Robinson insulam peragrat — Vestigia hominum reperit — Summus
terror — Prospicit crania, ossa, manus, pedes — Quod territo et
fugienti accidit.
Crusoëus assiduam per tres annos navi conficiendæ operam
dederat, trunco vix dimidia quidem parte exciso. Incertum quoque
videbatur an illud, etsi eadem assiduitate operi instaret, trium
aut quatuor annorum spatio perfecturus esset ; nec tamen in suo
studio atque opere cessavit ; quid enim aliud susciperet ? neque
vero illi placuit neque licuit otioso esse.
Forte tandem in mentem ei venit se, quanquam jam diu in insula
ista habitabat, non nisi minimam partem adhuc explorasse.
Timorem istum quo impeditus insulam totam nondum peragrarat
objecit sibi* ut animi vitium. “ Forsan, ” ita secum locutus
est, “ si minus ego timidus fuissem, multa invenissem quæ nunc
mihi maximæ utilitati essent. ”
Quæ quidem cogitatio animum impulit ut illico statueret proximo
mane in viam se conferre ; eoque ipso die omnia ad iter
faciendum paravit.
Postridie, orto sole, uno e lamis dierum quatuor victu onerato,
armis ipse indutus fidenti animo viam ingressus est. Constituit,
quantum fieri posset, litus sequi, neque silvestribus locis se
committere, ne in feras incideret.
Primo die nihil ei in itinere memorabile accidit. Sex millia
circiter illo die confecit, et quo longius progrediebatur, eo
certius comperit se in sterilissima insulæ parte sedem
constituisse. Multis nimirum in locis arbores invenit vario
fructuum genere abundantes, unde victum non salubrem minus quam
jucundum petere potuisset. Horum usus nominaque postea didicit.
Primam noctem in arbore egit, ut tutus a feris esset ; et
postero die iter persecutus est. Nec multum viæ confecerat, quum
extremam insulæ partem ad meridiem attigit. Solum nonnullis in
locis erat arenosum. Dum autem tendit ad tractum terræ in mare
procurrentem, ecce pedem retro fert ; tum pallescere,
contremiscere, oculos circumferre, et subito hærere quasi
fulmine repentino ictus, Vidit enim quod hic visurum se nunquam
speraverat, vestigia hominum arenæ impressa !
Tum ille territus undique circumspicit ; audito vel levissimo
foliorum strepitu stupet, sensusque ei adeo perturbantur ut stet
inops consilii. Tandem collectis viribus fugam corripit, quasi
instarent a tergo, neque præ terrore respicere ausus est. At
ecce repente substitit. Metus in formidinem vertitur. Videt
nimirum fossam rotundam atque in medio ignis extincti focum.
Quem circa (horresco referens) crania, manus, pedes, aliaque
corporis ossa aspicit, execrandas reliquias convivii a quo
natura abhorret. Scilicet tunc temporis in insulis Caraibicis
feri homines degebant, cannibales vocati aut anthropophagi ;
quibus sollemnis erat consuetudo captivis mactatis atque assis
immanes epulas celebrare, in quibus atrociter debacchabantur,
saltantes, canentes, vel potius, satiata feritate, ululantes.
Oculos Crusoëus ab horribili spectaculo avertit. Nausea etiam
correpto vires illi omnino defecissent, nisi stomachum vomitu
levasset. Ubi primum paululum refectus est, fugit tanta
velocitate ut fugientem fidelis lama vix sequi posset. Tantopere
vero mentem Robinsonis formido alienaverat, ut lamæ sui plane
oblitus, audito sequentis socii gressu, instantem a tergo sibi
cannibalem fingeret*, omnibusque viribus effugere conaretur.
Jamque ne cursum morarentur, hastam, arcum, sagittas, securim
abjicit ; quam sibi videt* expeditiorem, eam viam potiorem
habet, iteratisque per totam horam ambagibus efficit ut
circumeundo ad locum eundem unde aufugerat redierit. Tunc
alterum portentum animum ejus attonitum occupat. Quo in loco
versetur non agnoscit, nec animadvertit eundem esse quem antea
viderat ; putat invenisse se novum immanitatis eorum quos fugit
monumentum. Itaque violentissimo impetu se proripit, neque prius
currere desiit quam fessum cursu corpus vires desererent. Tunc
omnino exhaustus sensuque orbatus procidit. Huc quoque lama
advenit, neque minus quam ille fessus juxta dominum procumbit.
Forte is ipse erat locus ubi antea Robinson arma abjecerat.
Itaque oculis non multo post apertis, hæc prima in gramine
conspexit. Quod quidem somnium ipsi omnino visum est, nec
intelligebat quomodo et arma sic jacerent et ipse in eum locum
venisset : tantopere formido animum ejus perturbaverat.
Brevi surrexit ut locum eum quam celerrime relinqueret. Sed tunc
paululum consilii compos*, nec tam imprudens ut armorum
oblivisceretur, statuit ea non exuere quibus solis vitam poterat
defendere. Tantopere autem erat debilitatus, ut, instante quidem
metu, non tamen eadem qua antea pernicitate fugeret. Per totum
reliquum diem cibi cupiditatem plane amisit, semelque tantummodo
substitit ut sitim fontis aqua restingueret.
Frustra speravit se eodem die ad sedem suam perventurum. Obscura
jam luce, dimidiam circiter horæ partem aberat a domicilio, eo
scilicet in loco quem rusculum* suum vocaverat. Quippe spatium
erat clausum, et satis amplum, in quo partem gregis coercebat,
quia nempe pinguiora ibi quam prope domicilium suum crescebant
gramina. Ibi nonnullas noctes superiori æstate degerat, ne ab
insectis quæ eum domi fodiebant vexaretur. Sed viribus omnino
exhaustis longius progredi non poterat. Etsi periculosissimum ei
videbatur pernoctare in loco nullis præsidiis munito, attamen
necessitati parendum erat. Vix tamen humi se prostraverat, quum
neque omnino sopitus, neque omnino vigil, in ambigua somni
expectatione, ecce subito terrore perhorruit.
Vocem audivit veluti cœlo demissam hæc verba proferentem : Ave,
Robinson.
Ille perterritus exsilit toto corpore contremiscens, et inops
consilii. Mox iisdem iterum auditis, oculos in eum locum timide
convertit unde vox profecta erat. Tum vidit, quod cuivis sane
ignavo in promptu fuisset*, si rem, priusquam animus perturbatus
esset, paulo attentius perpendisset ; vidit se vano metu
territum fuisse ; quippe vox illa profecta erat non de cœlo, sed
de ramo in quo carissimus sibi insidebat psittacus. Tum vero
metus in lætitiam vertitur quod causam rei invenisset. Manum
psittaco porrigit ; ille devolat, dumque mutuis alter alterum
blanditiis excipit, psittacus dictatam salutationem geminabat.
Ipse autem totam fere noctem insomnem traduxit, ut cibi ita
quietis immemor, quippe qui fremitum quemque auribus captabat.
Semper occurrebant oculis feri homines, frustra animum a fœda
cogitatione abducere conabatur. Tum ut se tutiorem in futurum
præstaret, cœpit plurima animo consilia, eaque stultissima,
agitare. Ex quibus unum, quod incredibile videbitur, hoc erat :
ut die oborto omnia adæquaret solo* quæ tanta diligentia, tanto
labore, extruxerat ; ne vel minimum quidem humanæ industriæ
vestigium deprehendi posset.