Caput Nonum

Terræ motus — Mons ignivomus — Lamæ, vi aquarum abrepti —

Spelunca Robinsonis diruta.

Sequente nocte, Crusoëus securus recumbebat ; fideles lamæ ad

pedes domini jacebant ; luna splendebat de cœlo, aere puro

tranquilloque ; omnia denique in rerum natura alto silentio

tenebantur. Jamque labore diurno fessus, dulci fruebatur somno ;

parentum vero imago, quæ crebro recursabat, ante oculos

somniantis obversabatur. Tum subito terra insolito tremuit motu,

tanto fragore mugituque tam horribili, ut multæ tempestates

velut agmine facto ingruere reviderentur. Insequitur frequens

terræ motus, alius alium ; exoritur simul furens procella, qua

arbores, qua ipsæ dejiciuntur rupes, et mare cum fremitu æstuans

in imis sedibus conturbatur. Dixisses cuncta inter se præliari

rerum primordia, atque ignem, aëra, aquam, terram, in exitium

ruere.

Robinson mortis metu correptus e spelunca in vestibulum

prosilit ; prosilientemque exterriti lamæ sequuntur. Vix inde

aufugerant, quum saxum in quo spelunca erat prolabitur. Ille,

cui timor alas addiderat, per ostium vestibuli se proripuit,

lamis eum prope insequentibus.

Primum autem eam petiit montis vicini partem quæ in nudam

planitiem excurrebat*, ne arboribus ipse concidentibus

obrueretur. Quo tendens, subito magno cum terrore ingentem

hiatum in ea ipsa montis parte videt unde erumpunt fumus,

flammæ, favillæ, lapides, cum cinere quasi liquenti cui lava

nomen. Vix etiam fuga morti se eripuit ; quippe lava candens,

torrentis instar, ruebat ; magna præterea montis fragmenta hinc

et inde disjiciebantur.

Tum ad litus procurrentem nova horrendaque rerum forma excipit.

Turbo vehementissimus ab omni cœli parte nimbos collegerat quasi

alios aliis impositos, unde tam gravis aquæ vis subito ruit, ut

omnis regio aquis superfusis inundaretur.

Hæc inter mala Robinson, quid fugiat, quid petat incertus, in

arborem vix se recipit ; miseri autem lamæ undarum æstu

abripiuntur. Eheu ! quam graviter illorum ejulatu animus ejus

vulneratur ! Quantopere vellet suo eos periculo servare, nisi

fluctuum impetu longius abrepti fuissent !

Sæviit terræ motus adhuc paululum ; tum repente omnia silent,

venti residunt, hiatus ignem evomere desinit, fragor sub pedibus

cessat, cœlo redit pristina serenitas, omnis etiam aqua brevi

effluit.

Jam ex arbore in quam perfugerat descendit ; sed animum curæ

obruerant. Spelunca, quæ sola huc usque tutum ipsi refugium

præbuerat, penitus diruta videbatur. Lamæ fideles carissimique

ante ipsius oculos undis abstracti, omnia opera perierant ; quæ

in futurum moliebatur consilia* omnia perierant. Mons quidem

flammas evomere desierat, sed ex hiatu tardus fumus aterque

oriebatur, unde metuendum erat ne ille montis ignivomi naturam

in posterum quoque retineret.

Tum curis et angore consumptus, ex qua descenderat arbore ad eam

se reclinavit, et solatii expers reliquam noctem degebat.

Oritur dies novus, lux autem alma miserum Crusoëum jamdudum

immotum deprehendit. Neque enim somnus dulcis oculos ei

clauserat ; neque animum subierat alia cogitatio præter tristem

illam luctuosamque : “ Quid nunc de me fiet ? ”

Se tandem corripit atque somnianti similis ad vastatum

domicilium titubans procedit. Quantam vero putatis fuisse ejus

lætitiam quum haud procul a vestibulo carissimos lamas salvos

incolumesque obviam sibi prosilientes conspexit ! Initio, suis

fidem oculis vix habuit. Brevi autem sublata est omnis

dubitatio ; illi enim accurrere, manum herilem lambere,

quantamque lætitiam ex ejus reditu caperent exultando et balando

exprimere.

Tunc autem animus ei, hactenus fractus dejectusque, rursus

erectus est. Lamas suos intuetur, oculisque in cœlum sublatis,

lacrimas profundit. Tum amicos reduces lætissimis blanditiis

excipit, iisque comitibus procedit, certiora de domicilio

visurus*.

Atque ibi multo minus damni invenit quam primo metu et animi

abjectione veritus erat. Laquear, quod saxo constabat, collapsum

erat, atque proximam terræ molem secum traxerat : attamen omnia

ista rudera* e spelunca removeri posse videbantur, ita ut laxius

ipse commodiusque habitaret.

Ad hoc accedebat aliquid ex quo intelligeret hoc sibi feliciter

contigisse. Quum enim accuratius locum inspexisset ubi saxum

illud dependerat, magno cum stupore cognovit illud undique solo

ita molli innixum* fuisse ut male hæreret. Verisimillimum igitur

erat molem hanc impendentem suo pondere brevi delapsuram fuisse.

Tunc subito in genua prostratus gratias Deo egit quod sic iterum

servatus fuisset, ac deinde alacriter ad opus se contulit.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 21 / 68 题