Caput Undecimum

Summæ Robinsonis miseriæ — Ab insectis infestatur — Vestes ex

pellibus sibi conficit — Incidit in gravem morbum.

Attamen multum aberat ut Crusoëus omnia haberet quæ ad victum

cultumque vitæ requiruntur. Omnes ei vestes usu diuturno

contritæ diffluebant*, nec satis videbat quonam modo novas

confecturus esset. Cui quidem tum non contra frigoris vim

vestibus opus erat sed ut sese ab insectis defenderet, quibus

insula abundabat et quorum morsibus excruciabatur, tumidis fere

semper manibus genisque. Quanti porro dolores eum manebant,

vestibus omnino laceratis ! Neque multum aberat ut hæc

pateretur.

Ad hanc calamitatem accedebat quod parentum societatisque humanæ

desiderio animus ejus sæpe angeretur. Quam ob rem non raro

ingemuit, quum e litore oculis madidis et languentibus oceanum

circumspectaret immensum, neque aliud præter aquam, præter

cœlum, conspiceret. Quoties animus ei dubia spe pendebat, e

longinquo prospicienti nubeculam ex æquore quasi emergentem,

quam sibi cogitatione navem malis velisque instructam fingebat !

Cæca nondum cupidine deceptus, quanto luctu, quanta animi

ægritudine oppressus, domum revertebatur !

Veritus autem ne qua navis insulam præterveheretur aut etiam

apud eam ipso absente, ancoras jaceret, in tumulo quodam

eminenti signum erigere statuit, quo adpellentibus suam

calamitatem indicaret. Stabat pro signo tignum* ex quo tunica,

ut erat omnino attrita, suspenderat ; verba quoque palo

inscribere voluit quibus miseram suam conditionem apertius

significaret. Qua vero ratione ? Nullum quidem illi consilium,

nisi ut litteras cultro lapideo insculperet ; quanam autem

lingua ?

Si enim Gallicum vel Anglicum sermonem usurpasset, fieri poterat

ut navis Germanica, aut Hispana, aut Lusitana adpelleret, in

quibus nemo navigantium significationem verborum intellecturus

esset. Forte nonnullas voces* Latinas recordatus est quibus

votum suum exprimeret.

Linguæ enim Latinæ nulla erat Europæanorum gens omnino ignara,

et plerique eorum qui liberaliter instituti sunt aliquantulum

certe intelligunt. Propterea speravit fore ut in qualibet navi

quæ eo deferretur unus saltem reperiretur inscriptionis istius

interpres. His verbis constabat : —

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 23 / 68 题