Præda ingens — Deest res maxime necessaria — Vota irrita —
Ambulatio — Natatio — Res variæ.
Crusoëus, quum solis æstus in insula interdiu esset
fervidissimus, matutinum imprimis aut vespertinum tempus operi
impendere solebat. Itaque primo mane surrexit, quumque ligna
super focum reposuisset, dimidiam cocossæ nucem, quæ de
hesternis epulis reliqua erat, comedit. Quo facto, quum aliam
lamæ partem veru affigere vellet, carnem, jam putrescere,
propter nimium calorem, sensit. Carendum igitur hodie fuit
voluptate quam ex edenda carne percepisset.
Deinde humeris pera venatoria cinctis, ad litus se contulit,
ostreas collecturus. Ibi vero pro ostreis, quarum mira paucitas
erat, aliud alimenti genus Robinsoni contigit invenire, quod
certe utilitate ostreas vinceret ; animal cui tectum ipsa
composuit natura, quod secum quocumque libuerit gestat,
testudinem nimirum ; tantaque illam magnitudine quanta in his
regionibus raro reperitur ; quippe librarum fere quinquaginta
pondus æquabat.
Sæpe ille carnem testudinis et jucundam esse et salubrem
audierat. Prædam igitur humeris impositam lente domum deportat.
Tum securi sua inferiorem partem conchæ percutit repetito ictu,
donec frangeretur ; et sic testudine potitus, opimam ejus partem
assandam resecuit. Quam quum veru affixisset, ut magnam famem
explere cupiebat, vix expectare poterat donec rite cocta esset.
Interim dum sedet assam versans, secum reputat quid de reliqua
testudine sit faciendum, ne putrescat. Ad illam enim muria
condiendam* et patina et sale carebat. Quomodo se inde
expediat ?
Sollicito enim animo prævidit egregiam illam testudinem, quæ
sibi vel octo amplius dierum victum præbuisset*, postero die
putridam fore ; neque tamen animum subiit qua ratione illam
condiret. Ac subito hoc ei consilium in mentem venit. Superior
testudinis crusta clipei similitudinem aptissime referebat.
“ Hæc erit, ” (sic ille secum), “ pro patina. Unde autem salem
petam ? O me stultum ! ” ait, fronte simul percussa. “ Nonne
possum carnem aqua marina irrigare, quæ quidem idem præstabit ac
si sale esset condita ? Optime ! egregie ! ” iterum iterumque
exclamat, atque lætatus veru celerius versat.
Et nunc caro rite assa est. Quum ille esculentum quoddam ejus
frustulum gustasset, sic secum non sine suspirio locutus est :
“ ah ! si modo fragmentum panis vel minutissimum mihi nunc
contingat ! Quam stultus fui, qui puer non intellexerim quantum
Dei erga homines beneficium panis sit ! Tunc temporis, ut satis
mihi fieret, cibi lautiores dapibus addendi erant. O utinam nunc
mihi adesset fragmentum quodlibet panis illius quem tunc ad
canem nostrum horti custodem projiciebam ! Quam me felicem nunc
prædicarem ! ”
Robinson igitur quam lautissime posset epulatus est. Deinde,
fervidissimo diei tempore, paululum in strato recubuit, ut secum
meditaretur quodnam potissimum opus susciperet, quum remisso
calore liceret operam in aliquid conferre.
“ Quid nunc prius agam ? optimum erit ad venandos aliquot lamas
proficisci. Quid autem proderit tanta carnis copia ? ” Sic secum
reputanti in mentem incidit consilium novum, cunctisque
prioribus longe præstantius. Scilicet animalia quædam, si
posset, mansuefacere decrevit quæ sibi victum simul et
societatem præstarent. Lamæ autem quum jam mansuetissimi natura
viderentur, speravit fore ut facile nonnullos ex iis vivos
exciperet. Statuit funiculum ita aptare ut esset pro laqueo, tum
post arborem insidiari, et lamæ capiti, qui primus
appropinquaret, laqueum injicere. Hac mente funem satis crassum
contorquet ; atque paucas post horas cuncta confecta sunt. Tum
identidem omnia expertus*, vidit res bene successuras esse.
Quoniam vero locus ille qua lamæ ad aquam devenire solebant
satis remotus erat, nec constabat* num unoquoque vespere eo
venturi essent, re ad crastinum diem dilata, interim cætera ad
iter faciendum paravit. Tum resecto testudinis frusto quod et
vespertinæ et crastinæ cœnæ sufficeret, reliquam partem aqua
marina irrigavit.
Quo facto foveam mediocrem in solo fodit, quæ sibi ad tempus
cellæ vicem præstaret ; atque in ea concham testudinis carne
repletam condidit, ostio cellæ intextis ramalibus* occluso.
Reliquum a meridie tempus jucundæ ambulationi impendit ut animum
recrearet ; quam ob causam ad litus maris se contulit, unde
suavis aura spirabat qua aëris æstus paululum temperabatur. Ibi
dum secum spatiatur, valde delectatus est aspectu maris tam
immensi cujus plana facies fluctibus sese invicem leni lapsu
pellentibus vix crispabatur. Hic animo affectus, oculos in eam
terrarum partem convertit* in qua sita erat cara sibi patria,
quumque hæc optimorum parentum memoriam desideriumque
renovarent, nonnullæ obortæ sunt lacrimæ.
Atque sic obambulanti venit in mentem sibi ut corpus abluat ad
squalorem detergendum. Vestem igitur deposuit. Ut vero stupuit
aspecto indusio quod unicum habebat ! Quoniam in regione tam
calida nunquam illud exuerat, vix cerni poterat linteum albi
coloris olim fuisse.
Primo igitur statuit sedulo indusium lavare. Quo quidem ex
arbore suspenso, ipse in aquam desiliit.
Quum autem puer natandi artem didicisset, placuit ex eo loco ubi
in aquam descenderat natando pervenire ad tractum quemdam terræ
satis longo spatio in mare procurrentem, quem nondum adierat.
Illud quoque consilium faustissimum fuit. Vidit nimirum hunc
terræ tractum aquis subeuntibus* inundari, recurrentibus vero
magnam copiam testudinum ostrearumque in sicco destitui.
Maris ille locus quem circumnatavit, adeo piscibus abundabat ut
fere manibus capi possent. Quod si reticulo instructus fuisset,
multa facile cepisset millia. Hoc autem adhuc carebat. Quum
tamen omnia suscepta ei hactenus prospere cessissent, speravit
fore ut aliquando piscatorium rete sibi conficeret.
His rebus jucundissimis lætus Crusoëus ex aqua emergit, quum
horam fere integram natando consumpsisset. Indusium quoque aëris
calor penitus siccaverat ; tum ille voluptate lintei mundi
induendi fruitur.
Quum vero nunc consuevisset cuncta attente meditari, cogitavit
hanc voluptatem non fore diuturnam, si quidem hoc unico indusio
sibi nunc utendum esset, quo semel attrito nulla suppeteret
ratio qua aliud compararet. Quæ meditatus gaudio simul et mærore
affectus est. Attamen animo mox confirmato, domum reversus est,
cœnam sumpsit, quumque Deum pie oravisset, placide se in lectulo
composuit.