Robinson domum fossa et palis* munit — Docet socium Anglice
loqui — Ambo scapham fabricare statuunt.
Nunquam sane, ex quo hanc in insulam advenerat, lætior fuerat
Robinsonis fortuna. Hoc unum erat illi metuendum, ne barbari
reverterentur ad socios repetendos, et novis cruentisque præliis
sibi cum iis certandum foret. Quin ille cohorruit, quum
cogitaret fortasse fore ut in discrimine tam ancipiti versaretur
ut aut sibi pereundum esset aut sanguis hominum profundendus.
Jam diu domicilium suum castelli instar munire voluit ; huc
usque vero, dum sine comite vivit, hanc spem penitus abjecerat.
Nunc autem, quum adesset socius laboris, facilius hoc aggredi
potuit. Itaque montis cacumen conscendit ut excogitaret quomodo
se tutius firmiusque muniret ; atque hoc brevi fecit, quum inde
totam regionem oculis complecteretur. Statuit primum fossa lata
altaque domum cingere, ac deinde qui rivus non procul abhinc
scatebat eum ita dividere ut altera pars in fossa, altera per
medium atrium flueret, ne unquam obsidione cinctus aquæ inopia
laboraret.
Haud facile erat hæc omnia socio signis indicare. Hic vero quum
rem aliqua ex parte intellexisset, ad litus procurrit atque inde
rettulit instrumenta fodiendo apta, conchas scilicet magnas
lapidesque planos et acutos. Tum ambo opus incohant.
Jamque ambo socii a summo mane usque ad vesperam non alacri
minus quam strenuo animo operi incumbunt, itaque mirum quantum*
vel instrumentis quam minime aptis adjuti in diem profecerint ;
nec per duos menses continuos, vento obstante, barbari insulam
invisere. Itaque licebat sociis continuam operam munimentis
dare, nec illis opus erat a repentina incursione cavere.
Crusoëus comitem, labores inter diurnos, Anglicam linguam
docebat, cujus ope socio cogitata sua eloqui ardentissime
cupiebat. Qui quidem tam docilem et attentum se præbuit ut brevi
tempore longe procederet. Robinson enim eadem arte usus est qua
sollers magister ut linguam Latinam Gallicamve discipulos
doceat. Quoties nempe fieri potuit, ea re de qua sermo erat
posita ante oculos, articulatim distincteque nomen ejus dicebat.
Quum vero de ejusmodi rebus ageretur quæ oculis subjici non
poterant, vultu gestuque ita exprimere studuit, ut Friday, anni
dimidia parte nondum exacta, Robinsonem facile intelligere
cogitationumque participem facere posset.
Quod quidem multum Robinsonis felicitati adjecit. Huc usque enim
socium quidem, sed mutum habuerat ; nunc vero amicum sibi
comparavit. Friday enim et grato erat animo, et semper honestum,
fidelem, ingenuum, domino se præstitit. Itaque Robinson cariorem
eum in dies habuit, ac brevi non dubitavit hoc ei concedere ut
in eadem spelunca secum pernoctaret.
Duobus abhinc mensibus fossa absoluta fuit, quo facto, ita
muniti erant ut jam barbarorum impetum non modo non extimescere,
sed etiam, si unquam arx oppugnaretur, possent eos repellere ;
prius enim quam ullus fossam transirent aut palos superarent, ab
obsessis aut sagittis interfici, aut hastis transfodi impune
poterant. Itaque saluti suæ nunc satis consuluisse videbantur.
Non ita multo post Robinson sociusque forte collem litori
vicinum forte conscenderant, unde maris aspectus longe lateque
patebat. Friday oculos in illam ejus partem intendit, ubi insulæ
aliquot eminentes conspici e longinquo poterant. Tum ille subito
exultare atque mirum in modum gestire cœpit. Qua de re
interrogatus a Robinsone lætus hæc exclamat, “ En patriam meam
aspicio ! ibi gens mea habitat ”. Vultu vero, oculis, gestu,
significabat quam cara sibi esset patria, ac quantopere ut illam
reviseret optaret. Quod quidem domino minime placuit. Erat sane
affectus ille animi in viro laudabilis, quo declarabat caram
esse patriam, caros amicos, caros parentes. Nascitur enim
nobiscum sensus ille et, quæcumque illa sit quam primam suam
quisque puer cognovit regionem, vel signavit vestigio, nulla
magis regio arridet. Sed veritus ne popularium amantior* ipsum
aliquando desereret, animum ejus pertentare voluit et sic
colloquium cum eo iniit, ex quo optima ejus indoles apertius
patuit.
Crusoëus">. Num tu ad populares tuos redire et cum iis habitare
malis ?
Friday. Libenter equidem eos revisam.
Cru. Scilicet optes carne humana cum iis vesci ?
Fri. Minime ! eos potius ad mores mitiores traducam, doceamque
vesci lacte et carne animalium, et inprimis ab humana abstinere.
Cru. Quid si te ipsum devorent ?
Fri. Hoc non facient.
Cru. Attamen vescuntur carne humana ?
Fri. Sane illi quidem ; sed carne hostium.
Cru. An tu scapham conficere potes qua ad eos transveharis ?
Fri. Sane quidem !
Cru. Euge ! confice tibi scapham atque ad illos revertere.
Quid ? dejicis oculos ; cur sic doles ?
Fri. Doleo quod dominus mihi carissimus irascatur.
Cru. Cur vero tibi irascar ?
Fri. Ita res se habet ; quippe ille me a se relegatum velit.
Cru. Antea vero voluisti redire in patriam ?
Fri. Volui equidem ; nisi tamen dominus meus ibi mecum versetur,
ibi nolim ego quoque versari.
Cru. Me quidem populares tui hostem arbitrati, interficient
devorabuntque ; tu igitur solus proficiscere !
Quibus auditis Friday arreptam securim domino porrecta cervice
reddit.
Cru. Quid vis ?
Fri. Malim ego a te interfici quam relegari !
His dictis Friday vim lacrimarum profundit. Robinson autem
vehementissime commotus eum amplectitur, et hæc exclamat :
“ noli timere, O bone ! Ego quoque opto ut nunquam a te
divellar ; ex animo enim te diligo. ”