protrahunt ; cetera vero quæ in nave secum habuerant, ea domum

reportant.

Proximo die, Crusoëus socium his verbis compellat : “ Heus, ”

inquit, “ estne tibi animus novum mecum periculum tentare ? ”

Fri. Minime sane !

Cru. Statuisti ergo vitam hac in insula mecum agere ?

Fri. Modo si pater meus hic etiam nobiscum versetur.

Cru. Ergone pater tuus etiam nunc vivit ?

Fri. Dummodo interim non sit mortuus.

His dictis Friday commotus, emisso solanorum tubere quod manu

tenebat, vehementer flevit. Nec ipse suorum quoque memor

Robinson a lacrimis abstinere potuit ; amboque, animo pariter

affecti, aliquamdiu siluere.

Cru. Bono fac animo sis ! pater tuus etiam nunc profecto vivit ;

proxime ad eum proficiscemur, atque huc illum transvehemus.

His dictis, quum Friday sedato paululum animo ad se rediisset,

Robinson eum interrogavit an viæ in patriam insulam ducentis

gnarus esset, ne temere anceps vitæ discrimen rursus adirent.

Ille vero respondit iter sic se exploravisse ut vel noctu illud

suscipere auderet ; sæpius enim se cum popularibus huc ad

celebrandas victorias venisse.

Cru. Tunc igitur cædis particeps fuisti, quum homines

mactaverunt quibus epularentur ?

Fri. Fui equidem. Tunc autem ignorabam id nefas esse.

Cru. Quamnam vero ad partem insulæ navem appellere

consuevistis ?

Fri. Ad meridionalem oram, quoniam illa nobis proxima,

arboribusque cocossæis abundat.

Interdum pisces capere conantur retibus instructi eis quæ Friday

pluviarum tempore confecerat. Tantam vero uno retium jactu

multitudinem piscium ceperant ut plurimos etiam in aquam

rejicerent. “ Is enim Dei donis male utitur, ” ait Crusoëus,

“ qui plus sibi arripit quam quod ad vitam bene beateque agendam

necessarium est ; sævus ille est et immanis, si quis animalia

innocua interficit quibus ad victum quotidianum sibi non opus

est. ”

Aliis diebus venando delectari. Aves pullosque lamarum

dejiciebant, nunquam vero plures quam qui sibi essent ad

vivendum necessarii.

Etsi autem Crusoëus socium ingenio industriaque vincebat, hic

tamen multas artes callebat, domino antea ignotas, tunc vero

maxime utiles. Scilicet multa instrumenta ex ossibus, lapidibus,

conchis, fingebat quibus lignum ita tractabat ut non perfecta

minus atque elaborata opera efficeret quam si ferro excisa

essent aut fabricata.

Tandem horto probe exculto, dies constitutus est quo ad patrem

Friday adducendum profecturi essent. Quo propior autem erat dies

itineri destinatus, eo major Robinsonis cura. Fieri enim poterat

ut barbari, spretis Friday consiliis precibusque, hospitem male

mulctarent*. Itaque diutius abstinere non potuit quin hunc

timorem amico declararet. Qui quidem jurejurando domino affirmat

timorem ejus esse vanum ; se popularium suorum animos satis

perspectos* habere, illosque nemini unquam nocere nisi hosti.

Amico igitur fidem habuit, omnique metu abjecto, socii probitate

fretus, die proximo vela dare constituit.

Hac mente scapham quæ huc usque in sicco remanserat, in aquam

retrahunt, paloque in terram defixo religant. Vespere eodem

tubera solanorum torrent, aliosque cibos parant ut secum octo

dierum viatica deportent.

Robinson sociusque vix unam dormierant horam, quum ille exorta

subito tempestate expergefactus est. Procella furit, repetitoque

tonitruum fragore terra ipsa concussa tremit. “ Audisne,

Friday ? ” ait dominus. “ Heu ! ” respondit ille, “ si hæc

tempestas nos in alto deprehendisset ! ” Quibus vix dictis,

repente fragor auditur qui tormenti bellici sonitum referebat.

Friday tonitru esse putat ; Crusoëus autem pro certo habet se

tormenti sonitum audiisse, animusque ejus gaudio simul et timore

perturbatur. Extemplo e strato se corripit, tædaque e foco

arrepta Friday jubet subsequi.

Tum dubius spem inter et metum ad litus procurrunt exploraturi

quemnam sonum auribus accepissent. Primo autem aspectu magnus

Robinsoni dolor, socio desperatio incessit. Procella enim

scapham avulsam a litore in altum projecerat. Et certe si quis

hunc miserum vidisset, amissa jam spe patris revisendi, a

lacrimis certe abstinere non potuisset. Ille expalluit, mutus,

oculis in terram defixis ; tunc subito in lacrimas erumpere,

sibi manus torquere, pectus percutere, avellere crines.

Crusoëus, qui propriis malis aliorum misereri didicerat, socii

dolore ipse commotus, amicis lenibusque monitis conatur eum ad

tranquillitatem animi reducere.

Ipse autem requiescere non poterat ; quippe enim imago navis

cujusdam ad insulam appulsæ menti ejus semper obversabatur.

Montem igitur conscendit unde ora orientalis conspici posset,

quumque ad summum pervenisset, acie oculorum orientem versus

directa*, quam ille lætatus simul atque attonitus fuit ! navem

scilicet permagnam conspicit tam perspicue, etsi satis longe

aberat, ut nihil amplius dubitationis superesset. Tum ille

anhelans ad arcem recurrere, arcum arripere, socioque

obstupescenti nihil proferre præter hæc verba : “ en adsunt ! ”

Tum quam velocissime se proripit.

Friday quum dominum tanta animi perturbatione trepidantem atque

verba tam abrupta proferentem videret, barbaros certe adesse

existimavit. Itaque ille quoque armis correptis eadem celeritate

secutus est.

Jamque illi duorum millium viam percurrerant, priusquam eo

pervenissent unde navis conspici posset. Crusoëus e longinquo

eam socio ostendit ; quam ille valde miratus est. Quanquam enim

navis satis longe distabat, intelligebat tamen eam centies

superare* vel maximam navem quam huc usque vidisset. Crusoëus

nunc exultare, nunc socium amplecti, eumque obtestari ut et ipse

lætetur.

Alta tandem voce clamavit, sed frustra ; quanquam ventus post

procellam mutatus ab insula navem versus spirabat. Itaque socium

quam celerrime ignem accendere jubet quem nautæ conspicerent.

Hoc celeriter peracto, flamma brevi altitudinem arborum æquavit.

Interim Crusoëus oculos in nave defigit, ut qui exspectabat dum

scapha inde demissa ad se tenderet. Quæ tamen spes eum fefellit.

Postquam jam ignis per unam fere horam arsit, quum nulla in

conspectu scapha esset, Friday ultro spondet se ad navem,

quamvis longius distet, natando perventurum, eosque qui in ea

vehuntur invitaturum ut ad insulam accedant. Robinson eum

amplexus, orat ne se temere periculo objectet, sed potius vitæ

suæ consulat. Tum Friday vestes e stragulis* confectas abjicit,

et ramo viridi dentibus gestato quem pro signo pacis offerat, in

mare alacri animo prosilit. Hunc Robinson oculis votisque

ardentissimis prosecutus est.

Friday feliciter ad navem accessit ; tum postquam non semel eam

circumnatavit, sustulit clamorem ; sed a nullo redditur. Quum

tandem scalam animadverteret a navis latere suspensam, illius

ope navem conscendit. Tum eum stegam oculis perlustrantem

aspectus bestiæ ignotæ exterruit. Nigra hæc bestia et villosa

erat ; quæ ubi primum hominem conspexit, vocem prodidit qualem

ille nunquam audierat. Mox autem tacuit, adeoque mitem se

præbuit blandamque, ut timorem Friday omitteret. Quin etiam

supplex illa adrepit, caudam movens miserabiliterque ululans ut

quæ auxilium et præsidium imploraret. Itaque quum usque ad ejus

pedes prorepsisset, eam Friday manu mulcere audet, quo quidem

illa mirifice lætata est.

Tum Friday stegam pererrabat, alta voce usque quaque clamans ;

nemo autem se obtulit. Quum omnia stuperet quæ in stega oculis

ejus occurrebant, verso dorso ad locum quo patet in interiorem

navis partem descensus, repente a tergo percussus est tanto

ictu, ut pronus caderet. Terrore perculsus, se erexit, atque

quum respexisset, attonitus hæsit ad aspectum animalis satis

magni, cornibus curvis, barba prolixa densaque, quod iterum

minaci vultu se erigebat, ut in hominem denuo impetum faceret.

Friday, clamore edito, in mare prosilit.

Prior scilicet bestia, nigro illa colore, erat canis villosus,

qui hominem secutus e nave se quoque projecit. Ille vero quum

bestiam natantem a tergo audiret, monstrum alterum cornibus

armatum urgere arbitratus, adeo exterritus est ut vix procedere

valeret. Parum abfuit quin fluctibus absorberetur ; nec

respicere quidem ausus est. Quum tamen paululum animum

recepisset, tanta velocitate transnavit ut vix eum canis sequi

posset. Tandem litus attingit, et Crusoëo ad pedes procidit.

Canis quoque non ita multo post terram assecutus est.

Mox narrare incipit Friday quid in nave marique acciderit ;

navem sibi montis instar lignei visam fuisse, in qua tres

excelsæ arbores (mali scilicet) starent. Bestiam illam nigram

sibi blanditam* fuisse, monstrum vero cornutum barbatumque

irruisse, mortem intentans ; seque existimare monstrum illud

esse montis lignei natantis dominum, quum hominem in eo omnino

nullum vidisset.

“ Quid autem nunc faciendum est ? ” sic Robinson quærit secum.

“ Fac illos aut periisse aut vento tantum abreptos fuisse ;

quidquid acciderit, e nave nobis quam plurima eripienda. Quomodo

autem, quum scapha careamus ? ”

Ex necessitate ipsa consilium oritur. Venit in mentem ratem

facere, lignis aliquot ita colligatis ut commode veheretur.

Interea placuit ut alteruter domum curreret, et victum cum omni

funium copia ceterisque instrumentis peteret. Friday ut erat

cursu velocior, proficiscitur. Crusoëus autem remansit, arbores

interim rati conficiendæ idoneas cæsurus.

Friday sub vesperam rediit. Interea Robinson magnopere

delectatus est cane villoso, quem veluti popularem ex Europa, si

ita loqui licet, diligebat. Quum Friday rediisset, ciborum quos

attulerat partem cani esurienti dedit. Quum vero luna opportune

lucem præberet, ambo usque ad mediam noctem operi incubuerunt.

Tum omnino fatigati, quum somno diutius carere non possent, in

gramine recumbunt, canique se committunt custodi qui ad pedes

eorum se projecit. Itaque ambo dulci somno recreati sunt, donec

aurora rediisset.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 33 / 68 题