Convalescit ex morbo — Maximi luctus — Parva gaudia — Psittacus.
Attamen spiritum facilius trahere cœperat ; tum sublatis
paulatim oculis circumspexit, satis incertus animusne suus e
corpore migrasset, necne. Jam vero minime dubium erat quin
viveret. Neque tamen ergo gaudebat ; mortem enim in isto rerum
articulo vita potiorem habuisset. Magna quoque infirmitate
oppressum se sensit, doloris tamen expertem. Quum enim antea
æstu ardenti flagrasset, nunc sudor plurimus salubrisque per
omnes artus manabat. Atque ne intercluderetur*, pellibus additis
se texit, et sic post dimidiam circiter horæ partem magnopere
allevari sibi visus est. Jam vero siti exarsit vehementissima,
cui explendæ quum idonea non esset aqua putredine corrupta,
opportune malorum citreorum meminit. Adeo autem infirmus erat,
ut unum labris ægre admoveret ; cujus tamen succo egregie
refectus, sudore continuo effluente, dulci somno sopitus neque
nisi sole oriente experrectus est.
Tunc vero vis morbi omnino laxata erat, neque, præter
infirmitatem virium, quidquam mali superfuit ; cibum quoque
appetere cœpit, bulbumque solani frixum* comedit, instillato
mali citrei succo quo saporem ejus jucundiorem efficeret et
palato refrigerando aptiorem.
Lamarum suorum curam, quamdiu ægrotus jacebat, penitus
deposuerat. Nunc autem valde commotus est, quum eos ad pedes
suos videret jacentes, oculis in se defixis, quasi ipsum
interrogarent num melius valeret. Est autem illud animalium
genus a natura ita comparatum, ut camelorum instar, plurimos
dies sine potu degere possint. Alioquin male cum iis actum
fuisset. Per dies enim duos aquam non biberant, necdum etiam
Robinson, præ corporis imbecillitate, surgere aquamque iis
ministrare potuit.
Quum lama mater ad eum satis appropinquasset ut hanc posset
attingere, tum levato corpore in cubitum, dextra eam mulsit, ex
cujus tepidi lactis haustu plurimum accepit levaminis. Quo facto
rursus dormiebat usque ad solis occasum. Nunc autem cibi major
fuit appetitus. Itaque nonnulla solanorum tubera succo mali
citrei aspersa comedit, ac denuo somnus eum complexus est.
Quæ quies dulcissima, ut in corpore natura robusto, tantopere ad
vires ejus reficiendas valuit, ut proximo mane surgere, et
pedetentim progredi auderet.
E spelunca in vestibulum titubans prorepit. Ibi solis orientis
radii, inter frondes vicinarum arborum nitentes, jucundo eum
calore recreant. Sibi recens esse natus videtur ; Deo, vitæ
fonti æterno, gratias agit quod sibi denuo intueri liceat sidus
illud pulcherrimum mirandaque summi rerum Conditoris opera. Nunc
aspicit cœrulei cœli immensitates, nunc recentem et amœnam
arborum fruticumque rore madentium* viriditatem, nunc lamas
fideles qui circumstantes domino blandiri et lætitiam videntur
indicare.
Mox autem faventibus aere puro et aqua frigida lacte temperata,
necnon placida mentis serenitate, penitus convaluit. Brevi
quoque viribus recuperatis, ad opera instituta se rettulit.
Hoc unum tunc ei molestum fuit quod ignis exstinctus esset.
Verumtamen magna cum animi moderatione hunc casum tulit, nec
spem omnino amisit, quippe qui nunc expertus foret nihil esse
cur adversus hiemis inclementiam sibi jam caveret ; atque etsi
ab ineunte ætate carne vesci consueverat, speravit tamen fore ut
ea carere solisque fructibus et lacte lamarum vitam sustentare
posset.
Quid nunc suscipiat, confectis omnibus quæ manibus sine ullius
instrumenti auxilio confici possent ? Nihil ergo sibi superesse
putavit, nisi ut in otio et somno vitam consumeret. Qua quidem
conditione miseriorem sibi fingere nullam potuit. Jam enim
tantopere labori assuetus erat ut vitam intolerabilem
existimaret, quoties utili operæ vacare non liceret* ; itaque
diu multumque secum reputabat quemnam laborem nunc capesseret,
ut fugeret otium. Invenit tandem in quo operam suam collocaret.
Diu noctuque animo versaverat consilium naviculæ conficiendæ,
cujus ope tentaret ut in societatem hominum rediret, atque se ab
ea solitudine eximeret quam graviorem erat expertus ex quo ignis
usum amiserat. Nec temere* terram Americanam haud procul abesse
augurabatur. Statuit autem, si modo scaphulam sibi parare
posset, spretis omnibus periculis, continentem petere. Quum
totum se huic consilio tradidisset, procurrit aliquando ad
eligendam arborem cujus truncus in formam cymbæ cavaretur. Hac
mente loca nonnulla perlustrans quæ nondum inviserat, varia
ignotarum plantarum genera detexit, in quibus constituit
experimenta facere ut intelligeret an iis quoque vesci posset.
Inter alios frutices nonnullos invenit frumenti Indici.
Miratus ille spicarum magnitudinem in quibus supra ducenta grana
denso ordine structa erant, non dubitavit quin panis ex iis
confici posset. Quomodo autem grana moliturus erat ? quomodo
farinam furfure* purgaturus ? quomodo tandem panem inde
cocturus, quum careret igne ? Nihilominus tamen aliquot spicas
inde secum abstulit, quarum grana sereret : “ Quidni, ” sic ait
ille secum, “ fieri possit ut ex iis aliquam olim utilitatem
percipiam ? ”
Postea vero repperit arborem quoque frugiferam in quam antea non
inciderat. Capsulas crassas ab arbore pendentes vidit, quarum
unam quum confregisset, sexaginta circiter fabas invenit.
Quamvis saporem jucundum in iis non cognosceret, attamen unam ex
iis, quæ sibi maturior visa est, peræ suæ commisit. Erant fabæ
cacaoticæ, e quibus potus cacaoticus paratur.
Tandem arborem ingentem sibi prorsus ignotam invenit, cujus
fructus nuces cocossæ magnitudine æquabant. Qui quum putamina
nulla haberent, saporem vero jucundissimum, toti comedi
poterant. Arbor ipsa multum dissimilis cocossæ erat. Neque enim
huic, sicut cocossæ, truncus erectus, neque in coronam magnorum
foliorum superne* desinit. Postea comperit arborem eam esse quam
paniferam appellamus, propterea quod fructus ejus vel crudi, vel
comminuti atque depsendo* subacti, barbaris hominibus vicem
panis præstant.
Inter redeundum, quod jam diu optabat, nidum psittaci invenit.
Tum circumspiciens qua parte facillime locum invadat, pede
suspenso accedit. Vigilabat in sede extra nidum prominente mater
pullis incubans, et ad aspectum inusitatæ formæ aliquid mali
suspicata, aciem oculorum arrigebat ad periculum. Retractis
virgultis Robinson per densissimas frondes conscendit. Sed quo
proprius accedit strepitus foliorum, eo magis matris crescebat
sollicitudo. Ac demum homo adest, manumque nido injicit. Avolat
mater, avolant adulti jam validiores ; unus cæteris tardior in
manibus hæret ; Crusoëus domum properat, hilarior quam si
thesaurum auri nactus esset. Tum redux quam sollertissime potest
caveam concinnat, in qua hospitem novum collocet. Qua quidem
juxta stratum suum posita, tam lætus recubuit quam qui novum
sibi amicum comparavit.