Lama mansuefacta — Pulli — Res variæ.
Postero die Crusoëus prima luce surrexit, atque ad venandum sese
accinxit. Assumptis igitur tuberibus solanorum* assis, idoneoque
testudinis frusto foliis involuto, securi instructus et laqueo
quem pridie ad lamas irretiendas confecerat, umbellamque manu
tenens, in viam se contulit.
Summum jam mane erat. Constituit igitur paululum a recta via
digredi ut ex itinere alias quoque insulæ partes exploraret.
Innumeras inter volucres quæ arboribus insidebant psittacos
miris coloribus pictos conspicit. Ut ille optabat unum ex iis
capere, quem mansuetum atque socium sibi faceret ! Adulti vero
callidiores erant quam qui caperentur ; pullorum autem nidum
nusquam vidit.
Quum autem collem quemdam mari vicinum ascendisset, conjectis
inde oculis inter rupium hiatus, aliquid conspexit quod placuit
proprius cernere. Descendit igitur et magno cum gaudio
animadvertit id esse . . . salem. Hactenus quidem pro condimento
adhibuerat aquam marinam, quæ tamen salis meri præstantiam non
æquabat. Aquæ enim marinæ sapor multum amaritudinis habet.
Temere* quoque ille putaverat carnem aqua marina conditam
salubrem atque incorruptam servari posse, quippe quæ* ubi motu
caret non minus putrescit quam aqua e fluviis aut fontibus
hausta. Valde igitur ei profuit sal hic repertus ; itaque ambas
ille peras eo complevit, quod statim domum deportaret.
Lætus deinde eum petiit locum ubi lamam se excepturum sperabat.
Recubuit sub arbore, et expectabat qua hora solebant transire,
atque interea carne assa et tuberibus epulatus est ; quibus
quidem, addito sale, sapor nunc longe jucundior erat.
Sub finem prandii, ecce lamas accurrentes e longinquo prospicit.
Confestim insidiatus, expectat dum appropinquent ; nonnulli jam
præterierant, sed longius quam ut caperentur. Una tandem ex
illis tam prope accessit ut collo laqueum injicere posset. Quæ
quum balare conaretur, Robinson, ne cæteros deterreret, laqueum
ita contraxit ut vox faucibus hæreret*. Tum eam celerius in
dumeta abreptam e conspectu cæterorum removit. Capta lama duorum
pullorum mater erat. Qui quidem magno Robinsonis gaudio matris
vestigia secuti, hominem minime timere visi sunt. Leniter illos
Robinsoni demulcenti manum lambunt quasi orarent ut matrem
dimitteret.
Voti igitur compos, captivam quamvis reluctantem, omni vi
connisus, secum abstraxit, brevissimamque viam ingressus tandem
feliciter domum revertitur.
Nunc ut hospites commode exciperet cœpit stabulum exstruere
atrio suo contiguum ; securi nempe lapidea teneras arbores
excidit, quas ita denso ordine conseruit, ut parietem satis
validum objicerent. Quam lamam nuper alligaverat arbori, fessa
ea jam recubuerat ; pulli autem captivi prope matrem nescii
jacebant, et lac ab uberibus trahebant.
O pergratum Crusoëo nostro spectaculum ! Iterum atque iterum
constitit, carissimum pecus intuens, seque ipsum beatum
prædicavit quod nunc animantes quosdam socios haberet. Jam sibi
visus est vitam sine comitibus non amplius degere ; unde tantam
voluptatem cepit, ut viribus novis auctus brevi stabulum
incohatum perficeret. Tum lama cum pullis ibi inclusa, ostium
densis fruticibus sepsit.
Quantam nunc lætitiam expertus est ! Etenim præter jucundissimam
illorum animalium societatem multa alia maximaque commoda inde
speravit. Neque hoc frustra. Poterat aliquando discere qua arte
ex eorum lana vestem sibi conficeret ; poterat eorum lacte
vesci, atque butyrum cum caseo inde parare.
Paulum aberat ut felicissimus esset, sed unum deerat. Optabat
enim ut intra eundem parietem ipse habitaret cum grege, quem
semper haberet ante oculos, quoties domi commoraretur. Hoc diu
multumque in animo versavit. Quum tandem minime laboris pigeret,
statuit alteram domicilii partem diruere, novamque in majus
exstruere, qua atrium ipsum aliquantulum amplificaretur. Ut
autem, dum esset in nova sepe serenda occupatus, tutus ipse
habitaret, prudenter statuit veterem non prius evellere quam
nova confecta fuisset ; atque tanta fuit sedulitas, tanta
diligentia, ut opere intra paucos dies perfecto, grata jam trium
sodalium societate gauderet.
Lama etiam cum pullis brevi ad Robinsonem assuevit. Domum enim
redeunti obviam subsultantes* veniebant, odorantes an forte
quidquam cibi attulisset, manumque lambentes, quasi gratias
acturi pro gramine aut surculis ab ipso acceptis.
Tum pullis paulatim a matris lacte desuefactis, cœpit ipse bis
quotidie illam mulgere ; vasculorum vicem ei præstabant putamina
cocossæ, et lacte jam potitus modo dulci, modo coagulato*,
quamvis solus non omnino infelix erat.
Quum arbor cocossæ tot ei tantaque præberet, illam propagare
magnopere cupiit. Quomodo autem hoc efficeret ? Audiverat ille
quidem arboribus ramulos inseri* posse ; nunquam tamen hanc
artem discendam curaverat. Tum sæpius ita ingemuit : “ Eheu !
quam levis fui puer, qui omnibus ad doctrinam adjumentis uti
noluerim ! Si mihi melius consuluissem, nonne attendissem ad ea
quæ tum oculis, tum auribus meis subjiciebantur ? O si mihi
repuerascere liceret, quanta ego cura, ad omnia quæ hominum
sollertia et labore perficiuntur, animum adverterem ! ”
Illo igitur ut optatum finem assequeretur, nullam aliam rationem
vidit, quam si e nucibus nonnullas sereret. Hoc ergo facere
constituit, quanquam cibi adeo suavis et rari jacturam ægre
ferebat. Nec multo post magna cum lætitia erumpentia quædam
animadvertit semina, quæ tepefacta vapore mirum in modum
adoleverunt.
Lama mater pullique brevi eandem mansuetudinem induerant quam
canes nostri solent. Hos ad se cœpit adjungere, iisque
jumentorum loco commode uti, quoties aliquid grave aut supra
vires hominis vehendum erat.
Jam pridem, quum esset in otio, animadvertebat quantæ sibi foret
utilitati, si artem corbium texendarum intelligeret. Puer autem
olim adeo istam artem despexerat, ut nullum unquam corbium
opificem attentius considerasset ; quo factum est, ut hujus
artis, quamvis facilis, æque ac cæterarum artium, omnino rudis
esset.
Quum autem in umbella texenda satis felix fuisset, subinde in
posterum huic quoque artificio otium impendit ; atque usu
diuturno sollertior factus, idoneam tandem corbem confecit ; et
postquam duas ejusmodi texuit, junctas funibus lamæ dorso
imposuit.