Epulæ immanes — Prælium — Fortitudo Crusoëi — Friday servatus.
Cum prima luce novum Crusoëo consilium. Quod heri prudentia,
quod necessitas suadebat, tunc stultum esse atque inutile
judicavit. Consilia demum minus considerata et a timore orta
nunc abjicit, et ad meliora rationique magis consentanea animum
convertit. Nunc enim, nocte interposita, intelligit timorem
hesternum nimium fuisse. “ Jamdudum, ” sic ait ille secum, “ hic
solus commoror, nec ullus unquam homo ferus mihi obviam venit ;
ex quo satis patet suum eos in hac insula domicilium non habere.
Verisimile est, aliam eos incolere regionem unde nonnulli huc
veniunt ut victorias atrocibus epulis concelebrent, eosque ad
eam insulæ partem quæ vergit ad meridiem appellere, atque inde
discedere, cæteris insulæ partibus neglectis. Singulari igitur
ac divino munere, ego in hanc steriliorem insulæ partem
compulsus fui, hoc ipso tutior. ” Tum animo et viribus
confirmatus, domum se contulit, ut nova quæ inierat consilia
persequeretur.
Placuit inter cætera serere non procul ab arbusto quo domum
munierat nemus ita densum ut sedes a longinquo conspici non
posset. Hac mente duo circiter millia ejus generis salicum sevit
quas jam facile radices agere atque brevi crescere
animadverterat. Sed maxime cavendum judicavit ne certo eas
ordine disponeret, ut silvula natura potius quam arte propagata
videretur. Tum statuit viam sub terra per cuniculum* agere, ab
ima spelunca ad alterum montis latus, ut, obveniente
necessitate, aufugere posset. Quod quidem opus fuit magni et
diuturni laboris, adeo ut ab apparatu cymbæ omnino cessaret.
Sic ille quidem ab impetu repentino satis tutus sibi videbatur.
Quid si hostis instet, obsidioneque cinctum teneat ? Neque hoc
vanum prorsus erat aut futile ; quippe quod aliquando fieri
posset. Itaque necesse esse judicavit ut se adversus hunc casum
muniret, ne fame aut periret aut ad deditionem cogeretur.
Quamobrem statuit unam certe lamam quæ lacte abundaret in atrio
domicilii servare, atque ad hanc alendam fœni acervum sepositum*
habere ex quo nihil, nisi necessitate coactus, detraheret.
Decretum est quoque casei, pomorum, ostrearum copiam parare, et
de die in diem suppeditare.
Quibus ita dispositis, aliquot annos vitam vixit adeo
tranquillam ut nihil memoratu dignum ei acciderit. Igitur ad rem
illam propero quæ ad commutandam fortunam plus valuit quam
quidquam ex eis quæ huc usque ei evenerant.
Quum Robinsoni mane quodam sereno in cymba fabricanda intentus
esset animus, magnum e longinquo fumum ascendentem subito
conspexit. Primo quidem aspectu obstupuit, mox autem ad montem
speluncæ imminentem quam celerrime cucurrit, causam rei inde
speculaturus. Ubi primum montem conscendit, majore cum terrore
conspexit quinque scaphulas in litore religatas, triginta autem
barbaros ingentem apud focum, truci gestu atque incondito*
clamore chorum agentes. Saltabant unico tantum pede ; alterum
erectum in aere librabant.
Etsi ad spectaculum hujusmodi videndum Crusoëus non imparatus
erat, parum tamen abfuit quin rursus terrore exanimaretur.
Verumtamen fortitudinem et fiduciam celeriter in animum
revocavit. Tum e colle propere descendit, cunctisque armis
instructus, et auxilium precatus a Deo, constituit vitam suam,
quoad posset, defendere. Tunc iterum ad summum collem
conscendit, hostes exploraturus.
Mox vero cohorruit atque indignatus est, quum duos homines e
scaphis trahi ad ignem videret. Ac primo suspicatus est eos neci
addictos*, brevique comperit se non errasse. Alii enim ex
barbaris alterum captivum subito prosternunt, alii prostratum
adorti*, corpus fœde laniant, ad epulas atroces instruendas.
Interim in proximo stabat alter captivus, donec ipse quoque
mactaretur. Qui vero, dum intentos quisque oculos in cruciatum
et lacerationem tenet, oblata occasione, fugit atque citatissimo
cursu in eam regionis partem contendit quam Robinson incolebat.
Tunc noster erectus incertusque tum spe et lætitia, tum timore
atque horrore vicissim perstringitur. Hinc exultat, quum
captivum aliquo spatio persequentes superare videret ; inde toto
corpore contremiscit, quum animadvertit cunctos ad domum suam
antea ignotam, cursum dirigere. Erat autem sinus mediocris
profugo trajiciendus, ne in manus hostium caderet. In quem
statim prosiliit eademque quam huc usque adhibuerat celeritate
transnavit ad litus oppositum. Dum ii qui propius urgebant in
aquam se ipsos projiciunt, ceteri ad convivium horribile
revertuntur. Quanto autem gaudio Crusoëus animadvertit, hos illi
natando pares non esse ! Miser enim jam ex aqua emerserat, quum
ceteri nondum dimidiam sinus partem emensi erant.
Tunc Robinson insolita fortitudine atque audacia incitatum se
sensit ; hasta correpta e monte decurrit. Et continuo silva
egressus, terribili voce exclamat : “ Siste gradum* ! ” At ille,
aspectu Robinsonis pellibus horridi obstupuit, ratus esse
aliquem humano majorem, incertusque utrum se ei ad pedes
projiceret, an potius fugam persequeretur. Crusoëus ei manu
significat adesse se defensorem, et subito conversus obviam
hostibus progreditur. Priorem, quum jam propius esset, hasta
percussum vi magna dejicit. Alter qui centum circiter passus
aberat, attonitus stupet ; tum arcum sagitta instruit, quam in
Robinsonem jam proxime accedentem, intorquet*. Illa pectus ejus
ferit, sed adeo leviter pellem qua indutus erat strinxit ut
corpus ferro esset intactum. Tum Robinson priori victoria ferox,
vehementi impetu elatus, barbarum prostravit. Deinde hominem
respicit cujus vitam servaverat ; qui, timorem inter et spem
dubius, eodem in loco hærebat, incertus utrum hæc omnia suæ
salutis causa agerentur, an sibi istius ignoti victoris manu
pereundum foret. Ille autem barbarum ad se vocat, significatque
ut propius accedat. Hic paruit, mox autem perterritus
constitit ; nunc pedem profert, nunc retrahit ; lente demum non
sine magna significatione terroris supplex progreditur.
Postquam Crusoëus amicitiam suam omni modo demonstravit, tandem
ille adgredi ausus est, sed decimo quoque passu supplex in genua
procidit, perinde quasi gratias ageret simul et honorem
præstaret.
Tum Crusoëus sublata larva vultum humanum et benignum ostendit.
Quo viso, barbarus confidentius servatorem suum adit, totoque
corpore projecto terram osculatur. Noster autem, qui amicum
habere mallet quam servum, homini allevato quacumque potuit
ratione persuadere studet se velle cum ipso amicitiam jungere.
Multa vero facienda supererant.
Barbarus qui prior fuerat prostratus vulnus mortiferum non
sustinuerat ; itaque quum animum sensim recepisset, herbis
evulsis ad sedandum sanguinem vulnus sanare cœpit. Robinson
barbaro suo hoc demonstrat. Tum Indus nunc securim lapideam
Robinsoni ostendit, nunc se ipsum, ut significaret se illa
libenter vitam hosti erepturum. Abhorrebat quidem Robinson ab
humano sanguine effundendo, sed necesse ratus ut hostis de medio
tolleretur*, securim porrigit, aversis oculis. Indus in hostem
vulneratum irruit, quem uno ictu obtruncat ; tum lætatus
revertitur et securim cæsique hominis cruentum caput, victoriæ
pignora, ad pedes Robinsonis deponit.
Tum Robinson ei signis quibusdam præcipit, ut, collectis cæsorum
arcubus et sagittis, se prosequeretur ; barbarus autem innuit
Robinsoni, prius quam recederent, corpora defunctorum esse humi
condenda, ne socii unquam eorum vestigia reperirent.
Ille quum indicasset hæc sibi placere, Indus solis manibus magna
cum celeritate brevi utrumque cadaver arena obruit ; tum ambo ad
domicilium Crusoëi se conferunt.