Ferte opem misero Crusoëo

Sic illi nonnihil profuit verba aliquot Latina meminisse.

Jam inopia calceorum et tibialium* maxime laboravit. Quibus

scilicet sensim omnino dilaceratis, muscæ nudos pedes stimulis

fodiebant. Quoties sedebat meditatus quomodo corpus tegeret !

sed frustra. Carebat enim et instrumentis simul et arte quibus

finem assequi posset. Tandem pellibus lamarum quos mactaverat

facillime vestiri posse se existimavit. At istæ crudæ rigidæque

erant, neque unquam ille curaverat qua arte in parandis pellibus

crudis coriarii uti solent. In qua si versatus esset, nec acu,

nec filis instructus erat, quorum ope e coriis vestimentum sibi

consueret.

Cæterum necessitas, omni arte et doctrina efficacior, eum

admonuit quomodo inopiæ suæ mederetur. Pellibus igitur sumptis,

cultro siliceo, non sine magno labore, calceos primum, tum

tibialia quoque secuit. Quæ quum consuere non posset, incisis

foraminibus fila trajecit* quibus ea circa tibias religaret.

Ex alio quodam corio curvo rigidoque larvam confecit quam duobus

perfodit foraminibus per quæ acies oculorum penetraret,

tertiumque quo spiritum ore duceret.

Statuit a labore omnino non desistere, donec tandem tunicam

braccasque* e pellibus lamarum perfecisset ; et certe res erat

maxime operosa ; quid autem est quod sine labore homines assequi

possint ? Nihil vero tam arduum quod non expugnet pertinax

labor. Illi quoque res ex voto cessit ; id quod eum tanta

affecit lætitia quanta verbis exprimi non posset.

Jam Robinsoni habitus vestitusque vere mirifici fuerunt. A

capite ad calcem pellibus villosis horridus ; gladii loco,

securi lapidea cinctus ; gerebat humeris peram venatoriam,

arcumque cum fasciculo sagittarum ; dextra hastam ipso

longiorem, sinistra umbellam textam viminibus atque foliis

cocossæ obsitam* ; pro pileo denique corbem præacutam et

pellibus setosis tectam. Cogitate, quæso, qualis aspectus

hominis fuerit. Risum ipse non tenuit, quum suum lympharum in

speculo simulacrum aspexisset.

Hæc inter casu quodam impeditus est quem jam diu metuebat ; in

morbum incidit.

Ac primo stomachi capitisque doloribus affectum, et omnibus

membris fatigatum se sensit, summoque demum animi angore et

debilitate oppressus in terram collabitur. Vocis expers atque

sensus, oculos in cœlum defigit. “ Alme Deus ! miserere mei ! ”

Hæc sola subinde magno cum gemitu eloqui poterat.

Neque tamen diu curis consumptus quiescere potuit. Quum quidquid

virium supererat collegisset, ea quæ ad curam sui maxima

necessaria essent prope stratum ponit, ut, si propter vim morbi

surgere non posset, haberet tamen quo paululum sublevaretur ;

sed vix valuit nonnullas cocossæ conchas aquæ plenas inducere,

quas juxta stratum collocavit. Tum aliquot tubera trita et

quatuor mala citrea, quæ reliqua habebat, addidit : quo facto,

exhaustis viribus in lecto recubuit ; ac brevi febri correptus

est. Quanquam pellibus lamarum se totum texerat, a frigore tamen

se defendere non potuit. Quo frigore duas fere horas cohorruit.

Tum æstus tam vehemens insequitur ut viscera penitus urantur.

Pectus crebro concutitur pulsu, sicut solet celerrimo cursu

anhelantibus. Tanta autem ejus imbecillitas fuit, ut vix concham

aqua repletam labris admovere posset. Jamque nox oborta erat.

Qua quidem nocte tristiorem nullam unquam ille degerat.

Frigore vicissim contremuit et arsit calore, acerbissimo

continuoque capitis dolore cruciatus ; neque somno recreatus

est. Quibus malis adeo frangebatur, ut proximo mane vix posset

reptare ad ligna alendo igni necessaria.

Ad vesperem morbus ingravescit. Iterum igni corpus ægrum

admovere conantem vires deficiunt. Itaque nunc spes omnis

salutis abjicienda fuit, et in eo sensit se esse ut moreretur.

Nox hæc illi similis fuit ; ignis insuper extinctus est ; aqua

in conchis cœpit putrescere ; Crusoëo adeo vires deficiunt, ut

vix se in lecto commovere valeat. Mortem quoque appropinquantem

sentire sibi visus, tantam inde lætitiam cepit, ut ea ipsa

confirmatus, piis precibus se rite pararet ad iter illud

ineundum unde negant quemquam redire*.

Deum peccatorum veniam supplex rogavit ; quo facto gratias ei

egit pro beneficiis in se per totam vitam indignum collatis,

imprimis autem pro calamitatibus quibus ipsum castigavisset ;

postremo parentibus suis miseris solatium atque felicitatem

precatur ; tum animum immortalem Æterno Patri commendavit ; et

postquam se composuit mortem expectabat.

Quæ quidem visa est gradum corripere* ; angoribus enim

ingravescentibus pectus anhelare atque suffocari cœpit. Optatum

tempus tandem videtur advenisse. Vehementissimo angore

compressus jam non spirat ; tum capite reclinato, pæne

exanimatus et in lectulo resupinus porrigitur.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 24 / 68 题