Caput Decimum Nonum

Pluviarum tempus — Socii nectunt stragulas — Retia — Cymba

conficitur — Nostri mari se committunt.

Ipso die operi destinato aderat pluviarum tempus ; quod bis per

annum ingruere Robinson non unius* anni experientia didicerat.

Quo tempore per duos menses perpetuos nulli negotio vacare extra

domum licebat ; tanta vi assiduus imber de cœlo ruebat.

Animadverterat quoque Robinson valetudini parum salubre esse

illa tempestate foras exire. Quid igitur faciendum erat ? Dilata

navis confectione, tempus in laboribus domesticis consumendum

erat.

Mirum in modum profuit Robinsoni per dies illos pluvios atque

horas vespertinas igne uti et lumine, amicumque habere quocum

tempus inter opera domestica jucundis sermonibus tereret. Antea

enim tristes istas noctes solus in otio et in tenebris degerat.

Jam vero cum socio ad lampadem et focum sedens, in aliqua re

gerenda diligens colloquitur neque unquam gravi desidiæ pondere

vexatur.

Quin etiam ex socio didicit multas artes quibus barbari

nonnullas sibi utilitates comparant ; multa quoque illum docuit

quæ barbari ignorant. Ita in dies peritiores facti multa

conjunctim confecerunt, quæ neuter solus suscipere potuisset.

Tum ambo intellexere quanta ex hominum amica conspiratione

oriantur commoda, quibus illi carerent si bestiarum more singuli

vagarentur. Inprimis Friday artem callebat qua tenues densasque

fibras arborum necteret corpori vestiendo aptissimas. Quam quum

herus ex eo didicisset, tum illi certatim tam multas ejusmodi

texuerunt, ut idoneum utrique vestimentum suppeteret. O quam

jucundum Crusoëo fuit abjicere amiculum istud molestum, e

pellibus rigidis neque subactis* confectum quo huc usque corpus

ipsi tegendum fuerat.

Friday etiam e fibris nucum cocossæ variisque herbis lini

naturam referentibus fila educendi* artem didicerat, quæ

funiculos a Robinsone huc usque confectos longe superabant.

Interea quæ de Deo Friday censeret hoc colloquio Crusoëus

certior factus est.

Cru. Dic mihi, quæso, bone, nostine quis mare, quis terram, quis

animalia, te ipsum denique creaverit ?

Fri. Profecto ! Toupan ista creavit.

Cru. Quisnam est Toupan ille ?

Fri. Is nempe qui tonat.

Cru. Quisnam vero ille est qui tonat ?

Fri. Senex est ætate provectissimus qui omnibus ceteris rebus

superstes est quique tonitru efficit. Ætate solem, lunam,

stellas longe superat, omnesque animantes eum adorant.

Cru. Quemnam in locum post mortem commigrant tui populares ?

Fri. Ad Toupan revertuntur.

Cru. Ubinam vero ille habitat ?

Fri. In excelsis habitat montibus.

Cru. Quis eum ibi vidit ?

Fri. Nemini fas est eum adire nisi Owakakeis, id est

sacerdotibus. Illi “ O ! ” dicentes eum interrogant, ac deinde

nobis ejus responsa referunt.

Cru. Qui autem post mortem ad eum migrant, num felicitate ulla

fruuntur ?

Fri. Sane illi quidem, si magnam hostium copiam mactaverint

atque comederint.

Quo audito dominus cohorruit statimque illum meliora de Deo

vitaque futura docere cœpit ; Deum nempe esse omnipotem,

sapientissimum, benignissimum ; qui omnia creaverit, omnia

regat, omnibus consulat ; ipsum autem nunquam originem habuisse,

ubique adesse, intelligere quæcumque nos cogitemus, audire

quascumque loquamur, videre quæcumque agamus, quamvis ipse a

nullo videri possit ; habere proborum atque improborum

rationem* ; eamque ob causam quum in hac, tum in futura vita

neminem beatum reddere nisi illum qui ex animo virtuti

studuerit.

His atque hujusmodi sermonibus pluviarum tempus consumunt.

Cœlo tandem serena facies redierat ; desinebant venti nimbique

aufugerant. Noster cum fido socio puram tepidamque auram veris

spirat. Ambo novis viribus auctos se sentiunt, atque alacri

animo ad arduum opus suscipiendum se accingunt.

Friday admoto igne truncum excavavit, atque duos intra menses id

absolvit quod ægre multorum annorum spatio dominus solus

confecisset. Jam præter vela remosque nihil defuit. Hos quidem

Crusoëus, illa vero Friday paraturum se spondet.

Ambo simul opus susceptum absolvere ; sed instructa navi, nihil

supererat nisi ut hæc a litore in mare demitteretur. Quoniam

vero locus in quo navem fabricaverant longe a mari distabat, non

satis patebat qua ratione, ut erat gravissima, ad mare aut

deduceretur, aut deportaretur, aut traheretur, aut denique

provolveretur. Itaque ex his rebus tam angustis quomodo se

expediant ?

Neque vero Robinson oblitus erat quantam utilitatem longa

pertica sibi quondam præbuisset. Quam ob rem nunc quoque illam

adhibuit. Sed navis tam lente provoluta est, ut facile

intelligerent se integrum mensem in hac opera consumpturos esse.

Tandem opportune recordatus est illius instrumenti quo fabri

lignarii uti solent ad magna pondera promovenda, cui cylindrus

nomen.

Quod quidem vix Robinson expertus magno cum gaudio vidit quam

facile navis promoveretur.

Jam nihil superfuit nisi ut quæ ad proficiscendum essent

necessaria pararentur, scilicet ut navis tot oneraretur

commeatibus quot sufficerent.

Quibus tandem factis statutum est proximo die iter parare, et

ubi primum ventus aspiraret, vela dare, et illuc tendere ubi

Friday sperabat se proximam terræ continentis* oram inventurum.

Robinson, arce relicta, in tumulo imminente restitit.

Tum regionem illam, eo sibi cariorem quod eam mox relicturus

erat, oculis perlustravit, hominis instar qui in eo est ut

patriam relinquat nulla cum spe illius revisendæ.

Tandem desiderium vicit animi constantia ; ad fortitudinem se

ipse exacuit, passisque late palmis hæc exclamavit : “ Valete O

calamitatum mearum testes ! Valete ! ” atque hoc ultimo vale

inter singultus emisso, in eam quæ ad litus ducebat viam se

contulit.

In itinere fidissimum sibi psittacum per arbores volitando

sequentem animadvertit. Quo viso, vocat “ Polly, Polly ! ” Ille

vero celerrime desilit ; atque e domini manu in humerum

provolat. Interea Friday moræ impatiens in litore expectabat,

quumque Robinson ad eum pervenisset, ambo navem conscendunt.

Tricesimo die novembris, anno post Crusoëi in hanc insulam

adventum nono, cœlo serenissimo, ventoque maxime secundo,

profecti sunt. Vix autem circiter duo millia passuum progressi,

ad continuam scopulorum seriem pervenere longe in mare

procurrentem. Uterque periculosum putavit saxa ista superare.

Itaque velo in aliam partem directo, nituntur ut circumeant.

Quum autem extremam partem scopulorum vix attigissent, scapham

summa subito velocitate abripi animadvertunt ; exterriti ambo

velum colligere, ut sustenturi repentinum venti impetum. Frustra

tamen ; scapha enim in præceps prona rapitur, medioque in æstu

raptari se intelligunt.

Tum ambo viribus conjunctis mare remis pertinacius verberare, si

possint scapham eripere.

Scapha tamen undis abripitur, omnisque spes salutis recuperandæ

evanescit.

Verum enimvero quum jam mortales animis deficiunt, quum sunt ab

omni spe destituti, tunc alma Dei benevolentia iis præsentius

auxilium* atque insperatam salutem afferre solet. Crusoëus ipse

defessus remum agere desierat, quum subito animadvertit scapham

cursu ferri non tam rapido, nec tam turbidum mare esse. Mox e

summis undis intelligit flumen eo loco haud æqualiter dividi,

maximamque ejus partem ad septentriones incitatius* ferri,

alteram autem, qua scapha nunc vehitur, tardius se reflectere et

convertere ad meridiem.

Continuo ingenti alacritate ambo remigant, vento secundo impulsi

ad eam insulæ partem quæ orientem spectat ; et brevi montium

cacumina rursus eminentia vident. “ Macte puer, ” sic ait

Crusoëus socio in prora sedenti, vultu ab insula averso, “ macte

animo, adest finis malorum ”. Quibus vix dictis, novus subito et

major pristino terror incutitur ; scapha enim tam vehementer

acta est, ut ambo remiges sedibus in infimam scaphæ partem

deturbarentur. Illa repente hæsit in vado, undisque superfusis

operta est.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 32 / 68 题