Caput Sextum

Turbo ingens — Tempestas unde magnum Robinsoni beneficium —

Taedium solitudinis — Aranea.

Robinson hac quidem nocte placide admodum dormivit. Quum tandem

expergefactus diem jam non parum processisse animadverteret,

lectulo surrexit celeriter lamas venaturus. Sed cœli tempestas

obstitit*. Quippe vix egresso subito regrediendum fuit ;

scilicet imber tanta vi de cœlo ruebat, ut nulla spes esset

foras eundi. Itaque expectare statuit donec tempestas desiisset.

Ingruebat imber ; fulgura ita micabant ut tota quasi arderet

spelunca ; tonitrua sequebantur inusitata. Terra ipsa

contremiscere, montesque ita reboare, ut fragoris istius nullus

finis futurus esse videretur.

Quum Robinson ingenuis artibus non eruditus esset, humanum erat

timorem vanum et anilem concipere. Sedebat enim ille miserrimus

in angulo speluncæ, junctis manibus et præsentibus graviora quæ

sequerentur metuebat. Interim imbres terram inundare, fulgura

coruscare, tonitrua perpetuo resonare. Appropinquabat hora

meridiana, necdum tempestas desævierat*. Nec ipse quidem multum

esuriebat Robinson, quippe cui famem omnem angor exemisset ;

adeo tetris cogitationibus excruciabatur.

“ Venit ille sane dies, ” ait ille secum, “ in quo placuit Deo,

parentum ultori, pœnas a me repetere. Pereundum mihi est ;

nunquam ego miser parentes miseros revisam. ”

Dum hæc secum ipse tristis volvit, vim tempestas remittit et

Robinson, a spe non omnino dejectus, in viam se conferre

statuit. Quum autem in eo esset ut peram securimque arriperet,

ecce subito. . . . Attonitus in terram procidit.

Scilicet arbor speluncæ imminens fulmine icta, tanto fragore

disrupta est ut Robinson exanimatus se ipsum interemptum

putaret. Diu etiam sensu orbatus jacuit. Quum tandem

intellexisset se adhuc vivere, e solo sese erexit ; statim vero,

ante ostium speluncæ, arboris a fulmine disruptæ atque prostratæ

partem conspexit. Interim pluvia desierat, nec jam exaudiebantur

tonitrua ; tum Robinson ausus est e spelunca prodire. Quid vero

oculis objicitur ? Ardebat ipsius truncus arboris, fulmine ictæ

. . . Robinson igitur id subito nactus est quo plurimum

indigebat. Tanto atque insperato lætus munere, manibus in cœlum

sublatis, optimo hominum Parenti gratias egit, qui, vel inter

maxime terribiles casus, nostræ semper consulit felicitati.

Tum vero Crusoëo suppetiit ignis quem alere* haud difficile

fuit ; nec amplius causa erat cur de vitæ salute in deserta hac

insula sollicitus esset.

Venatio in posterum dilata est, quoniam placuit utilitatem

statim ex igne capere, carnemque veru adhuc affixam apparare.

Tum coqui ministerio functus* ignem movet carnemque sedulo

versat . . . Quam juvabat flammas micantes tremulasque intueri !

Pretiosissimum enim divini numinis munus ignem e cœlo sibi

demissum interpretatus, quum cogitaret quantas inde percepturus

esset utilitates, propter memoriam beneficii sæpius oculos in

cœlum vertit.

Tum vero hoc unum Robinson desiderabat, sal scilicet quo carnem

condiret ; speravit autem se processu temporis id quoque commodi

genus inventurum. Nunc ergo satis illi fuit litus petere ad

aquam cocossæ putamine hauriendam ; qua quidem quum nihil melius

adesset, carnem tunc irrigavit.

Quantam vero conceperit Crusoëus noster lætitiam, quum primum

ori suo frustum admovit, is tandem sibi fingere potest qui per

quatuor hebdomades continuas nihil ciborum rite paratorum

comederit, omnemque iis unquam vescendi spem penitus amiserit.

Summa erat Robinsoni felicitas ; sensit tamen id sibi maximum

deesse, hominem quocum illam communicaret. Inest enim nobis

aliquid ab ipsa natura penitus insitum, ut non alia res hominem

magis delectet quam si cum homine versari possit et colloqui.

Natura quippe nihil solitarium amat, et si suppetant omnium

rerum quas ipsa desiderat abundantia et copia*, erepta hominis

omnino aspiciendi potestate, nemo est tam ferreus qui id vitæ

genus sustinere possit, cuique fructum voluptatum omnium non

auferat solitudo. “ Heu ! ” ait ille cum gemitu ; “ O me

felicem, si mihi contingat societas unius amici aut unius

hominis vel miserrimi cujus mutua in benevolentia conquiescam* !

Si saltem adsit unum modo animal mansuetum, canis aut felis,

quod beneficiis mihi devinciam ! nunc autem mihi vivendum est

prorsus incomitato atque ab omni animantium societate remoto. ”

Hic lacrimis genæ maduerunt.

Quas inter querelas oculis forte in ostium tugurii conjectis

araneam animadvertit, quæ telam suam in angulo quodam

contexerat. Tantopere autem socio invento lætatus est, ut qualis

esset minime curaret ; juvabat intueri qua arte telam a medio

texere inciperet, ac deinde fila immitteret alia in rectum, alia

in orbem, maculasque*, paribus semper intervallis, indissolubili

nodo adnecteret, quæ minora animantia veluti retibus implicata

tenerent. Itaque non desiit ei bis in die muscas culicesque*

sufficere. Illa quoque in tantam cum hospite amicitiam iniit, ut

quoties Robinson telam tetigisset, illa, specu progrediens,

prædam ex herili manu acciperet.

Jam nox appropinquabat solque in undas immergi videbatur. Oriens

ex opposita cœli parte Luna radios in speluncam fundebat tanto

Robinsonis gaudio ut ille aliquamdiu somnum capere non posset.

Tandem obdormivit, dum ignis, subjecta materia, lente alitur.

The story of Robinson Crusoe in Latin · 第 18 / 68 题