Crusoëus paratus ad obsidionem ferendam — Friday describitur —
Quare sic appellatus — Regia potestas — Abundat Crusoëus opibus.
Incerta adhuc ancepsque fortuna Robinsonis erat. Nonne
verisimile erat barbaros, epulis immanibus satiatos, vestigia
sociorum secuturos esse ut et eos et captivum qui evaserat
quærerent ? Tunc vero dubium non erat quin illi, patefacto semel
Robinsonis domicilio, expugnatoque*, eum simul et novum comitem
occiderent. Quæ cogitatio Robinsonis animum agitabat, e summo
colle fœdam epulationem chorosque barbarorum intuentis*.
Perpendit igitur quid sibi in his rebus faciendum sit : utrum
fugiat, an in arce sua inclusum se teneat ? Tandem Deum precatus
adeo confirmatum animo se sensit ut hoc facere* constituerit.
Itaque inter dumeta usque ad domicilium prorepit et socio
significavit ut idem ageret ; sic ambo ad speluncam perveniunt.
Tunc barbarus domicilium liberatoris commode dispositum intuens
obstupuit, quippe qui nihil unquam tali arte instructum
vidisset.
Crusoëus barbaro significat quid sit ab hostium multitudine
metuendum ; se autem paratum esse ad vitam strenue defendendam.
Quo quidem ille intellecto, truci vultu securim vibrat, gestuque
terribili versus eum locum se convertit ubi hostes erant, quasi
illos provocaret, patronoque monstraret se illi defensorem
acerrimum fore. Ille autem, hac ejus fortitudine probata,
hastam, arcum, sagittas, ei tradit ; eumque ad foramen munimenti
arborei velut in excubiis collocat, unde prospiceret quid in
spatio inter parietem et nemus a se consitum interjecto*
ageretur. Hoc modo cum socio usque ad vesperam armatus stetit ;
quum vero post aliquot horas nihil usquam metuendum cernerent,
existimaverunt barbaros, frustra scrutatos, in scaphis qua
venerant via eandem repetiisse. Igitur armis depositis, Robinson
cœnam instruit.
Quum autem ille dies, in vita Robinsonis maxime memorandus,
Anglice nominatus esset Friday, isti quem servaverat barbaro hoc
indidit nomen.
Nondum huc usque Robinsoni vacaverat* eum attentius considerare.
Juvenis erat egregiæ formæ, annorum circiter viginti ; colore
fusco, cute nitida, crinibus nigris, non autem laneis*, sicut
Æthiopum, sed rectis ; naso brevi, nec eo depresso, labiis
parvis, dentibus tam albis ut ebur æquarent. Aures ejus variis
conchis et pennis ornatæ erant, quibus ille non mediocriter
superbire videbatur ; nudus ceterum a capite ad pedes.
Itaque Robinson amiculo e pellibus confecto socium induit. Tum
ei significavit ut lateri assideret ad cœnandum.
Friday magna cum reverentia atque grati animi significatione ad
dominum accessit ; tum in genua se prostravit, capite in terram
demisso.
Crusoëus autem socio atque amico diu exoptato mirifice lætatus,
blanditiis potius illum sibi devincire cupiebat. Existimabat
enim duplicem non esse generis humani originem, nec fictos
meliore luto hos qui vocantur albi, quum eodem patre quo nigri
homines nati sint ; attamen quum putaret prudentius esse
hospitem nondum satis sibi cognitum intra obsequii et
venerationis fines continere, honoremque ab eo velut sibi
debitum accipere, regem aliquamdiu agere* constituit.
Itaque socio signis gestuque ostendit, se illum quidem in
tutelam suam recepisse, ea tamen lege* ut summam ipsi
obedientiam præstaret, atque omnibus sedulo vacaret* quæcumque
dominus et rex novus juberet. Ideo Cacicum se ipse appellavit,
quoniam eo nomine barbarorum principes vocari meminerat. Qua
voce melius quam signis adhibitis Friday id intellexit quod suus
ei dominus declarabat ; et ut pateret se domino in servitutem
semetipsum dicare, iterum iterumque nomen illud clara voce
pronuntiavit, Robinsonem manu demonstrans, et ei ad pedes
projectus. Quin ut significaret se satis intelligere quanta
esset vis regiæ potestatis, hastam arreptam domino porrexit,
cuspide ad pectus suum directa, atque hoc ipso declaravit
Robinsonem vitæ necisque habere potestatem. Hic autem regia
quasi majestate dextram subdito porrexit, jussitque secum
cœnare. Friday dicto audiens fuit, ita tamen ut ipse humi, ille
vero in suggestu graminis sederet.
Quibus factis, Crusoëus rex fuit. Quippe insula erat pro regno,
lamæ fructusque pro ærario, Friday pro subdito, unico quidem sed
carissimo, psittacusque pro comitatu*, sed fere inutili.
Cœna confecta, rex novus de cubiculis rite disponendis mandata
dedit. Parum sane prudenter egisset, si socio qui tam brevi
tempore tot munera adeptus erat, famulus idem et minister,
legatus et miles, præfectus copiarum et ædium, secum in eadem
spelunca recubandi licentiam dedisset. Etenim non satis tutum
habuit vitam suam cæcumque sub terra viæ exitum credere externo
homini et alienigenæ, cujus fidem nondum adhuc spectatam* vix
pro certo habebat. Itaque jubetur Friday idoneam fœni copiam in
caveam transportare, sibique inde parare cubile ; novus interea
rex, ut saluti suæ consulat, arma omnia in cubiculum suum
confert.
Tum adstante toto populo non puduit Crusoëum humili ac prorsus
agresti ministerio fungi. Qui universæ, quaqua patebat, insulæ
imperitabat, qui in suos omnes subditos vitæ necisque jus
habebat, ille non erubuit, servilem in modum. regiis manibus
lamas ipse mulgere, ut rite doceret ministrum cui hoc officium
postea mandare in animo habebat. Hic vero quamvis id attente
consideraret, cui tamen bono foret minime intellexit. Quippe nec
ille nec populares sui, ut hebeti prorsus erant ingenio, unquam
suspicati fuerant lac animalium salubre æque ac nutriendo
corpori esse accommodatissimum. Nunquam hoc genus alimenti
labris attigerat ; itaque paululum lactis a Robinsone oblatum
inusitata et singulari voluptate hausit.
Variis autem hujus diei molestiis periculisque fessi ambo somni
quietisque erant appetentissimi. Robinson igitur servo mandavit
ut ad lectum se conferret, tum ipse quoque eo se contulit.