Caput Tredecimum

Multus labor in excavanda scapha — Crusoëi constantia — Quomodo

diem inter varias occupationes distribuit — In bellicis artibus

se exercet.

Nullum unquam negotium tam molestum tamque diuturnum susceperat,

quam quum cymbam fabricare adortus est. Multi alii animum

abjecissent, e manibus securis brevi excidisset, et tale

susceptum visum fuisset, sin minus stultum, at saltem ejusmodi

quod fieri nullo modo posset. Robinson autem hanc legem sibi

fecerat ut nullis laboribus ab ullo unquam incepto deterreretur.

Itaque hoc etiam summa animi constantia persecutus est ; et si

illud multo plus et temporis et curæ postulasset, ei in mentem

non venisset a proposito recedere. Jam satis intellexit illi

opus pluribus annis esse ; dies igitur ita dividere decrevit, ut

cuilibet horæ suus labor attribueretur. Experientia enim

Crusoëus edoctus erat nihil majori ad industriam promovendam

adjumento esse, quam si certo ordine inter singulas diei horas

labor apte dispertiatur. Hoc enim modo augentur temporis momenta

quæ suo quæque usu distinguuntur.

Itaque oriente sole surgere consueverat et ad fontem se

conferre, ut caput, manus, pectus, pedesque ablueret. Deinde

domum reversus vestes induebat. Quo facto, collem speluncæ

imminentem conscendere, unde longe lateque circumspicere posset,

atque ibi in genua prostratus preces matutinas fundere, Deumque

orare pro carissimis parentibus quorum, etsi eos deseruerat,

nunquam oblitus est. Tum lamas mulgere quarum gregem non ita

contemnendum* paulatim educaverat. Deinde aliquam lactis partem

haurire. Quibus peractis prima diei hora effluxerat.

Ita omnibus rebus instructus quæ sive ad tutelam sui, seu ad

laborem pertinerent, ibat tum ad litus, si mare recederet

ostreas in prandium collecturus, tum ad arborem ex qua navem

fabricare statuerat.

Sub horam quintam, quum diei fervidissimum tempus esset, laborem

intermittebat. Tum litus repetebat, aut ostreas conquisiturus,

si modo mane non invenisset, aut corpus loturus, quod bis

quotidie facere in morem ei venerat.

Deinde iterum lamas mulgere, caseos ex lacte coagulato premere*,

prandiumque mediocre instruere quod fere lacte, et caseo

recenti, nonnullis ostreis, cum dimidia nuce constabat. Nec illi

querendi locus* erat quum in fervidis istis regionibus ciborum

appetitus multo minor sibi quam sub cœlo frigidiori esset.

Attamen solitus a puero carnem edere, illam tundendo emollire

denuo conatus est, ut aviditatem expleret ; sed frustra. Inter

prandendum cum psittaco suo confabulari solebat, quem nonnulla

verba eloqui docuerat. Scilicet audiebat discipulus et reddebat

sonos, in vicem reticens ut qui mente verba agitaret. Hunc

quoque assuefecerat se vocantem audire et euntem sequi.

Post prandium, horam quieti sub umbra aut in spelunca dabat,

stante ad latus psittaco et lamis circa dominum recubantibus.

Tum ille interdum sedens, animalia ista, in quæ defixos tenebat

oculos, alloquebatur, verba sua intelligi ratus ; adeo ille

gestiebat cum quolibet animante* mentis cogitationes sensusque

communicare, ut sæpius oblivisceretur se cum animalibus rationis

expertibus sermonem habere. Quoties autem psittacus vocem

distincte emittebat, tantum erat domino gaudium, ut humanam

vocem audire sibi videretur, atque insulæ, lamarum, psittacique

oblitus, se inter homines versari sibi cogitatione fingeret. Sed

quum brevi evanesceret error ille blandissimus, tum ad memoriam

solitudinis revolutus, hoc modo ingemiscebat : “ miserum

Crusoëum ! ”

Sub horam a meridie secundam ad arborem reversus, rursus magno

operi instabat. Quo in labore durissimo quotidie duas horas

consumere sibi præceperat ; quibus peractis redibat ad litus,

quum ad corpus denuo abluendum, tum ad ostreas conquirendas.

Reliquam diem variis operibus in hortis impendebat ; nunc

triticum* aut solana serere, sperans fore ut olim, igne

recuperato, commodis suis et utilitati servirent ; nunc teneras

stirpes insertas* irrigare ; nunc sepes serere quibus hortum

clauderet ; nunc arbores circumcidere*, ramosque flectere qui

sibi umbram hospitalem ministrarent.

Sub horam diei duodecimam, si modo nihil majoris momenti agendum

superesset, sese in bellicis artibus exercere, arcum tendere,

sagittas emittere, ut, si quando incideret in barbarum hominem

aut ferum animal, satis se defenderet. Quarum quidem artium

tantam paulatim peritiam adeptus est, ut raro, quamvis longo

interposito intervallo, a scopo*, nummi magnitudinem æquante,

aberraret. Vesperascente cœlo, lamas tertium mulgere, et stellis

aut luna lucentibus, parce cœnare.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 26 / 68 题