Caput Decimum

Crusoëus domicilium reficit — Parat sibi alimenta in hiemem —

Imbribus continuis impeditus domi, fingit vasa — Nectit rete —

Arcum et sagittas conficit.

Humum profecto arenamque haud difficile erat subducere ;

supererat autem ingens saxum in duas partes diffisum, quibus

movendis unus homo impar videbatur. Conatus est Crusoëus partem

minorem provolvere, sed frustra ; et nunc iterum omni omissa

spe, hæsit inops consilii.

Recordatus est tandem se puerum vidisse, quoties operariis*

aliquid magni ponderis erat moliendum, pertica eos longa

crassaque uti cujus extremam partem moli movendæ subjicerent.

Itaque ejus rei experimentum facere properat. Peracta vix horæ

parte dimidia, saxa quæ vix quatuor homines junctis viribus

movere potuissent, e spelunca extracta sunt, et mox lætus

admodum vidit domicilium suum et latius et tutius quam antea

esse. Jam enim parietes non minus quam laquear ipsum saxo

constabant, nec vel minima quidem rima perspiciebatur.

Tunc ad montem ignivomum, qui vaporem atrum emittere nondum

desierat, propius accedere audet. Miratur ingentem saxorum

liquefactorum copiam quæ longe lateque diffusa necdum etiam

refrigerata erant. Quum animadvertisset lavam ad eum locum

effluxisse in quo solana crescebant magnopere timuit ne torrens

igneus totam istam regionem vastasset. Itaque quum eo se

contulisset, magno cum gaudio cuncta bene se habere deprehendit.

Et continuo statuit variis in partibus insulæ suæ solana serere,

ne quo casu sinistro fructum tam egregium amitteret.

Interim quum mons fumum emittere desiisset, ad hiatum ipsum

accedere ausus est. Latera quoque et imam partem ejus lava

refrigerata opertam invenit ; quumque nusquam vel minimum inde

oriri fumum videret, non sine causa existimavit ignem sub terra

penitus exstinctum, neque in posterum sibi ejusmodi eruptionem

esse extimescendam. Qua spe confirmatus, ad alimenta in hiemem

colligenda animum convertit. Hoc motus consilio, octo lamas

subinde eodem modo cepit quo priores. Istos omnes mactavit,

excepto hirco, quem socium tribus suis lamis jam cicuribus

adjunxit, maximamque carnis partem supra focum suspendit, quæ

fumo siccaretur.

Jam igitur copiam haud modicam carnis sibi paraverat.

Nihilominus tamen veritus est ne sub finem hiemis, si forte

asperior futura esset aut longior, inopia ciborum opprimeretur.

Itaque nonnullos etiam lamas capere voluit. Illi vero insidiis

hominis cognitis cavere sibi didicerant. Novis igitur utendum

erat artibus quibus illos exciperet. Neque hoc ei non

successit ; tanta ingenii humani vis esse solet ad res

necessarias sibi comparandas ! Animadverterat nimirum lamas,

quoties eum ad fontem conspexissent, semper celerrime per collem

quemdam ad arbusta properare. Hujus collis pars altera erat

dumetis cincta, altera autem prærupta duarum fere ulnarum

altitudine, unde lamæ saltu se dejicere solebant.

Statuit igitur fossam altam eo loco cavare in qua lamæ desuper

prosilientes caperentur. Labore indefesso intra paucos dies

novum hoc opus confectum est. Tum fossam virgultis texit.

Postero autem die magnopere lætatus est, quum duo ejus generis

animalia in eam desiliisse animadvertisset. Quibus captis,

tantam habuit carnis copiam, quanta per hiemem quamvis longam

abundanter sufficeret. Tum ut hiemem jam instantem caveret,

fœnum lamis parandum, ligna ad ignem fovendum colligenda,

solanorum tubera effodienda, eademque in cella condenda erant. E

fœno, cujus magnam copiam collegerat, acervum struxit, qualem

agricolæ nostri struere solent. Quoties vero fœnum addebat,

illud ita pedibus impressis conculcabat ut haud facile pluvia

posset interlui. Insuper ut magis etiam imbribus defenderetur,

tectum ex arundinibus confecit, haud infirmius iis quæ culmo*

apud nos teguntur. Dies proximos ligna arida colligendo

impendit. Tum tubera solanorum effodit, nec parvam eorum paravit

copiam. Quibus in cella conditis, decussit quoque omnia mala

citrea quæ matura erant ; jamque victum suum minus curabat.

Hiems vero, exacto jam mense octobri, nondum venerat. Immo

potius continuis imbribus ita pluebat ut aer in aquam mutatus

videretur. Nec satis liquebat quænam hujus rei causa esset.

Quindecim dies præterierant, ex quo non longius domicilio suo

progressus fuerat quam ad cellam, ut alimenta et aquam sibi

lamisque peteret. Reliquum tempus omne veluti captivo homini

degendum fuit.

Eheu ! quam tarde tempus nunc ei trahi visum est, nihil agenti,

homini solitario ! Nunc perspexit quam vera essent quæ sæpius

magistri olim præcepissent : eas opes esse parandas quæ una cum

naufrago possent enatare.

“ O me in pueritia stultum, ” sic enim dicit, “ qui scribere aut

legere tam molestum, otiari vero jucundum existimarem ! O utinam

quas olim aspernatus sum doctrinas memoria jam tenerem ! Ex

illis enim id nunc depromerem quod esset non solum vitæ

oblectatio, sed etiam levamentum miseriarum. ”

Cujus otii pertæsum necessitas coegit ut varias res gerendas

susciperet quas nunquam antea tentaverat. Jam diu consilium ollæ

aut lampadis fabricandæ animo agitabat, quibus quidem auctus, in

meliori sane conditione versaretur. Itaque, quanquam pluebat,

terram argillaceam studiose conquisivit, opusque orsus est.

Quod quidem certe non statim ei ex voto cessit. Iterum iterumque

tentandum erat, et dies nonnullos grato in labore transigebat,

donec tandem ollam fictilem cum lampade absolvisset. Quas non

procul ab igne collocavit ut paulatim arefierent*. Tum alias

etiam ollas, cacabos catinosque* varia forma variaque

magnitudine fingere instituit ; atque ut ille plurimum operæ in

his artibus posuit, ita maximam sollertiam adsecutus est.

Magnum opus fuit ac difficile fictilia vasa vitro ita incrustare

ne liquore madefierent. Sed quum nihil intentatum, nihil

inexpertum relinqueret, vicit patientia.

Interea pluere non desiit. Quamobrem necesse ei fuit varia

fingere opera ne misere tædio conficeretur. Proxime autem operam

nectendo reti piscatorio navat*. Jam antea non parvam copiam

funiculorum nunc valde opportunam contorserat. Quum enim otio

abundaret et patientissimus laboris rem decies et amplius male

inceptam retractaret*, invenit tandem qua arte nodos faceret.

Tum venit ei in mentem tentare ut arcum et sagittas conficeret.

Quanto studio animus flagravit, quum hæc secum agitans multa

recenseret commoda quæ inde esset percepturus ! scilicet lamas

interficere, aves dejicere, et quod erat potissimum, se ipsum in

domicilio defendere posset. Itaque tanta eum incessit cupido

arcus perficiendi ut pluviam cadentem parum curans, ad

conquirendum lignum procurrerit. Cui tamen consilio quum

quodlibet lignum aptum non existimaret, ejusmodi quæsivit quod

durum idem ac lentum esset, ut et facile flecteretur et in

pristinam fere formam rediret.

Tale ergo lignum inventum atque decisum domum deportat,

confestimque opus aggreditur. Tum vero cultris egenti quanta

visa est inopia ! Quanquam iterum iterumque secabat, vix tantum

profecit quantum nos cultris chalybeis instructi uno ictu

proficimus. Ab ortu quidem usque ad occasum diei operi intentus

erat, sed necesse fuit ut octo dies integros huic labori

impenderet. Valde tandem lætatus est, quum arcum nono die

perfectum videret ; neque tunc præter nervum et sagittas

quidquam desiderabat. Quum vero funem quam firmissimum

contorsisset, ad sagittas fabricandas se accinxit.

Jam si ferrum habuisset quod sagittis præfigeret*, quanti,

quæso, hoc æstimasset ! Frustra autem in votis illud habuit. Dum

igitur rem mente agitat, tandem meminit se audiisse homines

feros ossibus magnorum piscium aut silicibus acutis uti ad

sagittas hastasque acuendas. Protinus illos statuit imitari.

Consilium quoque iniit hastæ conficiendæ. Quorum utrumque statim

aggressus, ad litus accurrit, ibique ossa piscium lapidesque

aptissimos invenit. Tum perticam longam et rectam amputat hastæ

vice functuram, pluviaque madidus domum revertitur. Intra paucos

dies et hasta et sagittæ confectæ sunt. Tum hastam præfigit

lapide præacuto, ac deinde sagittas, hinc ossibus piscium

robustis, inde pennis ad extremam partem additis, alites* facit.

Quo facto placuit arcus experimentum facere. Qui quidem,

quanquam multa deerant, quod ferreis instrumentis non fuerat

instructus, attamen satis idoneus visus est dejiciendis avibus

minoribusque aliis animalibus. Neque dubitavit fore ut hominem

ferum nudumque, si quidem satis appropinquasset, eo graviter

esset vulneraturus.

Attamen pluvia nondum cessaverat, sed duobus tandem peractis

mensibus cœlum cœpit nitescere. Nunc Robinson hiemem adventare

putavit, quum jam contra hiems exacta* esset. Vix suis ille

oculis fidem habuit, quum alma veris vi nova gramina, novos

flores, novos surculos emergentes cerneret. Etsi causam non

intelligebat, res tamen ante oculos erat. “ Hoc profecto, ” ita

se ipse alloquitur, “ me in posterum monebit ne quid rejiciam,

cujus rationem animo perspicere nequeam. ”

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 22 / 68 题